BIBLIOTHECA
RERUM GERMANICARUM
EDIDIT
PHILIPPUS JArPE
TOMUS QUAETUS MONUMENTA CAROLINA
BEROLINI
APUD WEIDMANNOS MDCCCLXVII
!
MONUMENTA
C A E 0 L I N A
EDIDIT
PHILIPPUS JAFFE
APUD WEIDMANNOS
ELKTRONtC VERSION AYAILAIIE
THEODORO MOMMSEN
PROOEMIUM.
Principi imperatorum medii aevi quartus hic bibliothecae tomus adhibitus est. Atque ut Caroli Magni res gestas ad memoriam universam generis humani unice pertinere constat, sic amplissima litterarum monumenta in hoc volumen conducta etiam longe extra Germanorum fines lucem historicae cognitionis et nominatim quidem ad res Italicas Gallicasque deferunt, imo vero communem tum ascensionem duarum illarum potestatum aperiunt, pontificiae et imperatoriae, quarum gravissima et per- diuturna certamina deinceps consecuta complurium sae- culorum memoriam maxime continent.
Huius operis fundamenta me iacere ingressum posteaquam aliquantum temporis detinuit id, quo omnes animi summe sollicitabantur, vehementissimum bellum superiore anno gestum, ad receptum studium obii biblio- thecas imperialem Parisiensem, Mettensem, Sancti Galli, regiam Monacensem, Sanc1;i Floriani, caesaream Vindobonensem. Itemque domi praesto mihi fuerunt nonnulli externarum biblio- thecarum libri manu scripti, velut bibliothecae caesa-
VIII PROOEMIUM
reae Vindobonensis, unde eximius codex Carolinus intereedentibus summis regni nostri administris benevo- lentissime ad me missus est; ut Guelferbytanae, Havniensis, Lugdunensis, regiae Stuttgarten- sis, Wirziburgensis, quarum bibliothecarum prae- fecti Ludovicus Bethmann, P. G. Thorsen, Pluy- gers, Chr. Fr. de Stiilin, Antonius Ruland ro- ganti mihi praeclare gratificati sunt. Ad haec accessit etiam, ut veris beneficiis me augerent, partim consu- lentes partim communicantes, Mauritius Haupt, Er- nestus Diimmler, E. G. Gersdorff, Geroldus Meyer de Knonau, Carolus Mullenhoff, Rieu, Theodorus Sickel, Hermannus Wartmann, Wil- helmus Wattenbach, Fridericus de Weech. Berolini 13 Kal. Septembres 1867.
I N D E X.
I. Codicis Carolini epistolae 1 — 306
II. Leonia III epistolae 307 — 334
III. Epistolae Carolinae 335—436
IV. Einharti epistolae 437—486
V. Einharti vita Caroli Magni 487 — 541
VI. Poetae Saxonis vita Caroli Magni 542—627
VII. Monachus Sangallensis de Carolo Magno 628 — 700
VIIL Visio Caroli Magni 701 — 704
Initia epistolarum huius tomi 705 — 707
Index rerum memorabilium 708 — 720
MONUMENTA CAROLINA
CODICIS CAROLINI EPISTOLAE.
Mrriorihus aevi medii temporibus haud scio an nullam oh cau- sam celeriv^ exstinguehantur pontijicum Romanorum litterae, quam quod eas in fragilissima re scrihehant, in papyro. Tan- tumque tenuit hic Romanae curiae mos usque ad initum seculum undecimum, ut ipse papyrus vocaretur „charta Romana" et, si quando esset de adhihenda memhrana impetratum, diligenter si- gnificaretur, id „contra consuetudinem^ factum esse\ Eiusmodi vero scripta quam cito interierint, epistolarum liher mihi eden- dus affatim declarat; in quem quidem cum monumenta tantum- modo annorum fere quinquaginta proxime praeteritorum refe- renda essent, eadem teste lihrario „nimia vetustate iam ex parte diruta atque deleta^ erant^,
Carolus enim Magnus rex, ut ingravescentem hunc interitum cohiheret, anno 791 omnes quaecunque remansissent litteras et a pontificihus Romanis et ah imperatorihu^ Graecis ad avum suum Carolum Martellum, ad patrem Pippinum regem, ad sese missas in „memoralihus memhranis^ descrihi iussit^. Quod qui-
1. V. Regesta pontificum Romanorum p. 311 n. 2728. 2. V. prooe- mium codicis Carolini infra. Cf. etiam summarium epistolae 15, spatio an- norum 758 — 759 scriptae, quae anno 791 i. e. post triginta tres annos item „prae nimia vetustate iam ex parte diruta" erat. 3. V. prooemium codicis Carolini infra: „ut universas epistolas, quae tempore bonae memo- riae domni Caroli avi sui nec non et gloriosi genitoris sui Pippini suisque temporibus de summa aede apostolica beati Petri apostolorum prin- cipis seu etiam de imperio ad eos directae esse noscuntur". Quae verba planiora sunt, quam ut cum Cennio (Monumenta dominatiouia pon-
jAyvE, Bibliotheca IV. 1
2
CODEX CAROLINUS
dem effectum est; licet neque impenalium, quae separatim con- gestae esse videntur, epistolarum strues omnino hodie exstet, ne- que iam ipsum pontijiciarum litterarum codicem a primo con- scriptum habeamus.
Nam qui vocatur Codex Carolinus, membranaceus fo- liorum 98, forma quadrata, in hibliotheca Caesarea Vindobonensi servatus (449, Tus can. 83, Theol. Lat. 198), quo unico epistolae illae papales a Carolo rege colligi iussae ad nos pervenei^unt, quantumvis ille pretio excellat, neque tamen octavo seculo la- bente^, sed, ut ex ipso litterarum ductu firmissime comprehen- ditur, exeunte seculo nono exaratus est. Qua de causa, cum in scidula membranacea tegmini codicis anteriori agglutinata manu sec. IX sic scriptum sit: LIBER WILLIBERTI ARCHIEPI item- que in posterioris tegminis folio: Liber Williberti, a vero eos abesse patet, qui Williberti archiepiscopi Rotomagensis cir- citer anno 825 fuisse librum rentur"^. Sed apertissime fuit Wil- liberti archiepiscopi Coloniensis (870 — 889^), „viri bene eru- diti* et in divinis humanisque rebus prudentissimi^
Penitus ignoramus, quando liber Colonia aspoHatus sit et quando pervenerit in bibliothecam Vindobonensem^. Ibi autem
tificiae T. I praefatio p. XXII — XXIII) consentiam, auctorem epistolas non ab imperatoribus sed super eisdem scriptas intelligi voluisse.
1. Vehementer erravit Lambecius (v. infra p. 4 n. 1), qui codicem „ ad ipsius Caroli Magni bibliothecam cubicularem pertinuisse " opinatus est. 2. In anteriore codicis tegmine ad verba LIBER WILLIBERTI ARCHIEPI apposuit manus recentior haec: „ut probabile est, Rotomagen- sis, qui memoratur in capitulis Ludovici Pii inter legatos diversarum pro- vinciarum, qui conventui Aquisgranensi A. C. 819 habito interfuerunt ". (V. Capitulare missorum, Mon. Germ. LL. I 246). Idque etiam Lambecii assensu probatum est; v. infra p. 4 n. 1. 3. V. Diimmler Geschichte des ostfrankischen Reichs II 401 n. 31. 4. V. Guntharii deiecti ar- chiepiscopi Colonieusis ad Adrianum II epistolam ap. Floss : Leonis P. VIII privilegium de investituris p. 70. 5. Reginonis chronicon ad 890, Mon. Germ. SS. I 602. 6. V. Lambecii Commentarii de bibiiotheca Caesarea Vindobonensi (ed. I) T. II 322: „Caeterum, per quam varias rerum vicis- situdines et quo tempore ac modo idem ille praestantissimus codex tandem pervenerit in augustissimam bibliothecam caesaream Vindobonensem, id est mihi prorsus incognitum".
CODEX CAROLINUS
3
{a/n tenebatur Sebastiano Tengnagelio bibliotTiecam eandem ad- ministrante ab a. 1608 ad a. 1636^; qui, rusticitate quadam litterata sinceram epistolarum barbariem aggressus, ipsum codi- cem stolidissime inducendo et emendando inquinavit^. Quod eo valebat, ut, quidquid editionum codicis Carolini adhuc paratum est, Tengnagelii insulsitatem alia magis aUa redoleat.
Totam enim illam sarturam exhibet princeps codicis editio
1. V. Lambecii Commentarii (ed. I) T. I 57 et 63. 2. Codicis de- formationem a Tengnagelio esse, successor eius Gentilotus in suo catalogo codd. iuris canon. n. LXXXIII testatus est his verbis : „Librarii menda con- fixit pleraque omnia Tengnagelius sua manu, sed nimia licentia non modo ad marginem veram lectionem ascribens, sed passim radens, indu- cens, reficiens et inculcans" cet. V. Kollarii Supplementa in Lambecii Com- mentarii (ed. II) T. I p. 544. 3. lam quinquagesimo circiter anno ante primam editionem anno 1613 a Gretsero curatam Matthias Flacius Illyricus eiusque socii, cum easdem epistolas accepissent, sine uUa dubitatione ex ipso codice hodie Vindobonensi promptas, earum octo (epp. 1, 2, 3, 7, 8, 10, 11, 47) integras pervulgaverunt anno 1505 in Octava Centuria eccle- siasticae historiae p. 687, 694, 714, 707, 711, 718, 734; ceterarum autem epistolarum fere omnium argumenta tantum, neque vero ea quae in codice singulis epistolis praescripta inveniuntur sed quae ipsi formaverant, pro- posuerunt ibidem p. 725, 731, 733, 739. Onuphrius autem Pan\inius qui, vita posita anno 1568 id est triennio post publicatam Centuriam octavam, grande opus de Vitis pontificum Romanorum (bibliothecae Vaticanae cod. 6104, V. Cenni Monumenta dominationis pontificiae I 116) imperfectum re- liquit, eidem operi item epistolarum illarum argumenta insenierat, quae quin ex ipsa Centuria octava hausta sint dubitari non potest. Nam ea, et a Baronio (anno 1600 in Annal. eccles. T. IX p. 277, 281, 307, 442) et a Cennio (Monum. dom. pont. I p. 133 n. 1 sequ. ) ex opere Panviniano ms. repetita, cum Centuriatorum summariis non solum paene omnino concinunt, sed etiam interdum sic sunt in angustius deducta, ut mutilatio a Panvinio facta appareat. Quare in maximo errore versantur Gretserus (Volumen epistolarum cet. p. 5 sequ.) et Cennius, quibus non displicet, fieri potuisse ut perfidus quidam ex ipsius viventis Panvinii libro idiographo argumenta illa ad Flacium mitteret. Contra veri simillimum est, Panvinium, qui epi- stolas illas „iategras haberi in Vaticana bibliotheca testatur", id paullo levius professum esse, ne a vehementissimis adversariis didicisse videre- tur; cum praesertim Baronius (IX p. 277) ostendat, se in bibliotheca Va- ticana easdem epistolas „diu quaesitas minime invenire valuisse". Cete- rum apud eundem Baroninm (IX p. 132, 161, 223, 225, 238, 300) non re- periuntur nisi septem epistolae integrae (ep. 2 ex „duobu3 exemplaribus" ; ep. 3, 7 „ex bibl. Vatic. scrip. cod. concil." ; ep. 8, 10 „duorum facta exempla-
1*
4
CODEX CAROLINUS
quam epistolis a Tengnagelio acceptis lacohus Gretsems Vo-
lumen epistolarum, quas Romani pontijices Gregorius III, Ste-
phanus III, Zacharias I, Paulus I, Stephanus IV, Adrianus I
et pseudopapa Constantintis miserunt ad principes et reges Fran-
corum^ cet.) anno 1613 Ingolstadii curavit. Eadem reyetita est
anno 1641 Parisiis ap. Duchesne Hisioriae Francorum Scripto-
res T. III 701 — 827, anno 1735 Ratishonae in Gretseri Opp.
T. VI 679 — 790, maximam partem anno 1741 Pansiis ap.
Bouquet Recueil des historiens T. V 485 — 591.
Nec Petrus Lamhecius , quamvis vitia Gretseriani exempli
intellexisset , Tengnagelii maculas prorsus ahstergere scivit in
nova editione ad ipsum codicem adornanda. Hic enim, magni
^Syntagmatis rerum Germanicarum^ consilio capto, anno 16173
exorsus opus^ est ah ipso „Codice epistolari Carolino" ; epistolas
vero in paginis 208 typis descriptas neque „ chronologia accu-
rata atque necessariae annotationes^ suhsecutae sunt, quas Lam-
hecius appromiserat in inscriptione^ , neque omnino quidquam
rium coUatione" ; ep. 11 „ex scrip. cod. Panvini" ; ep. 47), in quibus prae- standis, nisi multum fallor, praeter ipsam Centuriam octavam dumtaxat exempla ex eodem Flacii sociorumque opere tracta adhibuit.
1. Quod opus Lambecius sic inscripturus erat: „Syntagma Rerum Ger- manicarum, sive Germanicarum Rerum scriptores varii, variaque acta pu- blica, ex Augustissima Bibliotheca Caesarea Viudobonensi in lucem edita cum Annotationibus necessariis, Chronologia accurata, et amplissimis in- dicibus , Geographico inprimis et Genealogico ; Vindobonae sive Wiennae, typis Matthaei Cosmerovii S. Caes. Maiestatis Typographi, A. 1673 (aliquot Tomis in folio) cum multis Iconismis et Tabulis aeri incisis". V. Catalogus librorum, quos Petrus Lambecius composuit et iu hicem edidit, Vindobonae 1673 p. 45. 2. facta hisverbis: „Codex epistohu'is CaroHnus, continens Romanorum Pontificum Gregorii III, Zachariae, Stephani III vel secundum alios II, Pauli I, Stephani IV vel secundum alios III, Hadriani I et Pseudo- Papae Constantini epistolas nonaginta novem ad Principes et Reges Fran- corum, Carolum Martelhim, Pippinum et Carohim Magnum, anuo Christi septingentesimo nonagesimo primo cura et auspicio Ipsius Caroli Magni, ne vetustate et per incuriam perirent, studiose collectas et in unum re- dactas, Volumen membranaceum, quod olim, primo quidem ad Ipsius Ca- roli Magni Bibliothecam Cubicularem, deinde autem ad Willibertum Ar- chiepiscopum Rotomagensem pertinuit, nunc vero authenticum asservatur in Augustissima Bibliotheca Caesarea Vindobonensi. Petrus Lambecius Hamburgensis totum hoc Opus summa fide et diligentia recognovit ac
CODEX CAROLINUS
5
aliorum monumenforum^, ex quihus ut Syntagm^ constitueretur animum induxerat. Quid fuerit causae, cur hoc opus anno 1673 inchoatum, etsi Lambecius de vita demum anno 7680 exiit^, non longiits processerit ignoratur. Exempla autem incepti Syntagma- tis tam rara facta sunt, vix ut in amplissimis bihliothecis repe- riantur. Hac Lambecii editione Muratorius anno 1734 ita usus est, ut in Rerum Italicarum Scriptorum T. III ii p. 73 — 282 epistolis ad Gretserianam formam propositis lectiones Lam- becianas suhiceret.
Maiore quidem nec tamen magis idoneo conatu egit Caie- tanus Cenni, novissimus codicis Carolini editor. Is enim colla- tionem Gentiloti {bibliotkecae Vindobonensis praefecti ab a. 1706 ad a. 1723^) nactus, Romae anno 1760 in Monumentorum do- minationis pontificiae tomo primo repetiit recensionem Gretseria- nam, trium hibliothecae Vindobonensis praefectorum Tengnagelii Lambecii Gentiloti lectionihus variis adauctam*.
Sed omnium assensu prohari confido, si ex ipso codice hau- rire liceat, de illorum qui eundem descripserunt discrepantiis laborare nihil opus esse. Nempe igitur, cum nobilissimum illum Caesareae bihliothecae Vindohonensis Codicem Carolinum summe gratiosa liheralitate huc missum accepissem, in hac mea editione procuranda unam solam veteris sec. IX libraHi manum rimabar, non negligens emendationes a correctore^ item seculi IX hic illic appositas, sed putida Tengnagelii splenia omnino re- spuens. Ac licet non sit infitiandum, ipsius nativae epistolarum Latinitatis vitia ab inferiorihus librariis sive iam principis co-
contulit, et Chronologia accurata atque necessariis annotationibus in fine adiunctis illustravit".
1. quorum dinumerationem v. in „Catalogo librorum, quos Petrus Lam- becius composuit" cet. p. 46 — 65. 2. V. Kollarii Supplementa in Lam- becii Commeutar. ( ed. II ) T. I 538. 3. V. Kollarii Supplementa 1. 1. T. I 730 et 748. 4. Praef. p. XXIII: „Gretserianam et ipse editionem adhibere constitui pro textu, trium Caesareae bibliothecae praefectorum variantes lectiones subiiciendo". 5. Is interdum librarii menda non sustulit, sed suppositis punctis significare satis habuit, hoc pacto: „fi|ius" (pro quo scribendum fuit: „fides"), „desimulantes" (pro quo „dis3imulan- tes" scribendum fuit).
6
CODEX CAROLINUS
dicis, qui evanuit, sive eius qui ad praesentem aetatem reman- sitj non modice aucta esse, tamen corrigendi illecebrae usque quaque micanti tanto Jirmius obsistebam quanto mi?ius tute ad suam proprietatem id scribendi genus reduci potest, quod ab omnibus fere grammaticorum praeceptis ahhorreat.
Erat autem luxrum epistolarum ad cursum temporis dispo- nendarum summa di/jicultas. Etenim qui a Carolo Magno man- datum faciendae collectionis accepei'at, is rerum gestarum ordi- nem tam parvi sua ititeresse existim^vit, ut et omnium litterarum clausulas chronicas tolleret radicitus et coacervatas qtddem sin- gulorum paparum epistolas sed permixtas tamen proderet. Unde factwm est, ut inaestimabilis huius operis pretium gravissime im- minueretur; nam indiciorum illorum tam certorum tamque uti- lium detrimejitum vel exqtiisitissima doctrina versutissimoque in- genii acumine ne minimum quidem resarseris.
Ex superiorum editionum auctoribus ordinem epistolarum refciendum inprimis duo susceperunt, Martinus Bouquet et Caie- tanus Cenni. Quorum prior de hac re non potius iudicium veris argumentis conjirmatum quam arbitnum Coi?itii et Pagii secutus est, posterior eximia cum cura et industria seriem litterarum scrutatus, etsi multa bene vidit tamen saepe inani vitiosoque studio motus verae cognitionis lineas transiluit. In hoc enim potissimum peccandi genere versabatur Cennius^, ut, obscurarum rerum impatiens, incerta pro exploratissimis haheri vellet et omnem epistolam, utcumque tempics eius ignoraretur, ad certum tamen annum revocaret; velut annum 786 ascripsit epistolae 95 ob eam maxime causam diserte appositam^ , „ne amplius vag€tur tempore inceHo".
In his igitur pervestigationibus a me multa opera posita, cum epistolae novo modo ordinarentur, singularum collocationem in adnotationibus probare non negligebam. Sed nonnullae ra-
1. paucis locis exceptis, ubi manifestae librariorum comiptelae non ambiguam emendationem requirebant. 2. cuius auctoritati in Regestis pontificum Komanorum plerumque cedebam. 3. V. Monumenta domi- nationis pontif. T. I p. 467 n. 2.
CODEX CAROLINUS
7
tiones latius patentes, quibus simul plurium epistolarum tempora conjirmentur, opportunissime hoc loco afferendas duxi.
Ac Paulus I quidem papa (757 — 767), accepto sabano, quod in Gisilae Caroli regis filiae baptismate adhibitum erat, regem anno 758 suum spiritalem compatrem vocare coepit^. Quocirca eas pontificis huius epistolas, in quibus id appellatio- nis regi tribuitur, nisi aliis argumentis in angustius tempus con- cludantur, ad spatium annorum 758 — 76*7 refern oportuit. E quo numero sunt epp. 38, 39, 40, 4t.
Sub similem rationem cadunt indicia, quae in Hadriani I papae (772 — 795) epistolis inveniuntur. Et omnes codicis Carolini, anno 791 formati, epistolas Hadrianinas, ubi Carolus „rex Langobardorum" dictus est, annorum 774 — 791 esse, fa- cile perspicitur. Die autem 15 Aprilis a. 781 Romae, prae- sentibus Carolo rege Hildigardaque regina, cum eorum filius Pippinus ab Hadriano baptizatus esset, hic papa Carolum spi- ritalem compatrem suum et Hildigardam suam commatrem orsus est nominare. Sequitur, quae epistolae in Galliam missae de hac Caroli regis Langobardorum compaternitate nihil habent, ut eae annis 774 — 780 scriptae sint; velut epp. 63 et 64 (cf. etiam epp. 65, 66, 67). Reliquarum vero epistolarum, quas ob com- paternitatis titulum inditum intervallo annorum 781 — 791 pro- diisse apparet, duae partes internoscuntur. Aliae enim, ubi re- ginae „spiritali commatri suae^ i. e. Hildigardae, quam quidem die 30 Apr. a. 783 obiisse scimus, salutem impertitur Hadrianus, sine controversia annorum 781 — 783 spatio tribuendae sunt, quod genus epp. 75 et 76 (cf. epp. 73 et 74); aliae, in quibus regina vel „filia^ vel „spiritalis filia^ papae nuncupatur ideoque Fastrada, quam uxorem Carolus duxit exeunte anno 783, in- telligenda est, ad intervallum annorum 784 — 791 pertinent; cuiusmodi sunt epp. 90, 91, 92, 93, 95, 96, 98.
Verum Stephani III papae (752 — 757) epistolarum plu- rimae ad magnos aliquot eventus pertinent, quorum tempora iam accuratius cognoscenda sunt. 1. V. ep. 14.
8
CODEX CAROLINUS
De annorum 754 — 757 memoria.
De digerendis compluribus, quae inter se cohaeretit, anno- rum 754 — 757 rebus cognitione dignis dissensione historicorum certatur^ quamvis multa argumenta in promptu sint, ex quibus verus rerutn ordo plane perspici potest.
Pippinum quidem anno 754 pnmum bellum Aistulfo Lan- gobardorum regi intulisse, comptertum habemus Nec dubium esse potest, quin ipsa pax intervallo mensium Septembris — De- cembris eiusdem anni 754 conciliata sit, quandoquidem dejinite ad ^elapsam octavam indictionem^ , a die 7 Sept. 754 ad diem 31 Aug. 755 decurrentem, foedus revocatur in Vita Stephani III (Lib. pontif. ed. Vignolius II p. 119).
Id vero maxime dubitari reperimus, utrum anno 755^ an anno 756^ et Aistulfus violata pace Romam „per trium men- sium spatia^ ( i. e. a die 1 lanuarii ad exeuntem mensem Mar-
1. Sigurdus Abel (Der Untergang des Langobardenreichs in Italien p. 122 squ.), Fredegariani chronici continuati verbis ap. Bouquet Rec. V 2 non recte sic interpretandis , quasi ex ipso conventu Bernacensi Pippinus in Italiam profectus sit, Langobardicum bellum prius, postquam Stepha- nus in papa in Gallia bis hiemaverit, anno 755 gestum esse arbitratur. Sed ut praetermittam, neque in libro pontificali neque apud Fredegarii con- tinuatorem legi, Stephanum plus quam semel hiemasse in Gallia, vetenlmi annales, non modo Mosellani (Mon. Germ. SS. XVI 495) et qui cum eisdem coniuncti sunt Petaviani ac Laureshamenses (Mon. SS. I 63), sed etiam San- gallenses (Mon. SS. I 63) et bellum prius ad a. 754 referunt et inter idem belhim et Langobardicum bcllum posterius (anno 756 administratum) defi- nite totum anni spatium (755) interponunt. Immo vero etiam Annales Guelferbytani (Mon. SS. I 29) eandem rem praeclare confirmant ; licet enim, frequenti annalium ex prioribus exemplis repetitorum depravatione plurium annorum memoriis pari modo simul traiectis, bellum prius perperam ad a. 753 et posterius belhira item falso ad a. 755 revocatum sit, tamen ad eum, qui inter duo bella intericitur, annum 754 exhibent haec: „Franci absque bello quieverunt". 2. Hunc annum tuentur Pagius crit. in an- nales Baronii 755, Muratorius Annali dltalia 755, Bouquet Recueil V praef. p. XXXVIII; et eadem sententia fui in Regestis pontificum Romanorum p. 192. 3. Anni 756 argumenta quaedam attulit Mansi in Baronii An- nalium (Lucae 1743) T. XII 633; quem secuti sunt Troya Codice diplo- matico Longobardo IV 581 squ. et Abel Der Untergang des Langobarden- reichs p. 126.
CODEX CAROLINUS
9
tmm) ohsidione presserii, et Pippinus Langohardico hello poste- riore fregerit Aistulfum, isqiie suhita morte exstinctus sit.
At quo temporis spatio Aistulfus regnaverit, omni accura- tione traditum est in Chronico Brixiensi ( Mon. Germ. SS. III 239) his verhis: Anno incarnationis domini nostri lesu Christi 749 ... accepit regnum Langobardicae gentis vir gloriosissimus Aistulfus rex in mense lulio* indictione 2 ... Non longe post ipse Aistulfus rex obiit. Gubernavitque palacium Ticinense Ratchis, gloriosus germanus eius — a Decembrio usque Martium. In mense vero Martio suscepit regnum Lango- bardorum vir gloriosissimus Desiderius rex anno incarnationis Domini 757 indictione 10. Ea; quo intelligi dehet, Aistulfum, cum mense lulio 749 praeesse Langohardis coepisset, mense D ecemhri a. 756 desivisse vivere^.
Stephanus III quoque papa in epistola 11 de Aistulfo haec
protulit: In ipsis quippe diebus, quibus hanc Romanam urbem
devastandam profectus est, post anni spatii circulum ita di-
vino mucrone percussus est, ut profecto in eo tempore, quo,
fidem suam temptans, diversa piaculi scelera perpetratus est, in
eo suam impiam finiret vitam. Itaque, cum ipso die 1 lanuarii
inchoatam Romae ohsidionem sciamus proindeque Aistulfum li-
queat iam mense D ecemhri „ Romanam urhem devastandam
profecium esse^, Stephani III relatio non modo Decemhrem
supremum eiusdem regis mensem corrohorat, verum etiam eo
1. In Benedicti S. Andreae monachi chronico (Mon. Germ. SS. III 703) Aistulfi initia ad mensem lunium referuntur. 2. Aistulfum etiam die 25 Oct. 756 in vita fuisse, ostendit tabula ap. Troya Codice dipl. Longob. IV p. 625. — Regnavit igitur Aistulfus a. mense lulio 749 ad m. Decem- brem 756, hoc est annos 7 et menses fere 5. Neque vero hoc temporis spatium accurate computatum est nisi semel in Chronico Salernitano (Mon. Germ. SS. III 475) sic: „Aystulfus rex — regnavit annos 7 menses 5". De reliquo attribuuntur eidem regi anni 5 et menses 6 in Chronica S. Bene- dicti (Mon. SS. III 200); anni 7 in catalogo regum Veneto (Mon. SS. VII 38); anni 8 in duobus catalogis (Mon. SS. III 218 et 872) et in Andreae Bergomatis chronico (ibid. III 233) ; anni 8 et menses 6 in catalogo Chro- nicon Salernitanum praecedente (ibid. 470); anni 9 in catalogo Pistoriensi (Baluzii Miscellanea ed. Mansi I 434): „AistuIphus regnavit a. 9; quando obiit, erat ind. 10", et in catalogo qui est in Mon. Germ. SS. III 873.
10
CODEX CAROLINCS
valet, tit, adhihitis chronici Briadani numerts, Aistul/um intelli- gamus, ipsius anni 755 mense Decemhri ad devastandam Romam prqfectum, urhem a die 1 m. lanuarii ad exeuntem mensem Mar- tium oppugnavisse anno 756.
Quihus ex omnihu^ necessarie concluditur, quod ohsessionem Romae consecutum est, Langohardicum hellum posterius ad illum ipsum annum 756 pertinere. Eandemque rem etiam planissima testimonia confirmant. Quo in genere sunt Annales Sangallenses ( Mon. Germ. SS. I 63) 756: „Hoc anno ifem rex^ Pippinus sttpei' Langohardos^ ; Annales Mosellani (Mon. SS. XVI 405) 756: „Pippinus fuit in Italia et Haistulfus mortuus^ ; cf. etiam Annales Petaviani, Laureshamenses , Laurissenses (Mon. SS. I n, 28, 140)\
Omnis vero eorum, quihus hellum secundum anno 755 ge- sttim esse videhatur, error ex Fredegariani chronici continuatione (ap. Bouquet Recueil des hist. V 3) natus est, uhi post helli anno 754 acti memoriam ista legimus : Sequenti anno Aistulfus rex Langobardorum fidem suam, quam regi Pippino promiserat, pec- catis facientibus fefellit. Iterum ad Romam cum exercitu veniens, finibus Romanorum pervagans, atque regionem illam vastans, ad ecclesiam S. Petri perveniens, et domos quas ibidem reperit maxime igne concremavit. Haec Pippinus rex cum per inter- nuntios audisset, nimium furore et ira motus, commoto iterum omni exercitu Francorum" cet. Sed nihil apertius est, quam continuatorem, cum y,sequenti anno" 755 recte trihuisset i?iitium novorum hostilium, ah eisdem res gestas anni 756 non satis se- crevisse. Et sane, quidquid protulit, huius unius scriptoris omnino parum tempora distinguentis auctoritas ohsistere tot ar- gumentorum illorum consensioni non potest.
1. sic est in ipso annaliiim codice S. Galli 124. 2. In aliis anna- libus videmus una cum variorum annorum rebus loco suo motis Lango- bardicum bellum secundum apertissimo librariorum vitio relatum aut ad a. 755 (v. Annales Alamannici, Guelferbytani, Nazariaui, Sangallenses ma- iores, Mon. Germ. SS. I 28, 29, 74) aut ad a. 757 (v. Ann. S. Amandi et Laubacenses, ibid. I 10).
CODEX CAROLINUS
11
Quocirca rerum illarum ordo paucis comprehensus Mc est:
755 Dec. Aistulfus ad Romam oppugnandam profi-
ciscitur.
756 lan.l — Mart. Aistulfus Romam obsidet.
„ — Pippinus LangohardicO bello secundo Aistul-
fum perdomat.
„ Dec. Aistulfus moritur. Ratc^is iterum regnum
suscipit.
757 Mart. Desiderius regnare incipit.
Verum haec de indagato litterarum ordine hactenus. Restat ut addam, me cuique epistolae, quoto loco et in codice et apud Cennium inveniatur , ascripsisse tali ratione: (Cod. 5, Cen. 3), (Cod. 10, Cen. 4J. Quoque plus commoditatis habeat serierum collatio, has duas tabulas feci:
|
Ordo |
Ordo |
Ordo |
Ordo |
Ordo |
|||||
|
codicis |
ouster |
codicis |
noster |
codicis |
noster |
codicis |
noster |
eodicis |
noster |
|
1 |
2 |
21 |
19 |
40 |
35 |
60 |
60 |
80 |
81 |
|
2 |
1 |
21 b |
15 |
41 |
26 |
61 |
67 |
81 |
83 |
|
3 |
10 |
22 |
38 |
42 |
33 |
62 |
63 |
82 |
92 |
|
4 |
8 |
23 |
18 |
43 |
41 |
63 |
59 |
83 |
93 |
|
5 |
3 |
24 |
20 |
44 |
48 |
64 |
66 |
84 |
94 |
|
6 |
9 |
25 |
24 |
45 |
47 |
65 |
64 |
85 |
98 |
|
7 |
6 |
26 |
37 |
46 |
50 |
66 |
82 |
86 |
87 |
|
8 |
11 |
27 |
14 |
47 |
46 |
67 |
89 |
87 |
95 |
|
9 |
7 |
28 |
31 |
48 |
49 |
68 |
72 |
88 |
86 |
|
10 |
4 |
29 |
16 |
49 |
61 |
69 |
74 |
89 |
96 |
|
11 |
5 |
30 |
39 |
50 |
53 |
70 |
75 |
90 |
84 |
|
12 |
23 |
31 |
27 |
51 |
56 |
71 |
88 |
91 |
80 |
|
13 |
12 |
32 |
29 |
52 |
55 |
72 |
68 |
92 |
85 |
|
14 |
21 |
33 |
39 |
53 |
54 |
73 |
62 |
93 |
76 |
|
15 |
17 |
34 |
30 |
54 |
51 |
74 |
90 |
94 |
97 |
|
16 |
42 |
35 |
40 |
55 |
52 |
75 |
77 |
95 |
79 |
|
17 |
34 |
36 |
13 |
56 |
70 |
76 |
71 |
96 |
78 |
|
18 |
43 |
37 |
32 |
57 |
65 |
77 |
91 |
97 |
99 |
|
19 |
22 |
38 |
28 |
58 |
57 |
78 |
73 |
98 |
44 |
|
20 |
36 |
39 |
25 |
59 |
58 |
79 |
69 |
99 |
45 |
12
CODEX CAROLINDS
|
Numeri |
Numeri |
Numeri |
Numeri |
Nnmeri |
|||||
|
Ceoaiuii |
nostri |
Cenaiui |
nostri |
Cenniani |
nostri |
Cenniani |
•ostri |
Cennimi |
Dostri |
|
1 |
2 |
21 |
18 |
41 |
42 |
61 |
53 |
80 |
90 |
|
2 |
1 |
22 |
26 |
42 |
22 |
62 |
63 |
81 |
89 |
|
3 |
3 |
23 |
28 |
43 |
44 |
63 |
64 |
82 |
99 |
|
4 |
4 |
24 |
27 |
44 |
45 |
64 |
65 |
83 |
94 |
|
5 |
5 |
25 |
30 |
45 |
50 |
65 |
66 |
84 |
80 |
|
6 |
6 |
26 |
31 |
46 |
48 |
66 |
67 |
85 |
81 |
|
7 |
7 |
27 * |
32 |
47 |
46 |
67 |
74 |
86 |
95 |
|
8 |
8 |
28 |
33 |
48 |
49 |
68 |
72 |
87 |
82 |
|
9 |
9 |
29 |
34 |
49 |
47 |
69 |
79 |
88 |
83 |
|
10 |
10 |
30 |
35 |
50 |
52 |
70 |
78 |
89 |
84 |
|
11 |
11 |
31 |
40 |
51 |
51 |
71 |
70 |
90 |
85 |
|
12 |
12 |
32 |
23 |
52 |
54 |
72 |
71 |
91 |
86 |
|
13 |
14 |
33 |
39 |
53 |
55 |
73 |
73 |
92 |
87 |
|
14 |
38 |
34 |
43 |
54 |
56 |
74 |
75 |
93 |
88 |
|
15 |
13 |
35 |
41 |
55 |
60 |
75 |
76 |
94 |
93 |
|
16 |
24 |
36 |
29 |
56 |
57 |
76 |
77 |
95 |
96 |
|
17 |
16 |
37 |
36 |
57 |
58 |
77 |
69 |
96 |
97 |
|
18 |
17 |
38 |
20 |
58 |
59 |
78 |
68 |
97 |
98 |
|
19 |
25 |
39 |
21 |
59 |
61 |
79 |
91 |
98 |
92 |
|
20 |
19 |
40 |
37 |
60 |
62 |
Berolin
i 9 Kal. Februarias 1S67.
] ReGNANTE IN PERPETUUM DOMINO ET SAL- 791 VATORE NOSTRO lESU CHRISTO, ANNO INCAR-
* NATIONIS EIUSDEM DOMINI NOSTRI DCCXCI CAROLUS, EXCELLENTISSIMUS ET A DEO ELECTUS REX FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIOS RO- MANORUM, ANNO FELICISSIMO REGNI IPSIUS XXIir, DI- VINO NUTU INSPIRATUS, SICUT ANTE OMNES QUI ANTE EUM FUERUNT SAPIENTIA ET PRUDENTIA EMINET, ITA IN HOC OPERE UTILISSIMUM SUI OPERIS INSTRUXIT IN- GENIUM, UT UNIVERSAS EPISTOLAS, QUAE TEMPORE BONAE MEMORIAE DOMNI CAROLI AVI SUI NEC NON ET GLORIOSI GENITORIS SUI PIPPINI SUISQUE TEMPO- RIBUS DE SUMMA SEDE APOSTOLICA BEATI PETRI APO- STOLORUM PRINCIPIS SEU ETIAM DE IMPERIO AD EOS DIRECTAE ESSE NOSCUNTUR, EO QUOD NIMIA VETU- STATAE ET PER INCURIAM lAM EX PARTE DIRUTA ATQUE DELETA CONSPEXERAT, DENUO MEMORALIBUS MEMBRANIS SUMMO CUM CERTAMINE" RENOVARE AC RESCRIBERE DECREVIT.
INCIPIENS IGITUR, UT SUPRA DIXIMUS, A PRINCI- PATU PRAEFATI PRINCIPIS CAROLI AVI SUI, USQUE PRAESENS TEMPUS ITA OMNIA EXARANS, UT NULLUM PENITUS TESTIMONIUM SANCTAE ECCLAESIAE PROFU-
a. CEREAMINE <-.
1. qui a die 9 Oct. 790 ad d. 8 Oct. 791 patebat.
14
CODEX CAROLINUS. EP, 1
791 TURUM SUIS' DEESSE SUCCESSORIBUS VIDEATUR, UT SCRIPTUM" EST: „SAPIENTIAM OMNIUM ANTIQUORUM EXQUIRET SAPIENS"' ET CETERA.
1. Gregorius III papa Caroli Martelli auxilium iterum implorat contra Langohardos. Derideri se scribit, quod spem suam in eo constituerif. (Cod. 2, Cen. 2)
739 Domino exceUentissimo filio Carolo subregulo Gregorius papa.
Ob nimium dolorem cordis et lacrimas iterata vicae^ tuae excellenciae necessarium duximus scribendum; confidentes, te esse amatorem filium beati Petri principis apostolorum et no- strum, et quod pro eius reverencia nostris oboedias mandatis ad defendendam eclesiam Dei et peculiarem populum. Quia** iam persecucionem et oppr^ssionem gentis Langobardorum suf- ferre non possumus. Omnia enim luminaria' ad ipsius principis apostolorum, et quae a vestris parentibus vel a vobis oft*erta sunt, ipsi abstulerunt. Et quoniam ad te post Deum confu- gium fecimus, propterea nos ipsi Langobardi in obprobriura ha- bent et opprimunt. Unde et eclesia sancti Petri denudata est et in nimiam dessolacionem redacta.
Tamen omnes nostros dolores subtilius in ore posuimus praesenti portitori, tuo fideli, que in auribus tuae excellenciae* suggerere debeat.
Tu autem fili habeas cum ipsi principe apostolorum hic et in futura vita coram omnipotenti Deo nostro, sicut pro eius eclesia et nostra defensione disposueris et decertaveris sub omni velocitate ; ut cognoscant omnes gentes tuani fidem et puritatem atque amorem, quae habes erga principem apostolorum beatum
a. SUAE c. b. SCRPPTUM c. c. ex co</. 2 - 2f. Lemmo.- Item epi- stola Gregorii secunda ad Carolum missa similiter pro defensione sanctae Dei ecclesiae. d. q c. e. excellencae c.
1. Eccli. 39, 1. 2. de priore, quae periit, sollemnissiraa implora- tione V. Regesta pont. Rom. p. 182 n. 1732. 3. donaria, bona.
CODEX CAROLINUS. EP. 1. 2
15
Petrum et nos eiusque peculiarem populum zelando et defen- 739 dendo. Ex hoc enim tibi poteris memorialem et aeternam at- quirere vitam.
2. Gregoriua III papa Carolum Martellum reprehendit , quod regibus Langohardorum permiserit, ut fines Ravennates et Romanos denuo vexarent. Spoletinum et Beneventanum duces ob ecclesiae amorem a regibus infestari. Auxilium petit".
(Cod. 1, Cen. 1)
Domino excellentissimo filio Carolo subregulo Gregorius 740 papa.
Nimia fluctuamur tribulacione et lacrime die noctuque ab oculis nostris non deficiunt, quaudo'' conspicimus, cotidie et un-. dique eclesiam sanctam Dei a suis, in quibus spes erat vindi- candi, destitui'' filiis. Propter ea, coartati dolore, in gemitu et luctu consistimus ; dum cernimus id, quod modicum remanserat praeterito anno ' pro subsidio et alimento pauperum Christi seu luminariorum concinnacione in partibus Ravennacium, nuuc gla- dio et igni cuncta'' consumi a Liudprando et Hilprando regibus Langobardorum. Sed in istis partibus Romanis, mittentes plura exercita, similia nobis fecerunt et faciunt, et omues salas'' sancti Petri destruxerunt et peculia^ quae remanserant* abstulerunt.
Et nulla nobis, apud te excellentissime fili refugium facien- tibus, pervenit actenus consolacio. Sed ut conspicimus — dum indultum a vobis eisdem regibus est mocione faciendi — quod eorum falsa suggestio plus quam nostra veritas apud vobis re- cepta est. Et timemus, ne tibi respiciat ad peccatum ; quando ' nunc, ubi resident ipsi reges, ad exprobracionem nostram ita proferunt verba dicentes: Adce^iiat Carolus, apud quem refugium
a. ex cod. f. \v — 2. Lemma: Epistola Gregorii papae ad Garolum ma- iorem domus missa pro defensione sanctae Dei ecclesiae. b. qno c. C. destitu c. d. conta correclum est eadem manu in cuncta. e. qiio c.
1. anno 739. 2. aedificia agrestia. 3. pecora. 4. anno 739. Nam „per mensem Augustum ind. VII" Roma reversum esse Liutprandum regem, apparet e Vita Zachariae in Vignolii Lib. pont. II 60. Cf. Kegesta pont. Rom. p. 182 n. 1732.
16
CODEX CAROLINUS. EP. 2
l^fecistis, et exercita Francoruni', et si valent, adiuvent vos et eruant de manu nostra. 0 quam insanabilis dolor pro his ex- probracionibus in nostro retinetur pectore, dum tales ac tanti filii suam spiritalem matrem sanctam Dei eclesiam eiusque po- pulum peculiarem non conantur defendere. Potens est, caris- sime fili, ipse priuceps apostolorum, o per a Deo ' sibi concessam potestatem : suam defendere domum et populum peculiarem, at- que de inimicis dare vindictam. Sed fidelium filiorum mentes probat.
Non credas, fili, falsidicis suggestionibus ac suasionibus eo- rundem regum. Omnia enim false tibi suggerunt, scribentes cir- cumventiones : quod quasi aliquam culpam commissam habeant eis eorum duces, id est Spolentinus' et Beneventanus^. Sed omnia mendacia sunt. Non enim pro alio — satisfaciat te veri- tas, fili — eosdem duces persequitur capitulo nisi pro eo, quod noluerunt praeterito anno^ de suis partibus super nos inruere et,
a. apostolorum opera do c.
1. Trasimundus. 2. Godescalcus. 3. a. 739. Quo quidem anno propter Trasimundum ducem a Liutprando rege „ablata3 esse a Romano ducatu civitates quatuor, id estAmeria, Hortas, Polimartium et Blera", intelligimus e Vita Zachariae 1. 1. ; eiusdemque rei documento est, quae de- sumpta ex cardinalis Deusdedit collectione canonum ( cod. Vatic. 3833 ) le- gitur ap. Fontanini De antiquitatibus Hortae (Romae 1708) p. 385 et Zac- cagni Diss. de apostolicae sedis imperio in urbem Comacli (1709) app. p. 1 epistola Gregorii UI die 15 Oct. 741 data haec: „Gregorius omnibus episco- pis in Tuscia Langobardorum. Meminit fraterna sanctitas vestra, tempore ordinationis suae per chirographum et sacramenti vinculura beato Petro principi apostolorum spopondisse, ut in emergentibus sanctae eius eccle- siae totis viribus elaboretis. Igitur, quia praesentes viros Anastasium di- lectum filium nostrum presbytenim et Adeodatum regionarium subdiaconum nostros fideles ad obsccrandum et Deo favente obtinendum pro quatuor castris, quae anno praeterito beato Petro ablata sunt, ut restituantur a filiis nostris Liutprando et Hilprando supplicare destinavimus , ecce, di- lectissimi fratres, tempus acceptabile, ut iuxta chirographum vestrum boni operis fructum beato Petro feratis. Cuius auctoritate vos hortamur in Do- mino, ut ad eosdem cum praedictis filiis nostris properetis, ut a Deo in- spirati protectoribus eorum beatis principibus apostolorum Petro et Paulo eadem castra restituantur. Nam si, quod non credimus, distuleritis iter arripere, propter Deum ego, quanquam imbecillis sim prae infirmitate cor-
CODEX CAROLINUS. EP. 2
17
sicut illi fecerunt, res sanctorum apostolorum destruere et pe- 740 culiarem populum depraedare ; ita dicentes ipsi duces : Quia con- tra' eclesiam sanctam Dei eiusque populum peculiarem non exer- citamus; quoniam et pactum cum eis hahemus et ex ipsa eclesia fidem accepimus. Ideoque mucro eorum desevit contra eos. Nam ipsi predicti duces parati fuerunt et sunt, secundum antiquam consuetudinem eis hobedire. Sed illi, retinentes iram pro eo quod superius diximus, per exquesitam occasionem volentes illos et nos destruere et invadere, ideo, utrosque persequentes, vestre bonitati suggerunt falsa: ut et duces illos nobilissimos degra- dent; et suos ibidem pravos ordinent duces; et multo amplius cotidie et ex omni parte Dei eclesiam expugnent et res beati Petri principis apostolorum dissipent atque populum peculiarem captivent.
Tamen ut rei veritas vobis declaretur, christianissime fili, iubeas post ipsorum regum ad propria** reversionem tuum fide- lissimum missum, qui non a praemiis" corrumpatur, dirigere: ut propriis oculis persecutionem nostram et Dei aeclesiae humi- liationem et eius rerum dissolationem et peregriuorum lacrimas conspiciatur; et tue bonitati omnia pandantur.
Sed ortamur bonitatem tuam coram Domino et eius teni- bili iudicio, christianissirae fili : ut propter Deum et animae tuae salutem subvenias aeclesiae sancti Petri et eius peculiari po- pulo; eosdemque reges sub nimia celeritate refutes et a nobis repellas, et iubeas eos ad propria reverti. Non despicias depre- catiouem meam neque claudas aures tuas a postulacione mea; sic non tibi ipse princeps apostolorum claudat caelestia regna. Coniuro te in Deum vivum et verum et ipsas sacratissimas cla- ves confessionis'' beati Petri, quas vobis ad rogum' direxsimus'': ut non proponas amicitiam regum Langobardorum amori prin-
• duces. ^
a. ipsi .Q. coutra c. b. propriam c. c. pnu.is c. d. confossiones c.
poris, iter arripiam laboriosum; et videbo, ne vestra negligentia vobis ad obligationem ex nodo pacti pertineat. Data Idus Octobris, indictione 9".
1. rogationem, obsecrationem. 2. a. 739, V. Regesta pontificum Romanorum p. 182 n. 1732.
jArrE, Bibliothcca IV. 2
N
18
CODEX CAROLINUS. EP. 2. 3
740 cipis apostolorum, sed velocius et sub niraia festinacione sen- ciamus post Deum tuam consolacionem ad nostram defensionem ; ut in omnibus gentibus declaretur vestra fides et bonum nomen, quatenus et nos cum prophaeta mereamur dicere: Exaudiat te Dominus in die tribulacionis, protegat te nomen Dei lacoh
Harum autem litterarum portitor, Anthat vester fidelis, quod oculis suis vidit et nos ei iniunximus, omnia tuae benignae excellenciae viva voce enaiTat.
Et petimus bonitatem tuam coram Deo teste et iudice, ut nimis festinanter nostros linias dolores et laetabunda nobis cae- leriter mittes nuncia; ut, laeti elfecti animo, die noctuque pro te tuisque fidelibus coram sacris sanctorum principum aposto- lorum Petri et Pauli confessionibus Domino fundamus praeces.
3. Zacharias papa Pippino maiori domus de diversis rehus consulenti respondet". (Cod. 5, Cen. 3)
747 Domino excelentissimo atque christianissimo Pippino maiori
^*"' ^ domus seu dilectissimis nobis universis episcopis aeclesiarum et religiosis abbatibus atque cunctis Deum timentibus principibus in regione Fraucorum constitutis Zacharias episcopus sanctae Dei catholicae et apostolicae Romanae ecclesia§ in Domino salutem.
Gratia vobis et pax a Deo patre omnipotente et domino lesu Christo unico filio eius et ab Spiritu sancto ministretur.
Gaudio maguo gaudemus in Domino, addiscentes per rela- tionem sublimissimi et a Deo servati praedicti filii nostri Pippini vestram omnium bonam conversationem , et quod in bonis et Deo placitis dispositionibus unanimes'' atque cooperatores estis; ita ut et aeclesiae Dei et venerabilia loca per universam vestram provinciam sita adque earum praesules sacerdotes et religiosi
a. ex cod. f. 6f— llr. Lemma: Item epistola Zachariae papae ad domnTim Pippinum missa — quae pretitulata est sub maiorum domus nomine, eo quod nondnm in regis dignitatem esset elevatus — una cum capitulis suis consultis a iam dicto domno Pippino vel sacer- dotibus partibns Franciae, qualiter respondendum, scripsit iam dictus pontifex. b. unianimes corr. in unauimcs cod.
1. Ps. 19, 2.
CODEX CAROLINUS. EP. 3
19
abbates, ut condecet, in sancto habitu et conversacione sacer- 747 dotali conversetis, vacantes orationibus, insistentes precibus ad '^"^*^"' implorandam divinam potentiam et caelitus victoriam tribuendam adversus paganas et infideles gentes propugnatoribus vestris. Etenim vobis in vera confessione et simplici corde ad Deum accedentibus — sicut Moyses ille amicus Dei orando pugnabat' et, lesu Nave^ cuni populo Israel bella Domini praeliando, vin- cebat — ita et vos agere oportet, karissimi mihi; ut sitis adiu- tores populo vestro, orando et bonis actibus inherendo, declinan- tes a curis et negotiis secularibus. Scriptum est enim: Vacate, et videte quoniam suavis est Dominus^ ; et iterum: Accedite ad eum, et inluminamini ; et vultus vestri non erubescent*'. Princi- pes et seculares homines atque bellatores convenit curam habere et sollicitudinem contra inimicorum astutiam et provintiae de- fensionem, praesulibus vero sacerdotibus adque Dei servis per- tinet salutaribus consiliis et oracionibus vacare; ut, nobis oran- tibus ' et illis bellantibus, Deo prestante, provincia salva persistat, fiatque'' vobis in salutem laudem et mercedem perpetuam. Ex hoc quippe praesulatus vester apparebit in sanctitate, et prin- cipatus dilecti filii nostri Pippini adprobabitur per subiectorum potestatem et bonum dispositum.
Itaque, ut flagitavit a nobis cum vestro consultu superius effatus filius noster Pippinus, ut de omnibus capitulis, quibus innotuit, responsum demus^, in quantum Domino dante valemus, de uno quoque capitulo inferius couscriptum, iuxta quod a sanc- tis patribus traditum habemus et sacrorum canonum sanxit auctoritas, etiam et nos, quod Deo inspirante apostolica aucto- ritate decernere potuimus, mandavimus in responsis^.
a. horantibus corr. in orautibus c. b. si adque corr. in fiatque c.
1. V. Exod. 17, 9 sqn. 2. i. e. losue ; cf. Eccli. 46, 1. 3. Ps. 45, 11. 4. Cf. Ps. 33, 6. 5. Cf. S. Bonifatii ep. 63 (in huius Bibliothecae tomo III 181), unde animadverti potest, quo tempore haec Zachariae ad Pippinum epistola missa sit. 6. Quae sequuntur capitula, ea oranino fere ducta sunt e Dionysii Exigui collectione canonum, in eo libro edita qui inscri- bitur: Codex canonum vetus ecclesiae Komanae (ed. Pithoeus), Lutetiae 1609.
2*
20
CODEX CAROLINUS. EP. 3
747 Primum capitulum, quomodo honorari debeat metropolita-
^ nus episcopus a chorepiscopis et parrochialibus presbiteris. In canone sanctorum apostolorum, capitulo tricesimo quinto ' scrip- tum est: Episcopos gencium singularum scire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velud caput existiment; et nihil amplius praeter eius conscienciam gerant, quam illa sola singuli, quae parroechiae propriae et villis, quae suh ea sunt, competunt. Sed nec ille praeter omnium conscienciam faciat aliquid. Sic enim unanimitas erit et glorificabitur Deus per Christwm in Spi- ritu sancto. Item in canone Antiocheni concilii capitulo nono' continetur" ita: Per singulas regiones episcopos convenit nosse, metropolitanum episcopum tocius provinciae sollicitudinem gerere. Propter quod ad metropolim omnes undique, qui negocia viden- tur habere, concurrent^. Unde placuit: eum et honore praecel- lere, et nihil amplius praeter eum caeteros episcopos agere se- cundum antiquam a patrihus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum, quae ad suam diocesim pertinent possessionesque suh- iectas. TJnus quisque enim episcopus habeat suae parrochiae po- testatem, ut regat iuxta reverenciam singulis competentem, et providenciam gerat omnis possessionis , quae sub" eius est po- testate; item ut presbiteros et diaconos ordinet et singula suo iudicio compreheyidat. Amplius autem nil agere temptet praeter antestitem metropolitanum ; nec metropolitanus aliquid gerat sine caeterorum sacerdotum consilio. Item ex libro decretorum beati Leonis papae; capitulo tricesimo secundo^ continetur: Igitur se- cundum sanctorum patrum canones, spiritu Dei conditos et to- cius mundi reverencia consecratos , metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegacione nostra fraternita- tis tuae cura praetenditur, ius traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus ; ita ut a regulis prestitutis'^ nulla aut neglegencia aut praesumpcione discedant, aut* in hahitu aut
a. etur in lUura. b. concurrere coir. in concurrent c. c. sub addidit cor- rigens inanus antitjiia. d. prestitutitis corr. in prestitutis c.
1. ap. Dionysium 1. 1. 2. ap. Dionysium 1. I. p. 59. 3. ap. Dio- nysium 1. 1. p.4:66. 4. „aut — sanctitatis" non leguntur ap. Dionysium 1. 1.
CODEX CAROLINUS. EP. 3
21
in incessu sanctitatis. Nam et nos ab apostolica auctoritate 747 subiungimiis, ut episcopus iuxta dignitatem suam indumentis ^'^^^' utatur; simili modo et presbiteri cardinales. Et si monachica vita velle babeant vivendi, plebi quidem sibi subiectae precla- riori vest§ induti debitum praedicationis persolvant, et in secreto propositum sui servent " cordis ; ut, qui videt in abscondito, Deus reddat illis in palam. Scriptum quippe est: Quae dicitis in cor- dihvs vestris, et in cuhilihus vestris conpungimini^. Non enim nos honor commendat vestium, sed splendor animarum. Mo- nachi vero lanea indumenta iuxta normam et regulam monachi- cae disciplinae atque traditionem sanctorum probabilium patrum sine intermissione utantur. Si enim, abrenuntiantes ea quae saeculi sunt, tota se Deo intentione contulerunt, de omnibus in- licitis debent abstinere, ut, quantum corpori suo sustinuerint laborem, tantum remunerationis praemium a Deo percipere me- reantur. Apostolis quippe divinum datum est mandatum, duas tunicas non habendi^ Tunicas dixit utique laneas, non lineas. Qui ergo oboedierit dominico praecepto'', bonis actibus inhae- rens, habebit vitam aeternam. Item ex canone Antioceni con- cilii; capitulo decimo* de his, qui vocantur chorepiscopi, decre- tum est: Qui in vicis vel possessionihus cliorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint et ut epi- scopi consecrati sint, tamen sanctae sinodo placuit, ut modum proprium recognoscant, et guhernent suhiectas sihi aeclesias ea- rumque moderamine curaque contenti sint. Ordinent etiam lecto- res et suhdiaconos atque exorcistas, quihus p>romotiones istae sufficiant. Nec preshiterum vero nec diaconum audeant ordi- nare praeter civitatis episcopum, cui ipse cum possessione suh- iectus est. Si quis autem transgredi statuta temptaverit , depo- situs, quo utehatur, honore privetur. Chorepiscopum vero civitatis episcopus ordinet, cui ille suhiectus est.
Secundo capitulo de episcopis presbiteris et diaconibus
a. servent addidil in margine corrigens manus antiqua , erasa in textu voce alia. b. dominicum praeceptura corr. in domiuico praecepto c.
1. Ps. 4, 5. 2. Matth. 10, 10. 3. ap. Dionysium 1. I. p. 60.
22
CODEX CAROLINUS. EP. 3
747 dampnatis, quod pristinnm officium usuvpare non de- beant. Ex libro canonum sanctorura apostolorum; capitulo vicesimo nono' dictum est: Si quis episcopus aut preshiter aut diaconus, depositus iuste" super certis criniinibus, ausus fuerit attrectare ministerium dudum sibi commissum, hic ab aeclesia penitus ahscidatur.
Tertium capitulum de presbiteris supervenientibus. Ex concilio Cartaginense; capitulo undecimo^: Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus schisma fecerit, anathema sit. Ab universis episcopis dictum est ter, ana- thema sit**. Si quis presbiter a praeposito suo correptus fuerit, debet utique apud^ vicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis eius causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconciliari. Quod nisi fecerit, sed superbia, quod absit, inflatus secemendo se ab episcopi sui communione subdu^erit, ac separatim'^ cum aliqui- bus faciens, sacrificium Deo obtulerit, anathema habeatur, et locum amittat. Si querimoniam iustam adversus episcopum non habuemt, inquirendum erit.
Quartum capitulum de presbiteris agrorum, quam obedienciam debent exhibere episcopis et presbiteris cardinali- bus. Ex concilio Neocesariensi; capitulo 13^ ita continetur: Preshiten ruris in ecl^sia civitatis, episcopo praesente vel pres- hiteris urbis ipsius, ojferre noti possunt nec panem sanctificatum dare calicemque porrigere. Si vero absentes hi fuerint, et ad dandam oracionem vocentur, soli dare debebunt. Chorepiscopi quoque ad exemphim quidem et formam septuaginta videntur esse; ut quod ministraveri?it propter studium, quod erga" pau- peres exhihent, honorentur.
Quintum capitulum de monachis, id est ancillis Dei; de quibus flagitatum est, si liceat, eas ad missarum solemnia aut
a. sequitur rasura irium fcre liilerarum. b. .t. auathcma sit addidit in mar-
gine inferiore corrigens manus cnliqua. Scd haec non leguntur ap. Dionysium. C. aput corr. in apud c. d. separatum corr. in separatim c. e. ergo corr. in erga c.
1. ap. Dionysium 1. 1. 2. ap. Diouysium 1. 1. p. 189. 3. ap. Dio- nysium 1. 1. p. 40.
CODEX CAROLINCS. EP. 3
sabbato sancto pubplice lecciones legere et ad missas psallere 747 aut alleluia vel responsorium. De his in libro decretorum *^ beati Gelasii pape, capitulo 26' destinatum est: Quod nefas sit, feminas sacris altarihii s ministrare vel aliquid ex his, quae virorum sunt officiis deputata, prae- sumere. Nihilhominus vipacienter audivimus, tantum' divi- narum rerum subiisse despectum, ut feminae sacns altaribus ministrare firmentur, cunctaque^ non nisi virorum famulatui deputata sexum, cui non competit, exhibere; nisi quod omnium delictorum, quae singillatim perstrincximus, noxio^rum reatus omnis et crimen eos respicit sacerdotes, qui vel ista committunt vel committentes minime publicando pravis excessibus s§ favere significant.
Sextum capitulum de viduis, si possint im propriis habita- culis suis salvare animas. Item ex eodem libro; capitulo 21' ita continetur: Ut viduae non velentur" , et si profes- sam continenciam, prop osito mutato, calcav erint, ipsae pro se racionemDeo pro suis sint actibus red- diturae. Nam de viduis sine ulla benediccione velandis supe- rius latius^ duximus disserendum, quae si propria voluntate professam pristini coniugii castitatem, mutabili mente, calcave- rint, periculi eius^ interent, quali Deum debeat satisfaccione placare. Sicut enim si se forsitan continere non poterat, secun- dum apostolum, nullatenus nubere vetabatur, sic habitam se- cundum deliberacionem promissam Deo pudiciciae fidem debuit^ custodire. Nos autem nullum talibus laqueum debemus inicere; sed solum adhortaciones praemii sempiterni poenasque proponere divini iudicii, ut nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio.
Septimum capitulum de laico pellente suam coniugem. Ex canone sanctorum apostolorum 48^: Si quis laictis, uxorem pro-
a. tantum — subiisse partim tn litura. b. cunctaque quae c. c. a ponti- ficibus corrigens maniis aiifi(/ua addidil. d. late corr. in latius c. e. ei; c.
f. buit corr. in debuit c.
1. ap. Dionysium 1. 1. p. 539. 2. ap. Dionysium 1. 1. p. 536. 3, ap. Dionysium 1. 1.
24:
CODEX CAROLINUS. Er. 3
747 ■priam pellens, alteram vel ah alio dimissam duxerit, communione
c. lan. 5
privetur.
Octavnm capituhim de presbiteris et diaconibiis, qui se a ministerio aeclesiastico subtrahunt et seorsum col- lectas faciunt. Ex canone Antioceni concilii; capitulo 5' promulgatum est: &i quis preshiter aut diaconus, episcopum proprium contempnens, se ah aeclesia sequestraverit et seorsum colligens altare constituerit' et commonenti episcopo non adquie- vei^it, nec consentire vel ohedire voluerit semel et iterum convo- canti, hic dampnetur omnimodo nec ultra remedium consequatur, quia suam recipere non pofest dignitatem. Quodsi aeclesiam turhare et sollicitare persistit, tamquam seditiosus p^r potestates eocteras ohprimatur.
Nonum capitulum de clericis et monachis non ma- nentihus in suo proposito , quod interrogatum est. In canone Calcedonensi, capitulo 7^ decretum est: Qui semel in clero deputati sunt aut monachorum vitam expetiverunt, statui- mus neque ad militiam neque ad dignitatem aliquam venire mundanam; sed^ hoc temptantes et non agentes penitentiam, quo minus redire" deheant ad id^, quod propter Deum primitus ele- gerant, anathematizari.
Decimum capitulum de clericis, qui sunt in pto- chiis, monasteriis atque martyriis. Ex canone Calce- donensis concilii ; capitulo 9 ' ita decretum est : Clerici, qui prae- ficiuntur ptochiis vel ordinantur in monasteriis et hasilicis martyrum, suh episcoporum , qui in unaquaqu^ civitate sunt, secundum sanctorum patrum traditiones, potestate permaneant, nec per contumatiam ah episcopo suo desiliant. Qui vero audent evertere huiusmodi formam quocumque modo nec proprio suhi- ciuntur episcopo, si quidem clei'ici sunt, canonum correptionihus suhiacehunt, si vero laici vel monachi fuerint, communione pH- ventur.
a, constituit eorr. in constitnerit c. b. aut c. c. commonerc corr. manus anlif/na in quominus redire. d. ad id tiJJidil manus anlif/ua.
1. ap. Dionysium 1. 1. p. 58. 2. ap. Dionysium 1. 1. p. 124. 3. cap. 8 ap. Dionysium 1. 1. p. 124.
CODEX CAROLINUS. EP. 3
25
Undecimum capitulum : qui clerici etiam ah uxoribus 1^1 ahstin^re deheant. Ex concilio Affricano; capitulo 37 ' ita ^'^^'^' continetur: Preterea, cum de quorundam" clericorum, quamvis erga uxor^s proprias, incontinentia referretur^, placuit: episco- pos et preshiteros seu diaconos secundum propria statuta etiam ah uxorihus contineri"; quod nisi fecerint, ah aeclesiastico re- moveantur officio. Caeteros autem clericos ad icl^ non cogi, sed secundum uniuscuiusque aeclesiae consuetudinem ohservari dehere.
Duodecimum capitulum de his, qui uxores aut quae viros dimittunt, ut sic maneant. Ex concilio supra scripto Africano; capitulo 69 ita continetur: Placuit, ut secun- dum euuangelicam et apostolicam disciplinam neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri coniungantur ; sed ita ma- neant, aut sihi invicem reconcilientur. Quod si contempserint, ad penitentiam redigantur.
Tertium decimum capitulum inquisitura est, quod mona- chus, si clericus factus fuerit, quid agi debeat. Ex decreto beati Innocencii papae; capitulo 17^ continetur: De mo- nachis, qui diu morantur in monasteriis et postea ad clericatus ordinem pervenerint, non dehere eos a proprio" proposito deviare. Aut .enim, sicut in monasterio fuit et quod diu servavit, in me- liori gradu positus, amittere non dehet; aut si corruptus^, postea haptizatus et in monasterio sedens, ad clericatus ordinem acce- dere voluerit, uxorem omnino hahere non poterit; quia nec be- nedici cum sponsa potest iam antea corruptus^. Quae forma servatur in clericis maximae, cum vetus regula hoc habeat, ut, quisque corruptus^ haptizatus clericus esse voluisset, sponderet, se uxorem omnino non ducere.
Quartum decimum capitulum: quod preshiteri aut dia- coni, si in aliquo crimine prolapsi fuerint, non pos-
a. curaudam coir. manus aniif/na in quorundam c. b. referetur corr. manus antiqua in referretur. c. continere corr. manus aniif/ua in contiueri c. d. ad id addidit manus antif/ua. e. propria corr. manus antii/ua in proprio. f. cor-
reptus corr. manus anti(/ua in comiptus.
1. ap. Dionysium 1. 1. p. 234. 2. ap. Dionysium 1. 1. p. 257. 3. ap. Dionysium 1. 1. p. 344.
26
CODEX CAROLINUS. EP. 3
747 sint per manus inp ositiones penitentiae remedium ^^"■^ conseqtii. In decreto" beati Leonis papae, capitulo 16^ de- cretum est ita : Alienum est a consuetudine aeclesiastica, ut, qui in preshitcrali honore aut diaconii gradu fuerint consecrati, hii pro crimine aliquo suo per manus imposiiio?iem remedium acci- fiant penitendi. Quod sine duhio ex apostolica traditione descen- dit, secundum quod scriptum est: ^Sacerdos si peccaverit, quis orabit pro illo?" Unde huiusmodi lapsis ad promerendam mi- sericordiam Dei secreta^ est expetenda secessio, ubi illis" satis- factio, si^ fuerit digna, sit^ etiam fructuosa.
Quintiim decimiim capitulum pro eo, quod interrogatum est de laicis, qui aeclesias in suis proprietatibus construunt, quis ipsas debeat regere aut gubernare. A sanctis patribus ita sta- tutum est et in praeceptis apostolicis continetur: hixta petitoris imploratum, ut, si in quolibet fundo cuiuscumque iuris orato- rium sive basilica fuerit constructa, pro eius devotione in hono- rem cuiuscumque sancti, in cuius episcopi parroechia fuerit fun- datum oratonum aut basilica, percepta primitus donatione legi- tima, id est praestantem tot, gestisque municipalihus allegatis, praedictum oratorium atque missas publicas solemniter conse- cratis; ita ut in eodem loco nec futuris temporibu^ baptisteria construantur nec presbiter constituatur cardinalis; sed et si 7nis- sus ihi forte maluerit, ab episcojyo noverit presbiterum postu- landuni; quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote nuUatenus resistatur, nisi ab episcopo fuerit ordinatum^.
a. decreta corr. manus antiqua in decreto. b. probata corr. manus anii</ua in secreta. C. illi c. d. si addidil manus anliqua. e. Sed corr. manus anti-
qua in sit.
1, ap. Dionysium 1. 1. p. 455. 2. Haec ex Pelagii I ad Eleutherium episcopum epistola (ap. Holstcnium Coll. Romana I p. 234, cf. Eegesta pont. Rom. n. 664) hausta esse videntur, ubi sic est: „Maximus ... nobis sug- gessit, in fundo qui appelhitur Pancelhis oratorium se pro sua devotione fuudasse, quod in honore beatae Cautianae martyris desiderat consecrare.
Et ideo ... si in tua diocesi memorata constnictio iure consistit ,
percepta prius donatione legitima vel possessione ilhi et ilLa, praestantes Hberos a fiscalibus tituHs solidos tot, gestisque municipahbus allegatis, prae- dictum oratorium absque missis pubhcis solemniter consecrabis ; ita tamen.
CODEX CAROLINUS. EP. 3
27
Sextum decimum capitulum de clericis, qui propriaa 1^1 eclesias relinquunt, quid de eis agi debeat. Ex canone '^'^^^' sanctorum apostolorum; capitulo 15^ ita continetur: &i quis presbiter aut diaconus aut quilibet de numero clericorum, relin- quens propriam parroechiam, pergat ad alienam et, omnino de- clinans, praeter episcopi sui conscienciam in aliena parroechia commoretur , hunc ulterius miniMrare non patimur; praecipue, si vocatus ab ejnscopo redire contempserit , in sua inquietudine perseverans. Tamen tamquam laicus ibi conmunicet.
Septimum decimum capitulum item pro episcopis, qui alte- rius clericos susceperint, ut excommunicentur'. In eodem ca- none'' capitulo 16^ continetur: Episcopus vero, apud quem me- moratos" esse constiterit, si, contra eos decr^tam cessationem pro nihilo reputans, tamquam clericos forte susceperit, velut magister inquietudinis communione privetur.
Octavum decimum capitulum, qui clerici uxores sortiri de- beant. In 27 capitulo canonum sanctorum apostolorum* de- cretura est: Innuptis autem, qui ad clerum provecti sunt, prae- cipimus : ut, si voluerint, uxores accipiant, sed lectores cantoresque tantummodo.
Nonum decimnm capitulum, ut nullus presbiter aut diaconus sine c ommendaticiis suscipiatur epistolis. In eodem canone sanctorum apostolorum* continetur: Nullm episcoporum peregrinorum aut presbiterorum seu diaconorum sine commendatitiis suscipiatur epistolis; et cum scripta detule- rint, discuciantur attentius et ita suscipiantur ; si predicatores pietatis exstiterint minus, ne, quae sunt necessaria, subministren- tur eis, et ad communionem nullatenus admittantur; quia^ sub- reptione multa proveniunt.
a. excommucentur corr. manus aniiqua in excommnnicentur. b. concilio c. c. memoratus e. d. qui a corr. manus antir/ua in quia.
iit in eodem loco nec futuris temporibus baptisterium construatur nec presbyterum constituas cardinalem. Sed quotiens missas ibi fieri forte maluerit, a dilectione tua presbyterum noverit postulandum, quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote ullatenus praesumatur".
1. ap. Dionysium 1. 1. 2. ap. Dionysium 1, 1. 3. ap. Dionysium 1. 1. 4. cap. 34, ibid.
m
CODEX CAROLINUS. EP. 3
747 Vicesimum" capitulum de virginibus velatis, si de-
* viaverint, quid de illis agendum sit. In libro decretorum beati Innocencii papae, capitulo 19' adsertum est: Que Christo spiritaliter nubunt et a sacerdote velantur, si postea vel puplice nupserint vel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam penitentiam, nisi is, cui se coniunxerat, de mundo recesserit. Si eiiim de hominibus haec ratio custoditur, quecun- que, vivente viro, alteri nupsent, habeatur adultera nec ei agendi poenitentiam licencia concedatur, nisi unus ex his fuerit defunc- tus; quanto magis de illa tenenda est, que ante inmortali se sponso coniunxerat, et postea humanas ad^ nuptias transmi- gravit.
Vicesimum primum capitulum item" de non velatis vir- ginibus, si deviaverint. In eodem libro, 20 kapitulo' continetur: Hae vero, que, necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere , licet velatae non fuerint^ si forte nupserint, his agenda aliquanto tempore paenitencia est; quia^ sponsio eius Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bone^ fidei contractus mdla racione dissolci, quanto magis ista pollicitacio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit. Nam si apostolus Paultcs, quae a proposito^ viduitatis discesserant, dixit eas habere dampnacio- nem, qziia^ primam fidem irritam fecerunt, quanto pocius vir- gines, que prioris promissionis jidem frangere sunt conataef Haec itaque, fratres karissimi, si plena vigilancia fuennt ab omnihu^ Dei^ sacerdotibus observata, cessabit ambicio, iniquitas superata calcabitur, veritas spiritali fervore fraglabit, pax pre- dicata labiis cum voluntate animi concordabit. Implebitur edic- tum apostoli, ut unafiimes una sentientes permaneamus in Christo, nihil per contentionenV' nobis neque per inanem glonam vindicantes, non hominibus sed Deo nostro salvatori placentes.
a. Vicesant corr. manus antiqiia in Vicesimum. b. ad addidil manus 2.
c. idem c. d. q c c. bene c. f. preposito c. g. do c. h. con- tionem corr. manus 2 in contentionem.
1. ap. Dionysiiim 1. 1. p. 345. 2. ap. Dionysium 1. 1.
CODEX CAROLINUS. EP. 3
29
Vicesimum secundum capitulum de his, quae duobus 747 fratribus nupserint vel qui dtias" sorores uxores '^'^^^' acceperint. In concilio Neocesariense, capitulo 2^ contine- tur: Mulier, si duobus fratribus nupserit, abiciatur usque ad mortem; verumtamen in exitu propter misericordiam, si promi- serit, quod, facta incolumis, Ixuius coniunccionis mncla dissolvat, fructum poenitentiae consequatur Quod si defecerit mulier aut vir in talibus" nubtiis, difficilis erit poenitentia^ in vita perma- nenti. Nos autem, gracia divina suffragante, iuxta praedeces- sorum et antecessorum pontificum decreta multo amplius con- firmantes dicimus: ut, dum usquae sese generacio cognoverit, iuxta ritum et normam christianitatis et religionem Romanorum non copulentur coniugiis. Sed nec spiritalem** commatrem* aut filiam, quod absit, quis ducat temerario ausu uxorem. Est namque nefas et perneciosum peccatum' coram Deo et angelis eius. In tantum enim grave est, ut nullus sanctorum patrum atque sacrarum sinodorum adsertiones vel etiam in imperialibus legibus quippiam iudicatum» sit; sed, terribile Dei iudicium me- tuentes, siluerunt sententiam dare''.
Vicesimum tertium capitulum de his, qui homicidium sponte perpetraverunt. In vicesimo primo capitulo Anquirani conci- lii^ continetur: Qui voluntariae homicidium fecerint, poenitentie iugiter se submittant; perfeccionem vero circa vite exitum con- sequantur.
Vicesimum quartum capitulum item de his, qui homi- cidium^ non sponte perp etrav erunt. In eodem conci- lio', capitulo 22* continetur: De homicidiis non sponte commissis prior quidem defnitio post septem annorum^ poenitenciam per-
a. duos corr. manus 2 in duas. b. consequatur — poenitentia in margine in- feriore addita sunt rnanu sec. IX. C. tallibus c. d. sequiUir e ; sed manus 2
linea suhducenda litleram delevit. e. Cum matrem corr. man. 2 in commatrem.
f. peccatorum c. g. iudicatus corr. manus 2 in iudicatum. h. homicidicium c. i. canone c. k. anniorum c.
1. ap. Dionysium 1. L p. 37. 2. Cf. Bonifatii epp. 29, 30, 31, supra Tom. III p, 94—98. 3. ap. Dionysium 1. 1. p. 33. 4. ap. Dionysium 1. 1. p. 33.
30
CODEX CAROLINUS. EP. 3
747 feccionem consequi praecepit; secunda vero quinquennii tempus
c. lan. 5 7
expLere.
Vicesimum quintum capitulum de his, qui adulteras Tiabent uxores, vel si ipsi adulteri conprobantur. In concilio Anquirano, capitulo 19' coutinetur: Si cuius uxor adulterata fuerit, vel si ipse adulterium commiserit, septem an- norum poenitentia oportet eum perfeccionem consequi secundum pristinos gradus.
Vicesimum sextum capitulum de monachis et virgini- bus prop ositum non servantibus. In libro decretorum beati Siricii papae, capitulo 6^ continetur: Praeterea monacho- rum quosdam atque monacharum , abiecto proposito sanctitatis, in tantam' protestaris demersos esse lasciviam, ut pnics clanculo vel sub monasteriorum praetextatu inlicita ac sacrilega se con- tagione miscuerint; postea vero, in abruptum conscienciae dis- speracionem perducti, de inlicitis complexibus libere filios pro- crearent. Quod et publice leges et eclesiastica iura condempnant. Has igitur inpudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu, aeclesiarumque conventibus eliminandas esse niaiidamus; quatenus, retrusae in suis ergastulis , tantum facinus^ continua lamentatione defentes, purificato possint penitudinis igne deco- quere", ut eis^ vel ad mortem saltim solius misericordiae intuitu per communionis graciam possit indulgentia subvenire.
Vicesimum septimum capitulum de his, quae" non coacte sed v oluntate propria virginitatis proposi- tum susceperunt, quod delinquant cum nupserint, etsi nondum fuerint conse crataeK In libro decr^torum * beati Leonis papae, capitulo 28^ continetur: Puelle, quae non parentum coacte imperio sed spontaneo iudicio virginitatis pro- positum adque habitum susceperunt , si postea nuptias eligunt, praevaricantur , etiam si nondum eis gracia consecrationis ac-
a. tantnm c. b. facimns c. c. deqnoquere c. d. eius c. e. qui c. f. consecrati corr. manus 2 in consecratae. g. secr^torum c.
1. ap. Dionysium 1. 1. 2. ap. Dionysium 1. 1. p. 317. 3. ap. Dio- nysium 1. 1. p. 460.
CODEX CAROLINUS. EP. 3
31
cessit; cuius utique non fraudarentur" munere, si in proposito 747
c. lan. 5
permanerent.
Haec itaque, carissimi nobis et dilectissimi, que superius annexa sunt — in quantum miserante Deo valuimus, inter ce- tera capitula deflorantes tam de sanctorum apostolorum quam- que etiam et beatorum patrum sanctiones seu etiam et proba- bilium beatissimorum pontificum decr^ta, ut uniuscuiusqu§ ca- pituli sententia continet'' in brevi eloquio perstringentes — ad vestri praesulatus notitiam et praedicationem atque populis vobis a Deo creditis aedificacionem mandavimus ministranda atque perficienda; hortantes vestram" omnium prudentissimam sancti- tatem et procerum dileccionem: omnimoda ratione, non decli- nantes a dextris aut sinistris sed viam regiam incedentes, stan- tissime observetis apostolica mandata. Eteuim haec, amantissimi nobis, vobis dedimus in mandatis, ut nec nos coram Deo de taciturnitate iudicemur nec vos de neglectu coram eo cogamini reddere racionem; sicut scriptum est in dominico praecepto: Si non venissem et locutus eis fuisseni, peccatum non haberent^, Itaque, nihil excusationis adhibentes, omnium racionabilium ani- marum salutem procuretis, ita currentes in agone, ut non vitu- peretur ministerium vestrum" sed magis de palma victoriae bravium accipietis', iuxta egregii apostoli dictum habentes, bo- nis actibus inherendo, repositam coronam iustitiae in siderea mansione, quam vobis reddat in illum diem iustus iudex*, do- minus deus et salvator noster lesus Christus; qui vivit in uni- tate cum Deo patre omnipoteute et Spiritu sancto per omnia secula seculorum. Amen.
a. frudarentar corr. mnn. 2 in fraudarentur. b. contina corr. man. 2 in con- tinet. c. urm c. d. tatiturnitate c.
1. loh. 15, 22. 2. 2 Corinth. 6, 3. 3. Cf. 1 Corinth. 9, 25.
4. 2 Timoth. 4, 8.
32
CODEX CAROLINUS. EP. 4
4. Stephanvs III papa Pippino regi scribit, ad mandata, per Droctegangum ahhatem Gemeticensem relata, voce se respon- disse. De lohanne ad se remittendo addit'. (Cod. 10, Cen. 4) Domino excellentissimo filio Pippino regi Stephanus papa. Presens Droctegangus abbas* sacris liminibus protectoris tui beati apostolorum principis Petri et nostris obtutibus prae- sentatusV i^posita sibi verba salutationis ac sospitatis a Deo servate atque amantissimae excellentiae tuae, innumeras omni- potenti Deo, laeti eiFecti'', gratias referentes egimus; petentes eius divinam misericordiam, licet peccatores et indigni: ut pro sua te protegat pietate, excellentissime fili, et multo amplius atque perfectius suo timore tuum reguum confirmet et amore apostolico; quatenus et presenti vita" longevus feliciter fruaris et aeternae beatitudiuis consors'' fructu apostolici* amoris effici merearis.
Etenim praesens Droctegangus fidelis tuus missus iuxta quod nobis locutus fuit, congi-uum per eum tuae sublimissimae bonitati, in ore ponentes, remisimus responsum. Cui et in omni- bus credere iubeas, fili; quia in omnibus, quae mandasti, Christo cooperante salutaria tibi mandavimus. Sed imple dominicum dictum, sicut scriptum est: Quoniam qui perseveraverit usque in jinem, hic salvus erit^. Ex hoc enim centuplum accipies et vitam possidebis aeternam'*.
Hoc autem petimus, fili: ut, dum missos tuos ad nos re- mittere iusseris cum respousis, hunc lohannem virum religiosum cum eis mittere iubeas. Fidelis enim tuus est et prudenter re- portat responsa. Bene vale.
a. ex cod. f. 20r. Lemma: Item epistola eiusdem pape per Drocte- gangum abbatem directa, in qna continentur gratiarum actiones et nberrime benedictiones. b. affecti corr. in effecti c c. presentem vitam corr. in presenti vita c d. consors addidil ntanus nnliqua, quae etiam sequenlem
vocem paradysi linea sulducenda delevil. e. apostolicis c. f. in aeternam corr. in aeternam c.
1. Gemeticensis. 2. Droctegangum abbatem, Pippini legatum, non ante priorem anni 753 partem Romam venisse, e Stephani III vita perspi- cuuni est. 3. Matth. 10, 22. 4. Matth. 19, 29 : „centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit".
CODEX CAROLINUS. EP. 5
33
5. Stephanus III papa omnes Francorum duces hortatur, in- ducant Pippinum regemy ut saluti ecclesiae Romanae consu- lat\ (Cod. 11, Cen. 5)
Stephanus episcopus servus servorum Dei viris gloriosis 753 nostrisque filiis, omnibus ducibus gentis Francorum.
Laeta gaudet sancta mater ecclaesia in provectu fidelium filiorum. Propterea, etsi corpore absentes spiritu vero presentes, gloriosam prudentiam atque dilectionem vestram, sublimissimi filii, acsi praesentialiter amplectentes in osculo pacis salutamus, in Domino dicentes: Benefac Domine bonis et rectis corde\ Quoniam fiduciam habemus, quod Deum timetis et protectorem vestrum beatum Petrum principem apostolorum diligitis et cum tota mentis devotione pro eius perficienda utilitate in nostra ob- secratione cooperatores et adiutores eritis; pro certo tenentes: quod per certamen, quod in eius sanctam ecclaesiam vestram spiritalem matrem feceritis, ab ipso principe apostolorum vestra dimittantur peccata et pro cepti'' cursu laboris centuplum ac- cipiatis de manu Dei et vitam possideatis aeternam^
Idcirco obsecramus atque couiuramus vestram sapientissi- mam caritatem per deum et per dominum nostrum lesum Chri- stum et diem futuri" examinis, in quo omnes pro nostris faci- noribus erimus reddituri rationem ante tribunal aeterni iudicis: ut nulla interponatur occasio, uf non sitis adiutores ad obti- nendum filium nostrum a Deo servatum Pippinum excellentissi- mum regem pro perficienda utilitate fautoris^ vestri beati apo- stolorum principis Petri, sicut per praesentem Droctegangum religiosum abbatem^ eiusque concomites direximus; quatenus, I vobis concurrentibus dum nostra deprecatio fiierit impleta, ipso i principe apostolorum cuius causa est largiente, vestra deleantur 1 peccata et, ut habet potestatem a Deo concessam sicut claviger
j a. ex cod. f. 20 V — 21. Lemma: Item eiusdem epistola papae genera-
lis, in qua continentur gratiarum actiones et uberrimae benedictio- ■nes. b. percepturi cursus rorr. manus aniifjna in et pro cepti cursu. c. fu- 'inrum corr. in futuri c. d. et corr. in ut c. e. faistoris corr. in fautoris c.
1. Ps. 124, 4. 2. Matth. 19, 29. 3. Gemeticensem. Cf. supra p. 32 n. 2.
Javfe, Bibliotheca IV. 3
34
CODEX CAROLTNUS. EP. 5. 6
753 regni caelorum, vobis aperiat ianuam et ad vitam introducat aeternam. Sed adtendite, filii, et ad participandum hoc, quod optavimus, studiosius elaborate; scientes: quod, si quis declina- verit in aiiam partem, ab aeternae beatitudinis hereditate erit alienus. Scriptum quippe est : Qui perseveraverit usque in Jinem, hic salvus erit \ Diligentibus namque Deum omnia cooperantur in bonum^.
Bene valete.
6. Stephanus III papa Pippino Carolo Carolomanno regibus nuntiat, Haistolfum Langobarclorum regem non servasse ius- iurandum, imo novas sibi intulisse plagas. HoHatur, ut ci- vitates et loca promissa sibi restituenda curent".
(Cod. 7, Cen. 6)
755 Dominis excellentissimis filiis Pippino regi et nostro spiri- tali compatri seu Caralo et Carolomanno idem regibus et utris- que patritiis Romanorum Stephanus papa.
Dum regni vestri nomen inter ceteras gentes erga sinceram fidem beati Petri principis apostolorum lucidissime fulserit, valde studendum est: ut, unde gloriosiores ceteris gentibus in servitio beati Petri vos omnes christiani asserunt, inde omnipotenti Do- mino, qui dat salutem regibus^, pro defensione sanctae suae ecclesia^ perfectius placeatis ; ut fidem, quam erga eundem prin- cipem apostolorum colitis, adiutricem in omnibus habeatis.
Optaveramus quidera, praecellentissimi filii, amplius prote- lando nostram locutionem dilatare. Sed quia prae multis ab iniquo Haistolfo rege Longobardorum'' nobis ingestis tribulatio- nibus cor nostrum nimio atteritur dolore et tedet spiritus noster, ideo a multorum sermonum prolixitate declinavimus ; et unum,
a. ex cnd.f.liv — lG. Lcmma: VII. Item epistola eiusdem Stephani papae ad domnam Pipplnum regem et Carolum yel Garolomaunum pro defensione sanctae Dei ecclesiae, quia Haistulfus irritum fecerat pac- tnm, quot cam eis fecerat, et suum sacramentum non conserTaverat, sicut pollicitus eisdem regibus fuerat, b. sequUur rasura quinque fere
lillerarum.
1. Matth. 10, 22. 2. Rom. 8, 28. 3. Ps. 143, 10.
CODEX CAR0LINU8. EP. 6
35
quod est necessarium, excellentissimae christianitati vestrae in- 755 notescere studuimus.
A Deo protecte* nosterque spiritalis compater et vos dul- cissimi filii, pro mercede animarum vestrarum, quemammodum misericors Deus noster caelitus victorias vobis largiri dignatus est, iusticiam beati Petri, in quantum potuistis, exigere studui- stis et per donacionis paginara restituendum confirmavit bonitas vestra. Nunc autem, sicuti primitus christianitati vestrae de malicia ipsius impii regis ediximus, ecce iam mendatium et ini- qua perversitas atque eius periurium declaratum est. Antiquus quippe humani generis ostis diabolus eius perfidum invasit cor; et quae sub vinculo sacramenti adfirmata sunt, irrita facere vi- sus est; nec unius enim palmi terrae spatium beato Petro sanc- taeque Dei ecclesiae rei publice Romanorum reddere passus est. Tanto quippe a die illo, a quo ab invicem separati sumus, nos affligere et in magna ignominia sanctam Dei ecclesiam habere conatus est, quanto non possunt hominum linguae aenaiTare; quia etiam et ipsi lapides, si dici potest, tribulationem nostram magno ululatu flerent. Et ita nos visus est affligere, ut denuo in nobis innovata fuisset infirmitas. Nimis namque lugeo, ex- cellentissimi filii, cur, verba nostra^ infelicitatis non audientes, mendatium plus quam veritatem credere voluistis; inludentes vos et inrideutes. Unde et sine effectu" iustitiae beati Petri ad proprium ovile et populum nobis commissum sumus reversi\
Omnes denique christiani ita firmiter credebant, quod bea- tus Petrus princeps apostolorum nunc per vestrum fortissimum brachium suam percepisset iustitiam, dum tam maximum ac praefulgidum miraculum vestris felicissimis temporibus demon- stravit talemque vobis inmensam victoriam dominus deus et sal- vator lesus Christus per intercessiones sui principis apostolorum pro defensione sanctae suae ecclesiae largiri dignatus est. Sed tamen, boni filii — credentes eidem iniquo regi, quod per vin-
a. protector c. b. dulcissim^ corr. in dulcissimi c. c. afifectu corr, in effectu c.
1. exeunte a. 754.
3*
36
CODEX CAROLINUS. EP. 6
755 culum sacramenti poUicitus" est — propria vestra voluntate per donationis paginam beati Petri sanctaeque Dei ecclesia? rei pu- blice civitates et loca restituenda confirmastis; sed ille, oblitus fidem christianam et Deum qui eum nasci praecepit, irrita, que per sacramentum firmata sunt, facere visus est. Quapropter ini- quitas eius in verticem illius descendit'; patefactus quippe est laqueus, quem elfodit, et in eo pro suo mendatio et periurio incidit.
Coniuro vos, filii excellentissimi et a Deo protecti, per do- miuum Deum nostrum et sanctam eius gloriosam semperque virginem genetricem Mariam dorainara nostram omnesque virtu- tes caelorum seu per beatum Petrum principem apostolorum, qui vos in reges unxit: ut doleat vobis pro sancta Dei ecclesia; et iuxta donationem, quam eidem protectori vestro domino no- stro beato Petro off^erre iussistis, omnia reddere et contradere sancte Dei ecclesiae studeatis; et nequaquam iam ipsius nequis- simi regis vel eius iudicum ^ seductuosa verba et ilhisionis men- datia credatis. Ecce enim patefactum est eius mendatium, ut nequaquam ult^rius vires credendi habere possit; sed magis, cognito eius iniquo ingenio et iniqua voluntate, eius fraudantur insidiae. Et quod semel beato Petro polliciti'^ estis et per do- nationem vestram manu firmatam, pro mercede animae vestrae beato Petro reddere et contradere festinate. Beatus denique Pau- lus apostolus'' ait: Melius est non vovere, quam post votum non reddere. Etenim nos omnes causas sanctae Dei ecclesia^ in ve- stro gremio comraendavimus ; et vos reddetis Deo et beato Petro rationem in die tremendi iuditii, quoraodo decertaveritis pro causa eiusdem principis apostolorum et restituendis eius civita- tibus et locis. Vobis denique multis iam devolutis ^ temporibus hoc bonum opus reservatura est: ut per vos exaltetur ecclesia et suam princeps' apostolorum percipiat iustitiam. Nullus me- ruit de vestris parentibus tale praefulgidum munus, sed vos
a. poUititas c. b. cam ia litura. C. polliati c. d. sequilur rasura
trium fere litterarum. e. princpes c.
1. Ps. 7, 17. 2. immo Ecclesiastes 5, 4.
CODEX CAROLINUS. EP. 6. 7
37
praeelegit et praescivit Deus ante tempora aeterna; sicuti scrip- 755 tum est: Quos praescivit et praedistinavit , hos et vocavit; et quos vocavit, illos et iustificavit\ Vocati estis, iustitiam ipsi principi apostolorum sub nimia festinatione facere sfudete; quia scriptum est: Fides ex operibus iustificatur^.
De omnibus vero tribulationibus nostris, quas passi sumus vel denuo patimur, Deo auxiliante Folradus^ filius noster", vester consiliarius, et eius socii enarrent vobis. Et ita agite de causa beati Petri, ut et in hac vita victores favente Domino existatis et in futuro, intercedente ipso principe apostolorum beato Petro, gaudia possideatis aeterna.
Bene valete, excellentissimi filii.
7. Stephanu^ III papa Pippinum Carolum Carolomannum regea ad tuendam ecclesiam RomMnam instigat. De suo in Fran- ciam itinere, de regum unctione victoriaque, de Haistolfi re- gis dolis. Wilharium episcopum Nomentanum de suis an- gustiis expositurum^. (Cod. 9, Cen. 7)
Dominis excellentissimis filiis Pippino regi et nostro spiri- 755 tali* compatri seu Carolo et Carlomanno idem regibus et utris- que'' patriciis Romanorum Stepbanus papa.
Providi et sapientissimi Salemonis* prophetica ita fertur assertio: Nomen bonum super misericordiam*. Nomen quippe bonum est: fidem, quam quis pollicitus fuerit, inmaculato corde et pura conscientia^ custodire et operibus implere. Nomen enim bonum est: totis viribus ad exaltationem sanctae Dei ecclesiae,
a. nostei addidi. b. ex cod. f. 18 — 20 v. Lemma: Item exemplar epi- stolae eiusdem papae ad dominum" Pippinnm Carolum et Carloman- num directum, in quo continetur, quod Haistolfus irritum fecerat pactum et iuramentnm, qnod hisdem regibus de institia sancti Petri pollicitus fuerat cum nimiis adiurationibus; iterum postulans adiuto- rium opt(in)ere contra eundem. c. spilitali c. d. utrique corr. »n utris- que c. e. Salomonis corr. in Salemonis c. f. constientia c.
8' dumDuim e.
1. Rom. 8, 29. 30. 2. Cf. lacob. 2, 24. 3. presbyter et abbas S. Dionysii. 4. V. Eccle. 7, 2 sec. versioiiem antiquam (ap. Sabatier Biblio- rum versiones antiquae T. II 363): „Bonum est nomen super oleum bonum".
38
CODEX CAROLINUS. EP. 7
755 per quam et salus christianorum existit, decertare. Bonum enim inter omnes gentes de vobis exiit nomen, si operibus fuis- set inpletum.
Redemptor namque noster, misericors et multum miserator Dominus, illis propitiator existit, quos omuino tota mentis in- tegritate fideles' et defeusores sanctae suae ecclaesiae* cognove- rit. Qualis remuneratio aut merces sub celo exstimanda et coae- quanda est ad ea, quae pro defensione Dei ecclaesiae et domus beati Petri est rependenda? Ideo namque excellentissimam et a Deo protectam bonitatem vestram super turbas populorum et multarum gentium isdem rex regum et dominus dominantium salvos vos instituit, ut per vos sancta Dei ecclesia exaltetur.
Potuerat namque alio modo, ut illi placitum fuisset, sanctam suam vindicare ecclesiam et iustitiam sui principis apostolorum exigere; sed quia mentem et conscientiam vestram, a Deo pro- tecte spiritalis compater et dulcissimi filii, probare voluit, ideo nostram infelicitatem ad vos venire praecepit. Tradidimus enim corpus et animam nostram in magnis laboribus in tam spatio- sam et longinquam provintiam; valde fisi in vestra fide, per Dei nutum illuc profecti sumus, adflicti in nive et frigore, aestu et aquarum inuudatione atque validis fluminibus et atrocissimis montibus seu diversis periculis. Etenim, dum vestris mellifluis obtutibus praesentati sumus, omnes causas principis apostolorum in vestris manibus commendavimus, quoniam quidem, inspirati'' a Deo, aurem petitionibus nostris adcommodare dignati estis. Et vos beato Petro poUiciti estis eius iustitiam exigere et de- fensionem sanctae Dei ecclesiae procurare; et, ut vere fideles Deo, pura mente pro defensione Dei ecclesiae dimicandura pro- perastis. Sed omnipotens Dominus, qui conterit bella ab initio qui superbos humiliat et humiles exaltat^, ilico iustitiam beati Petri vestrae" bonitati et omnibus christianis demonstravit; et tale praefulgidum miraculum ostendit, quale omnino gloriosum
a. ecclaesuac c. b. conspirati corr. in inspirati c. c. vestri corr. in
vestr^ c.
1. ludith 9, 10. 2. Cf. Matth. 23, 12.
CODEX CAROLINUS. EP. 7
39
est referendum. Illi enim inimici' Dei et*" sanctae eccl^siae, qui 755 in sua ferocitate confidebant, veloces pedes habentes ad effun- dendum sanguinem^ super brevem numerum populi vestri in- ruerunt; et ita per manum beati Petri omnipotens Dominus victoriam vobis largiri dignatus est, ut illi, qui innumerabiles existebant, a paucis hominibus fuissent interemti. Et humiliati sunt ipsi inimici beati Petri usque ad terram; et ita timorem et tremorem in illis Dominus inmisit per intercessiones beati Petri, ut ad nihilum devenirent. Non enim gladius hominis sed gladius Dei est, qui pugnat.
Videns namque suam deceptionem iniquus Haistolfus rex, cum suis Deo destructis iudicibus per blandos sermones et sua- siones atque sacramenta inluserunt prudentiam vestram; et plus illis falsa dicentibus quam nobis veritatem asserentibus credi- distis.
Magno namque dolore et tristitia, excellentissimi filii, cor nostrum repletum est, quur minime bonitas vestra nos audire renuit. Omnia denique, quae per Dei iussionem vobis locuti su- mus, veraciter'' ediximus; et iara patefacta sunt, ut facta ipsa de- monstrant. Etenim, sicut primitus christianitati vestrae edixi- mus, iniquus Haistolfus rex, ingi-esso in eius perfido corde** dia- bolo, omnia, quae per sacramentum beato Petro per vestros missos restituenda promisit, irrita fecit; et nec unius palmi terrae spatium beato Petro reddere voluit. A die enim illo, a quo a* melliflua bonitate vestra separati sumus, tantum nos affligere et tribulare nisus est, quantum non potest os hominis enarrare. In magna namque despectione sanctam Dei ecclesiam et nostram humilitatem et' vestros missos habere visus est; quia^ etiam et ad nostram propriam animam auferendam mala eius inperatio et summissio facta est. Quid multa dicimus? tantum nos tri- bulavit, quia^ etiam, si dici potest, et ipsi lapides pro nobis
a. inimiti c. b. et addidit antiqua manus corrigens. C. veratiter c.
d. corda corr. in corde c. e. a addidi. Cf. supra p. 35. f. et addidit manus antiqua. g. qui corr. in quia c,
1. Ps. 13, 3 : „veloces pedes eorum ad effandendum sanguinem
40
CODEX CAROLINUS. EP. 7
755 flerent. Tamen orania vester consiliarius Folradus" presbiter et abbas' una cum suis sociis, si Deum prae oculis habent, omnia vobis enarrare possunt. Non enim quia iam reddere, ut constituit, propria beati Petri voluit, sed etiam scamaras^ atque depredationes seu devastationes in civitatibus et locis beati Petri facere sua imperatione nec cessavit nec cessat. Obli- tus quippe est Deum qui fecit eum et fidem christianam trans- gressus est. Quomodo ulterius credendus est sive ipse sive eius consentanei, qui in tanta Dei mysterii sacramenta praebuenmt et noluerunt observare? Yere enim omnia vobis prediximus de eiusdem impii regis mendatio et falsitate; et quemadmodum diximus, manifestata sunt vobis, et periurium eius declara- tum est.
Pro quo peto vos, excellentissimi et a Deo protecti filii, et nimis obsecro: doleat vobis pro sancta Dei ecclaesia et beati Petri causa et, quae per donationem beato Petro offerendum promisistis, ei possidendum contradere debeatis. Mementote et semper in vestris precordiis firmiter tenete, quod promisistis eidem ianitori regni caelorum. Nulla iam vos seducat suasio aut acceptilatio. Considerate, quam" fortis existit exactor isdem princeps apostolorum beatus Petrus ; videte omnia. Quae ei pro- misistis et per donationem offerendum polliciti estis, contradere festinate; ut non lugeatis in aeternum et condemnati maneatis in futura vita. Vita enim huius mundi brevis est et sicut um- bra declinatur* et sicut vestimentum inveterescit^; illam vitam aeternam, quam vobis beatus Petrus pro sua causa et iustitia promisit, tota mente et integi-o corde quaerite. Decertate bonum opus, quod cepistis, inplere; et quae per donationem manu ve- stra confirmastis, protectori vestro beato Petro reddere festinate ; quoniara scriptura est: Melius non vovere, quam vovere et vo- tum non reddere^. Sciatis enim, quia sicut cyrographum vestram
a. Fulradus corr. in Folradus c. b. deyastatione corr. in devastationes c.
c. qnalis corr. in qnam c.
1. S. Dionysii. 2. expilationes. 3. Cf. Isai. 51, 13. 4. Cf. Ps. 101, 12. 5. Cf. Ps. 101, 27. 6. Cf. Eccle. 5, 4.
CODEX CAROLINDS. EP. 7
41
donationem princeps apostolorum firmiter tenet. Et necesse est, ut ipsum cyrograplium expleatis; ne, dum iustus iudex ad iu- dicandum vivos et raortuos et saeculum per ignem advenerit in futuro iudicio, isdem princeps apostolorum idera* cyrographum demonstrans'* nullam habere firmitatem, districtas cum eo fa- ciatis rationes. Sed magis explete, quod promisistis, velociter; ut iterum vitam aeternam, quam ab ipso principe apostolorum promissam habetis, possideatis.
Couiuro vos, excellentissimi et a Deo protecti filii, per Deum omnipotentem , qui continet omnia sua potentia, et per sanctam eius matrem gloriosam semper virginem Mariam do- minam nostram atque per virtutes caelorum et per beatos prin- cipes apostolorum Petrum et Paulum atque per tremendum iu- dicii diem, ubi omnes constricte ad reddendum de nostris factis rationem adsistere habemus, ubi nuUa est ingeniosa excusatio: velociter et sine ullo inpedimento, quod beato Petro promisistis per donationem vestram, civitates et loca atque omnes obsides et captivos beato Petro reddite, vel omnia quae ipsa donatio continet.
Quia ideo vos Dominus per humilitatem meam, mediante beato Petro , unxit in reges ut per vos sancta sua exaltetur ecclesia, et princeps apostolorum suam suscipiat iustitiam. Magnum desiderium in nostro corde habebamus, vestros melli- fluos vultus aspicere et de vestrae iocunditatis laetitia gaudere, iuxta quod sapientissimus ait Salomon: Per vicos et plateas quesivi, quem dileccit anima mea^. Et certe, quos dileximus, per Dei iussionem invenimus; et quos desideravimus , amplexi sumus. Pro quo diffusa est super vos benedictio et gratia beati Petri, ut Doraini fuit provisio. Quod nullus de vestris parentibus meruit suscipere, vos suscepistis. Et princeps apostolorum, prae ceteris regibus et gentibus vos suos peculiares faciens, omnes suas causas vobis commisit; et vos reddetis rationem Deo, quo- modo pro iustitia ipsius ianitoris regni caelorum decertaveritis.
a. enndem corr. manns aniiqua in idem. b. demontrans c.
1. d. 28 lulii a. 754. 2. Cant. 3, 2.
42
CODEX CAROLINUS. EP. 7
755 Cunctus" namque noster populus rei puplice Romanorum magno dolore et amarissimis lacrimis una nobiscura tribulantur pro eo, dum ad'' tam longam et spaciosam provintiam prope- ravimus et pre fatigio"= validi iteneris caro nostra minuata est, si'' vacui et infructuosi* sine eifectu^ iustitiae reversi sumus. Attamen nos infelices iuxta dominicum preceptum egimus, et omnes causas beati Petri vobis commendavimus. Et vobis per- tinet hoc sive ad peccatum sive ad mercedera.
Nam et omnes gentes ita firmiter tenebant, quod beatus Petrus nunc per vestrum fortissimum brachium suam percepis- set iustitiam. Et factum non est; et in magno cordis stupore de hoc omnes evenerunt. Sed peto excellentissimam bonitatem vestram, ut vituperium hoc a gentibus abstollatis. Et omnibus fidem vestram operibus ostendite, eo quod : Fides ut scriptum est, sine operibus otiosa est^. Cum qua enim fiducia aut forti- tudine ad expugnandos inimicos vestros pergere potestis, si iu- stitiam beati Petri, ut promisistis et initiastis, non pei^ficeritis ? Si enim, ut cepistis, operibus adimpleveritis, eritis semper victo- res et fortissimi super vestros iniraicos, et presens' regnum per multorum annorum spacia cum bona possidebitis fama et vitam percipietis aeternam.
Tantopere'' direximus ad vos Wilharium'' reverentissimum et sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum et fidelem, qui vobis omnia de nostra tribulatione et causa beati Petri proprio ore enarret. Cui in omnibus credere iubeatis, et exitum bonum in causa beati Petri ponere.
Incolomem excellentiam vestram gratia supema custodiat. Bene valete.
a. cuntus corr. in cunctas c. b. ad addidit manus antiqua. C. phatigio
corr. in fatigio c. d. sic corr. in si c. e. infurnctuosi c. f. affectu corr. in effectu c. g. sequitur xsta; sed est deletum linea subducta. h. periicentis
corr, in perficeritis c. i. presentem corr. in presens c. k. Tamen opere corr. manus anliqua in Tantopere.
1. Cf. lacob. 2, 20. 2. ep. Nomentanum.
CODEX CAROLINUS. EP. 8
43
8. Stephanus III pa])a et Romani Pippino Carolo Carolomanno regibus et omnihus Francis de angustiis' suis signijicant. Urhem ohsideri, agrum Romanum pervastari, Narniam oc- cupatam esse. Auxilium quam celerrimum petunt. Legatos suos commendant". (Cod. 4, Cen. 8)
Dominis excellentissimis Pippino Carolo et Carlomanno tri- 756 bus regibiis et nostris Romanorum patriciis, seu omnibus episco- ^*^^^*^' pis abbatibus presbiteris et monachis, seu gloriosis ducibus co- mitibus vel cuncto exercitui regni et provincie Francorum Stephanus papa et omnes episcopi presbiteri diacones seu duces cartularii comites tribunentes et universus populus et exercitus Romanorum, omnes in affliccione positi.
Quanta luctuosa et amarissima tristicia circumvallati quan- taque anxsietate adque angustia coartati simus, et quantas, cre- brescentibus continuis malis, oculi nostri destillantes profundant lacrimas, credimus quod et ipsa omnium elementorum figmenta enarrent. Quis enim harum tribulacionum conspector non lugeat? quis auditor harum nobis inhaerencium calamitatum non ululet? Quam ob rem cuiusdam bonae mulieris Susannae pudiciciae verba loquimur : Angustiae nohis undique, et quid agamus ignoramus 0 christianissimi, ecce venerunt nobis dies angustiae; presto sunt dies fletus et amaritudinis. Quoniam, quod timebamus a Langobardis, evenit. Pro quo — angustiati afflicti et ex omni circumquaque parte circumdati ab eorum nequissimo Haistulffo rege et gente — cum propheta Dominum deprecantes dicimus: Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter Jionorem nominis tui libera nos^ ; et rursum: Apprehende arma et scutum, et ex- surge in adiutorium nostrum^.
a. ex cod. f. 4iV — &v. Lemma : Item epistola eiusdem papae ad domnum regem Pippinum et Carolum vel Carlomannum seu omni generalitati, in nomine ipsius papae conprehensa pro desolatione et devastatione sanctae Dei ecclesiae et nrbis Romane, per Georgium episcopum et Warneharium abbatem seu Thomaricnm et Comitam missis ipsius apo- stolici directa, postulando nimis cnm adiurationibus adiutorium con- tra Langobardos,
1. Cf. Daniel. 13, 22. 2. Ps. 78, 9. 3. Ps. 34, 2.
Ik
44
CODEX CAROLINUS. EP. 8
75G Ecce enim cognitum habetis : quomodo pacis foedera a prae-
c.Febr.24 ^^^^ jmpio Haistulffo rege et eius gente dissipata sunt; et qua- liter nihil, iuxta ut constituit et per vinculum sacramenti con- firmatum est, valuimus inpetrare; etiam quia nullum augmentum lau. 1 nobis factum est. Et iam in ipsis lanuariarum Kalendis ' cunctus eiusdem Langobardorum exercitus Tusciae partibus in hanc civitatem Romanam coniunxerunt, et resederunt iuxta por- tam beati Petri adque beati Pancratii et Portuense. Ipse vero Aistulfus cum aliis exercitibus coniunxit ex alia parte, et sua fixit tentoria iuxta portam Salariam et caeteras portas. Et se- pius nobis direxit: Aperite mihi portam Salariam et ingrediar civitatem; et tradite mihi pontijicem vestrum et pacienciam ago in vobis. Minits ne, muros devertens, uno vos gladio interficiam; et videam, quis vos eruere possit de manibm meis. Sed et Beneventani omnes generaliter in hanc Romanam urbem coniun- gentes, resederunt iuxta portam beati lohannis et beati Pauli apostoli et caeteras istius Romane urbis portas. ian.i-Fbr.24 Et onmia extra urbem praedia longe lateque ferro et igne consumserunt; domos omnes conburentes pene ad fundamenta desti^uxerunt. Ecclesias Dei incenderunt; et sacratissimas sancto- rum imagines in ignem proicientes, suis gladiis consumserunt; et munera sancta, id est corpus domini nostri lesu Christi, in suis contaminatis vasibus, quos folles vocant, miserunt et, cibo carnium copioso saturati, comedebant eadem munera; velamina altarium ecclesiarum Dei vel omnia ornamenta, quod nimis cru- dele edici est, auferentes in propriis utilitatibus usi sunt. Servos Dei monachos, qui pro officio divino in monasteriis morabantur, plagis maximis tundentes plures laniaverunt. Et sanctimoniales feminas adque reclusas, quae ab infancia et pubertatis tempore pro Dei amore sese clausurae tradiderunt, abstrahentes cum magna crudelitate poUuerunt; qui eciam et in ipsa contamina- cione alias interficere visi sunt. Et omnes domos cultas beati Petri igni combusserunt''; vel omnium Romanorum, ut dictum
a. tuncdentes corr. in tondentes e. b. comburemnt corr. in combossenmt c. 1. anni 756, v. supra p. 11.
CODEX CAROLINUS. EP. 8
45
est, domos comburentes, extra urbem funditus destruxerunt. Et 75G omnia peculia' abstulerunt. Et vineas fere ad radices abscide-^*"'^"^'"^'^ runt; et messes conterentes omnino devoraverunt. Et neque domui sancte nostrae ecclesie, neque cuiquam in hac Romana urbe commoranti spes remansit vivendi; quia, ut dictum est, omnia ferro et igne consumserunt et multos homines interfece- runt. Sed et copiosam familiam beati Petri vel omnium Roma- norum, tam viros quamque mulieres, iugulaverunt ; et alios plu- res captivos duxerunt. Nam et innocentes infantulos a mamillis matrum suarum separantes, ipsasque vi polluentes, interemerunt ipsi impii Langobardi. Et tanta mala in hac Romana provincia fecerunt, quanta certe n§c paganae gentes aliquando perpetratae sunt. Quia etiam, si dici potest, et ipsi lapides, nostras desso- laciones' videntes, ululant nobiscum.
Quinquaginta et quinque dies'' hanc afflictam Romanam ci- vitatem obsidentes et ex omni parte circumdantes, proelia for- tissima die noctuque cum pessirao furore incessanter cum di- versis machinis et adinventionibus plurimis contra nos ad muros istius Romanae urbis commiserunt; ut, suae potestati, quod avertat divinitas, subiciens, omnes uno gladio isdem inimicus Haistulfus interimeret. Ita enim, cum magno furore exprobran- tes nos, adserebant: Ecce circumdati estis a nobis; veniant nunc Franci et eruant vos de manibus nostris.
Nam et civitatem Narniensem, quam beato Petro conces- sistis, absstulerunt; et aliquas civitates nostras comprehenderunt. Quam ob rem constricti, vix potuimus marino in itinere prae- sentes nostras litteras et missum ad vestram christianitatem di- rigere. Quas et cum magnis lacrimis scripsimus.
Unde, dilectissimi uobis, peto vos et, tanquam praesencia- c. Febr.24 liter adsistens cum divinis misteriis, coniuro coram Deo vivo et vero et eius principe apostolorum beato Petro: ut sub nimia festinacione nobis subveniatis, ne pereamus; quoniam'' post Deum in manibus vestris nostras omnium Romanorum commisimus ani-
a. dissoluciones corr. in dessolaciones c. b. Qum c.
1. pecora. 2. a 1 m. lanuarii ad d. 24 m. Februarii.
46
CODEX CAROLINUS. EP. 8
756 mas. Non nos derelinqiiatis; sic non vos derelinquat Doniinus ?ebr. 24 omnibus vestris actibus. Non nos spernatis; sic non vos sper- nat Doniinus eius invocantes potenciam. Ne elongetis a nobis auxiliura vestrum', christianissimi ; sic' non elonget Dominus auxilium suum a vobis, dum ingressi fueritis contra inimicos vestros ad dimicandum. Adiuvate nos sub magna velocitate, di- lectissimi nobis ; occurrite, occurrite et subvenite nobis, antequam gladius inimicorum ad cor nostrum pertingat. Peto vos, ne pe- reamus ; ne quando dicant gentes, quae in cuncto orbe terrarum sunt: IJbi est fiducia Romanorum, quam post Deum in regibu,8 et in gente Francorum habebant? Non nos permittatis perire et ne differatis nobis ad solaciandum'' nec a vestro separetis auxilio; sic non sitis alieni a regno Dei, et ne obduret Dominus aurem suam vestras ad exaudiendas preces, et ne avertat faciem suam a vobis in illo futuro examinis die, quando cum beato Petro et caeteris suis apostolis ad iudicandum sederit omnem ordinem omnemque potestatem humanam et saeculum per ignem, dicaturque vobis, quod avertat divinitas : Nescio vos quia non auxiliati" estis Dei aeclesiae, defendere minime p7'0curastis eius periclitantem peculiarem populum.
Audite nos, dilectissimi, audite nos et subvenite nobis. Ecce adest tempus salvandi nos; salvate nos, antequam perea- mus, christianissimi. Omnes etenim gentes, quae circumquaque sunt positae et ad vestram per Dei potentiam Francorum for- tissimam gentem refugium fecerunt, salve factae sunt; et si omnibus auxilium inpertire non differetis, multo amplius sanctam Dei aeclesiam et eius populum de inimicorum inpugnatione de- bueratis liberare. Considerate, dilectissimi , et omnino percogi- tate — per Deum vivum vos coniuro — : quoniam post Deum et eius principem apostolorum nostrae omnium Romanorum ani- mae in vobis peudent; et si perire, quod absit, contigerit, pen- sate, in cuius animam respiciat id** peccatum. Certe enim omnino
anxiliati c.
a.
si c.
b. i/tler solaci et andam est rasura in cod. d. id in lilura.
c. ansiliati corr. in
1. Cf. Ps. 21, 20.
2. Matth. 25, 12.
CODEX CAROLINUS. EP. 8
47
credite, christianissimi '', si nobis aliqua evenerit calamitas, quod 75G absit, periclitandi, vos de omnibus ante tribunal Dei eritis red- ^^^^' dituri ration^m. Sed magis, dilectissimi nobis, agite et liberate post Deum in vobis confugientes ; ut, fructum bonum afferentes, in futuri examinis die mereatis'' dicere: Domine noster, prin- ceps apostolorum heat§ Petr^, ecce nos clientuli tui, cursum con- summantes, jidem servantes^ tihi, aeclesiam Dei a superna cle- mentia tihi commendatam de manihus persequentium defendentes liheravimus ; et adsistentes inmaculati coram t§, offerimus tihi pueros, quos nohis commisisti de manihus inimicorum eruendos, sospites atque incolomes existentes. Tunc et in praesenti vita et in futuro seculo caelestium praemiorum gaudia adipisci me- reamini; audientes paternam desiderabilemque vocem illam in- quientis: Venite, henedicti patris mei, percipite regnum, quod vohis praeparatum est ah origine mundi^.
Opere namque direximus praesentem nostrum missum Geor- gium^, reverentissimum ac sanctissimum" fratrem et coepisco- pum nostrum; atque Warneharium religiosum abbatem missum vestrum; seu Thomaricum et Comitara, magnificos idem'' nostros missos. Qui vobis omnes nostros dolores et cunctas dessolatio- nes % quas a Longabardorum gente et eorum protervo rege passi sumus et assidue patimur, vobis subtili enarratione, quae pro- priis oculis viderunt, viva voce edicere debeant. Quibus et in omnibus tamquam nobismet ipsis credere iubeatis et nostram liberationem nimis festinanter procurare.
Et coniuro vos per Deum vivum et verum, ut nequaquam amplius discredatis nostras afflictiones et neglectum' ponatis ad liberandum nos; ne, quod absit, si amplius credere distuleritis et neglexeritis nos eruendum, nobis, quod avertat divinitas, ir- ruat^ calamitas pereundi et vobis pertineat ad magnum detri- mentum et peccatum atque condempnationem in praesenti et
a. christianisimi c. b. manus posterior corr. in mcreamini. c. scisimum c, d. idem corr. in eosdem cod. e. dissolationes corr. in dessolationes c. f. neclec- tum corr. in neglectum c. g. irriat c.
1. 2 Timoth. 4, 7. 2. Cf. Matth. 25, 34. 3. ep. Ostiensem.
48
CODEX CAROLrNTDS. EP. 8. 9
756 aeterna vita. Quia vobis animas omnium nostrorum Romanorum c.Febr.24 ^j.a^(jj(jjjy,,jg ged magis magisque vos, ut prelatnm est, coniura- mus per Patrem et Filium et sanctum Spiritura, Trinitatem in- divisam, ut nostras tribulationes et angustias atque dolores et desolationes credere sine qualibet ambiguitate iubeatis. Et no- bis propter Deum subvenire et ad liberandum nos de manibus Longabardorum inimicorum nostrorum nimis festinanter occur- rere iubeatis; ut, fructum afferentes copiosum, vita aeterna% in- tercedente beato Petro, perfrui mereamini.
Praefatus vero Warneharius pro amore beati Petri, loricam se induens, per muros istius afflicte Romane civitatis vigilabat die noctuque; et pro nostra omuium Romanorum defeusione at- que liberatione, ut bonus adleta Christi, decertavit totis suis cum viribus.
Bene valet^.
9. Stephanus III papa Pippino regi Francorum de angustiis 8uis signijicat. Urbeni ohsideri, agrum Rom^num pervastari, Narjiiam occupatam esse. Auxilium quam celerrimum petit. Legatos suos commendat^\ (Cod. 6, Cen. 9)
756 Domino excellentissimo filio et nostro spiritali compatri
c. Febr. 24 pjppjjjQ j.ggj Francorum et patricio Romanorum Stephanus papa.
Quanta hictuosa et amarissima tristicia circumvallati quan- taque anxietate atque angustia coartati simus, et quantas, cre- brescentibus continuis malis, oculi uostri distillantes profundant lacrimas, credimus, quod et ipsa omnium elementorum figmenta enarrent^ Quis enim harum tribulacionum conspector non lu- geat? quis auditor harum nobis iuhaerentium calamitatum non ululet? Quam ob rem cuiusdam bonae mulieris Susannae pu- dicitiae loquimur'' verba: Angustiae nobis undique, et quid aga~
a. vitam aeteraam corr. in vita aeterna cod. b. ex cod. f. 11 r — 14f. Lemma: VI. Item epistola Stephani papae, ad domnum Pippinum regem spe- cialiter et singillatim pro defensione sanctae Dei ecclesiac directa, ut in superiore einsdem continetur epistola, atiutorium volens obti- nere contra Langobardos, per Georgium et Warneharium similiter di- recta. c. enarnent c. d. loqomur r.
CODEX CAROLINUS. EP. 9
49
mus, ignoramus^. 0 filii excellentissimi et christianissimi, 756 utinam omnipotens rerum creator Dominus, quemadmodum priscis '^' ^*^'^' temporibus Abbacuc illum proph^tam ad refocilandum et conso- landum Danihelem praecipuum prophetam, abstrusum in leonum lacu', repentino volatu adportatum ab angelo miserat^, ita et nunc, si dici potest, eius misericordissima longanimitas a Deo servatam excellenciam tuam vel unius horae momento praesen- tem fecisset ad contemplandas erumnosas et lugubres angustias et tribulationes, quas inaniter a Langobardorum gente et eorum nefando rege patimur. Ecce venerunt nobis dies angustiae; pre- sto sunt dies fletus et amaritudinis, dies anxietatis et gemitus doloris; quoniam quod timebamus evenit et quod verebamur accidit. Pro quo — angustiati afflicti atque oppressi et ex omni circumquaque parte circumdati ab eorum nequissimo Haistulfo rege et eorum Langobardorum gente — profusis lacrimis per- cussoque pectore, cum propheta Dominum deprecantes dicimus: Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter konorem noniinis tui libera nos^ ; et rursum: Adprehende arma et scutum, et ex- surge in adiutorium nostrum'^ ; Domine, iudica nocentes nos, et expugna inpugnantes nos^. Etenim, sepius bonitati tuae inno- tescere videmur'' licet nostras tribulationes, tamen et nunc luctu et gemitu referendum malorum pericula, quae ab eodem pro- tervo rege passi sumus et eius gente Langobardorum, magno cogente periculo, significandum studuimus.
lam credimus, christianissime et excellentissime fili et spi- ritalis compater, omnia nobilitati tuae esse cognita: quomodo pacis federa ab impio Haistulfo rege et eius gente dissipata sunt"; et qualiter nihil, iuxta ut constituit et per vinculum sa- cramenti confirmatum est, valuimus'' impetrare; etiam quia nul- lum augmentum nobis factum est, potius autem post desolationem totius nostrae provintiae et plura homicidia ab eadem gente per-
a. lacum corr. in lacu c. b. videamur corr. in videmur c. c. est c.
d. valuimus impetrare in litura.
1. Cf. Daniel. 13, 22. 2. V. Daniel. 14, 32 squ. 3. Ps. 78, 9. 4. Ps. 34, 2. 5. Ps. 34, 1.
Jafte, Bibliotheca IV. 4
50
CODEX CAROLTNUS. EP. 9
756 petrata. Et iam, quod cum magnis lacrimis et dolore cordis c. Febr.24 ^jgjjjnjg^ agtioscas, excellentissime fili et spiritalis compater. lan. 1 In ipsis lanuariarum Kalendis cunctus eiusdem Haistulfi Lango- bardorum regis exercitus Tusciae partibus in hanc civitatem Ro- manam coniunxerunt, et resederunt iuxta portam beati Petri apostoli atque portam sancti Pancratii et Portuensi. Ipse vero Haistulfus cum aliis exercitibus coniunxit ex alia parte, et sua fixit tentoria iuxta portam Salariam et ceteras portas. Et nobis direxit dicens : Aperite mihi portam Salariam et ingrediar civitatem; et tradite mihi pontificem vestrum et habeo in vobis compassionem. Alioquin, muros subvertens, uno vos gladio inter- ficiam; et videam, quis vos eruere possit a manibus meis. Sed et Beneventani omnes generaliter in hanc Romanam urbem con- iungentes, resederunt iuxta portam beati lohannis baptiste seu et iuxta portam beati Pauli apostoli vel ceteras istius Romanae civitatis portas.
ian.i-Fbr.24 Et omuia cxtra urbem praedia longe lateque ferro et igne consumpserunt; domos omnes conburentes poene ad fundamenta destruxerunt. Ecclesias Dei incenderunt; et sacratissimas sanc- torum imagines in ignem proitientes, suis gladiis consumpse- runt; et munera sancta, id est corpus domini nostri lesu Christi, in suis contaminatis vasibus, quos foUes vocant, miserunt et, cibo carnium copioso saturati, comedebant eadem munera; ve- lamina altarium ecclesiarum Dei vel omnia ornamenta, quod nimis crudele edici" est, auferentes in propriis utilitatibus usi sunt. Servos Dei monachos, qui pro offitio divino in monaste- riis morabautur, plagis maximis tundentes, plures laniaverunt. Et sanctaemuniales feminas atque reclusas, quae ab infancia et pubertatis tempore pro Dei amore sese clausure tradiderunt, abs- trahentes cum magna crudelitate polluerunt; qui etiam et in ipsa contaminatione alias interficere visi sunt. Et omnes domos cultas beati Petri igni conbusserunt; vel omnium Romanorum, nt dictum est, domos conburentes extra urbem funditus destruxe- mnt. Et omnia peculia abstulerunt. Et vineas fere ad radices
a. etdici c.
CODEX CAROLINUS. EP. 9
51
absciderunt; et messes conterentes omnino devoraverunt. Et 756 neque domui sancte nostrae eccla^siae, neque cuiquam in hac^^*^"^'"^' Romana urbe conmoranti spes vivendi remansit; quia, ut dictum est, omnia ferro et igne consumpserunt et multos interfecerunt. Sed et copiosam familiam beati Petri vel omnium Romanorum, tam viros quamque mulieres, iugulaverunt ; et alios plures capti- vos duxerunt. Nam et innocentes infantulos a mamillis matrum suarum separantes, ipsasque vi" polluentes, interemerunt ipsi impii Langobardi''. Et tanta mala in hac Romana provintia fecerunt, quanta certe nec pagane gentes aliquando perpetratae sunt. Quia etiam, si dici potest, et ipsi lapides, nostras dis- solationes videntes, ululant nobiscum.
Quinquaginta et quinque dies hanc adflictam Romanam ci- vitatem obsidentes et ex omni parte circumdantes, prelia fortis- sima die noctuque cum pessimo furore incessantes contra nos ad muros istius Romane urbis commiserunt et non deficiebant inpugnantes nos ; ut, suae potestati, quod avertat divinitas, subi- ciens, omnes uno gladio isdem iniquus Haistulfus interimeret. Ita enim, cum magno furore exprobantes nos, adserebant: Ecce circumdati estis a nobis et non effugietis manus nostras; veniant nunc Franci et eruant vos de nianibus nostris.
Nam et civitatem Narniensem, quam beato Petro tua chri- stianitas concessit, abstulerunt; seu et aliquas civitates nostras conprehendenint. Quam ob rem afflicti, vix potuimus per maxi- c. Febr. 24 mum ingenium marino itinere praesentes nostras litteras et mis- sos ad tuam excellentissimam christianitatem dirigere. Quas et cum magnis lacrimis scripsimus. Qui etiam — probante veritate dicimus — per unam quamque litteram lacrimas sanguine' mixtas exprimeremus. Et utinam praestaret nobis Dominus, ut, qua hora nostram luctuosam adhortationem legeris, in praesentia tua per omnem litteram sanguine plena lacrima flueret.
Unde, fili excellentissim^ et spiritalis compater, peto te et, tamquam praesentialiter adsistens provolutus t^rrae et tuis ve- stigiis me prosternens cum divinis mysteriis, coniuro coram Deo
a. vin c. b. Longabardi corr. in Langobardi cod. c. sanquine c.
4*
52
CODEX CAROLINUS. EP. 9
756 vivo et vero et eius principe apostolorum beato Petro: ut sub Febr. 24 ^-jjjj^ festinatioue et maxima celeritate nobis subvenias, ne per- eamus; quoniam post Deum in tuis manibus nostras' omnium Romanorum commisimus animas. Non nos derelinquas; sic non te derelinquat Dominus in omnibus tuis actibus et operibus. Non nos spemas; sic non te spernat Dominus invocantem eius potentiam. Ne elonges a nobis auxilium tuum, christianissim^ fili et spiritalis compater; sic non elonget Dominus auxilium suum et proteccionem a te tuaque gente, dum ingressi fueritis contra inimicos vestros ad dimicandum. Adiuva nos et auxiliare nostri sub magna velocitate christianissima^ ; sic adiutorium sumas a Deo omnipotente, qui te unxit super turbas populorum per institutionem beati Petri in regem. Occurre, occurre fili, occurre et subveni nobis, antequam gladius inimicorum ad cor nostrum pertingat. Peto te, ne pereamus; ne quando dicant gentes, quae in cuncto orbe terrarum sunt: TJbi est fidutia Ro- manorum, quam post Deum in regihus et gente Francorum Tia- hehantf Non nos patiaris perire, et ne moreris aut differre nobis solatiandum, nec a tuo nos separes" auxilio; sic non sis alienus a regno Dei et vi separatus a tua dulcissima coniuge ex- cellentissima regina, spiritali nostra commatre. Non nos amplius anxiari et periclitari atque in luctu et fletu perseverare permit- tas, bone excellentissime fili et spiritalis compater; sic non su- perveniat'' tibi luctus de tuis meisque dulcissimis filiis domno Caralo et Carolomanno excellentissimis regibus et patritiis. Non obdures aurem tuam ad audiendum nos et ne avertas faciem tuam a nobis, ne confundamur in nostris petitionibus et ne pe- riclitemur usque in finem ; sic uon obduret Dominus aurem suam tuas ad exaudiendum preces, et ne avertat faciem suam a te in illo futuri examinis die, quando cum beato Petro et ceteris suis apostolis ad iudicandum sederit omnem ordinem omnem sexum omnemque potestatem humanam et saeculum per ignem, dicaturque tibi, quod avertat divinitas: Nescio te^, quia non
a. nfa c. b. velotitate c. c. separares c. d. snpeniat c. 1. Matth. 25, 12.
CODEX CAROLINUS. EP. 9
53
auxiliatus es Dei aecclesiae et defendere minime procurasti eius peculiarem populum periclitantem.
Audi me, fili, audi me et subveni nobis. Ecce adest tem- pus salvandi nos ; salva nos, antequam pereamus, christianissime rex. Quid enim melius quidve elegantius aut egregius, quam periclitantes et in angustia positos salvare? Scriptum quippe est: Qui salvat, tamquam qui edijicat. Hinc enim praecipuus Esaias propheta ait: Subvenite oppresso^. Omnes enim gentes, quae circumquaque sunt positae et ad vestram per Dei poten- tiam Francorum fortissimam gentem refugium fecerunt, salvae factae sunt; et si omnibus gentibus auxilium inpertire non dif- fertis et per vos salve efficiuntur, multo amplius sanctam Dei ecclesiam et eius populum de inimicorum inpugnatione debuera- tis liberare. 0 quanta fidutia in nostro inerat corde, quando vestrum mellifluum conspicere meruimus vultum et in caritatis vinculo sumus alligati atque connexi, in magna quiete et secu- ritate nos permanere. Sed dum a vobis sperabamus lucem vi- dere, eruperunt tenebrae et facta sunt novissima nostra peiora prioribus. Considera fili, considera et omnino percogita — per Deum vivum te coniuro — : quoniam et nostra et omnis Romanorum populi animae post Deum et eius principem apo- stolorum in tuam a Deo protectam excellentiam et gentem Fran- corum a Deo tibi commissae pendent; quia, ut praelatum est, in tuo gremio nostras commisimus animas; et si perire, quod absit et avertat divina clementia, nos contigerit, perpende obse- cro et omni modo perpensa, in cuius anima respiciat ad pecca- tum. Certe enim omnino crede, christianissime, si nobis aliqua evenerit calamitas, quod absit, periclitandi, tu de omnibus, a Deo protecte" dilectissime nobis, ante tribunal Dei eris redditurus rationem cum omnibus tuis iudicibus; quoniam, ut praelatum'' est, nulli alio nisi tantummodo tuae amantissimae excellentiae vel dulcissimis filiis et cuncte genti Francorum — per Dei praeceptionem et beati Petri — sanctam Dei ecclfsiam et
a. adoproie le c. b. praelatatum c. 1. Isai. 1, 17.
54
CODEX CAROLINUS. EP. 9
nostrum Romanorum rei publicae" populum comisimus prote- gendum.
Ecce omnes'' nostros dolores et anxietates atque angustias tuae a Deo protectae bonitati innotuimus. Tu vero, excellen- tissime fili et spiritalis compater, age et libera post Deum in te confugientes ; ut, fructum bonum alferens, in futuri examinis die mereatis dicere: Domine meus, prmceps apostolorum heate Petre, ecce ego clientulus tuus, cursum consummans, Jidem tihi servans"^, ecclesiam Dei a superna cl^mentia tihi commendatam de manihus persequentium defendens liheravi; et adsistens inma- culatus coram te, offero tihi pueros, quos mihi commisisti de manihus inimicorum eruendos, sospes atque incolumes exsistentes. Tunc, et in pra^senti vita regni gubernacula tenens etiam et in futuro saeculo cum Christo regnans, caelestium'' praemiorum gaudia adipisci merearis; audiens nimirum paternam desidera- bilem vocem illam inquientis : Venite, henedicti patris mei, per- cipite regnum, quod vohis praeparatum est ah origine mundi^.
Incolumem excellentiam tuam superna gratia custodiat.
E M B o L u M.
Opere namque direximus ad vestram christianissimam ex- cellentiam praesentem nostrum missum Georgium*, reverentissi- mum ac sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum, atqu§ Warneharium relegyosum abbatem missum vestrum; seu Tho- maricum et Comitam, magnificos idem missos nostros. Qui vo- bis nostros omnes dolores et cunctas dissolationes, quas a Lan- gobardorum gente et eorum protervo rege passi sumus et assidue patimur, vobis subtili enarratione, sicut propriis oculis viderunt, viva voce dicere debeant. Quibus et in omnibus tamquam no- bismet ipsis credere iubeat christianissima excellentia vestra et nostram liberationem nimis festinanter provocare.
Et coniuro te per Deum vivum ^ et verum, a Deo protecte fili et spiritalis compater, ut nequaquam amplius discredas no-
a. pnllicae c. b. omes c. c. servas c, d. caelestis c. e. uum c,
1. 2 Timoth. 4, 7. 2. Cf. Matth. 25, 34. 3. ep. Ostiensem.
CODEX CAROLINUS. EP. 9. 10
55
stras afflicciones et nullo modo neclectum ponatis ad liberandum 756 nos; ne, quod absit, si amplius credere distuleris et neclexeris '^•^®^'* nos eruendum, nobis, quod avertat divinitas, inruat calamitas pereundi et vobis pertineat ad magnum detrimentum et pecca- tum atque condemnationem in praesenti et aeterna vita. Quia vobis animas omnium nostrum' Romanorum tradidimus^ Sed magis magisque, ut praelatum est, coniuramus te, a Deo servate excelleutissime'' fili et spiritalis compater, per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, Trinitatem indivisam, ut nostras tribula- tiones et angustias atque dolores et desolationes credere iubeatis sine qualibet ambiguitate. Et nobis propter Deum subvenire et ad liberandum nos de manibus Langobardorum inimicorum no- strorum nimis festinanter occurrere digneris ; ut, fructum afFerens copiosum, victor intercedente beato Petro super omnes barbaras nationes efficiaris et vitam aeternam possideas.
Praefatus vero Warneharius abbas pro amore beati Petri, loricam se induens, per muros istius afflictae Romane civitatis die noctuque vigilavit; et pro nostra omnium Romanorum de- - fensione atque liberatione, ut bonus atleta' Christi, totis suis viribus decertavit.
10. Petri apostoU nomine scriptis litteris Pippinus Carolus Car- lomannus reges et populus Francorum ohsecrantur, ut urhi et populo Romano ecclesiaeque S. Petri omni festinatione succurrant contra Langohardos^ (Cod. 3, Cen. 10)
Petrus vocatus apostolus a lesu Christo Dei vivi filio — 756 qui, ante omnia secula cum Patre regnans in unitate Spiritus ^®^"^*^' sancti, in ultimis^ temporibus pro nostra omnium salute incar- natus et homo factus nos suo redemit precioso sanguine per vo-
a. nfm c. b. tradimus c. c. excellentissimi c. d. beoto c. e. hatleta corr. in atleta c. f. ex cod. f. 2«— 4t'. Lemma: Item epistola III, quam
transmisit Stephanus papa ad domnum regem Pippinum et Carolo vel Carlomanno seu omni generalitati Francorum, in nomine sancti Petri conprehensa, postquam per semet ipsum iam dictus papa in Frantia fuit, et secunda vice voluit adiutorium obtinere contra Langobardos. g. ultissimis correctum esl in ultimis in c.
66
CODEX CAROLINUS. EP. 10
756 luntatem paterne gloriae, queraadmodum per sanctos suos de- Dr.Mart. g^jjjg^^^.jj. prophaetas in scripturis sanctis — ; et per me omnis* Dei catholica et apostolica Romana eclesia, capud omnium ecle- siarum Dei, ipsius redemptoris nostri sanguine super firmam fundata petram; adque eiusdem almae eclesiae Stephanus prae- sul. Gracia pax et virtus — ad eruendam eandem sanctam Dei eclesiam et eius Romanum populum mihi commissum de mani- bus persequentiura — plenius ministretur a domino Deo nostro vobis Tiris excellentissimis Pippino Carolo et Carlomanno tribus regibus adque sanctissimis episcopis abbatibus presbiteris vel cuntis religiosis monachis, verum etciam ducibus comitibus et cuntis generalibus exercitibus et populo Franciae commorantibus.
Ego Petrus apostolus, dum a Christo Dei vivi filio vocatus sum supernae clemenciae arbitrio, illuminator ab eius potencia tocius mundi sum praeordinatus; ipso domino Deo nostro con- firmante: Ite, docete omnes gentes, haptizantes eos in noniine Pati^is et Filii et Spirittcs sancti^ ; et iterum: Accipife Spintum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittu7itur^ eis^, Et mihi suo exiguo servo et vocato apostolo singillatim suas commen- dans oves, ait: Pasce oves meas^, pasce agnos meos*; et rursum: Tu es Petrus, et super anc petram aedificabo eclesiam meam, et poi'te inferi non praevalehunt adversus eam; et tihi daho cla- ves regni caelorum; quecunque ligaveris super terram, erunt li- gata et in caelis; et quecunqu§ solvei^is supei' terram, erunt so- luta et in celis^. Quam ob rem omnes, qui meam audientes impleverint praedicacionem, profecto credant, sua in hoc mundo Dei praecepcione relaxari peccata; et mundi adque sine macula in illam progredientur vitam. Etenim, quia" illuminacio Spiritus sancti in vestris refulsit praefulgidis cordibus vosque amatores effecti estis sanctae et unice Trinitatis per susceptum euuange- licae praedicacionis verbum, profecto in hac apostolica Dei Ro-
a. oms c. b. remituntur c. c. q c.
1. Matth. 28, 19. 2. loh. 20, 22. 23. 3. loh. 21, 17. 4. loh. 21, 15. 5. Matth. 16, 18. 19.
CODEX CAROLINUS. EP. 10
57
mana eclesia nobis commissa vestra futurae retribucionis spes tenetur adnexa.
Ideoque ego apostolus Dei Petrus, qui yos adoptivos habeo filios, ad defendendum de manibus adversariorum hanc Roma- nam civitatem et populum mihi a Deo commissum seu et do- mum, ubi secundum carnem requiesco, de contaminacione gen- cium eruendam verum tamen omnium dileccionem provocans adortor; et liberandam eclesiam Dei, mihi a divina potencia commendatam", omnino praetestans admoneo; pro eo, quod ma- ximas afflicciones et oppr^ssiones a pessima Langobardorum gente paciuntur. Nequaquam aliter teneatis, amantissimi, sed pro certo confidite: per memet ipsum tamquam in carne coram'' vobis vivus adsistens, per hanc adortacionem" validis constrin- gimus atque obligamus adiuracionibus ; quia secundum promis- sionem, quam ab eodem domino Deo et redemptori nostro ac- cepimus, peculiares inter omnes gentes vos omnes Francorum populos habemus. Itaque praetestor et admoneo tamquam in enigmate, et firma obligacione coniuro vos, christianissimos reges Pippinum Carolum et Carlomannum, adque omnes sacerdotes episcopos abbates praesbiteros vel universos religiosos monachos, vel cunctos iudices, idem® duces comites et cunctum Francorum regni populum. Et tamquam praesentaliter in carne vivus ad- sistens coram vobis ego apostolus Dei Petrus, ita firmiter cre- dite vobis adhortacionis alloqui verba ; quoniam, etsi ' carnaliter desum, spiritaliter autem a vobis non desim. Quoniam scriptum est: Qui suscipit propliaetam in noniine prophaetae, mercedem suscipit prophaetae\ Sed et domina nostra Dei genetrix semper virgo Maria nobiscum vos magnis obligacionibus adiurans praetestatur atque ammonet et iubet; simul etiam et throni ad- que dominaciones vel cunctus caelestis miliciae exercitus; nec non et martyres atque confessores Christi et omnes omnino Deo placentes.
a. comenda c. b. coram c. c. adottacionem c, d. adiuraciobus c. e. .ide. c. f. etfi c,
1. Matth. 10, 41.
58
CODEX CAROLINDS. EP. 10
Et hi nobiscum adhortantes et coniurantes praetestantur : quatenus doleat vobis pro civitate ista Romana, nobis a domino Deo commissa, et ovibus^ dominicis in ea commorantibus , nec non et pro sancta Dei ecclesia mihi a Domino commendata. Et defendite adque liberate eam sub nimia festinacione de manibus persequentium Langobardorum; ne, quod absit, corpus meum, quod pro domino lesu Christo tormenta perpessum est, et domus mea, ubi per Dei praecepcionem requiescit, ab eis contaminentur, et populus meus peculiaris lanietur amplius nec trucidentur ab ipsa Laugobardorum gente, qui tanto flagitio periurii rei'' exi- stunt et transgressores divinarum scripturarum probantur. Pre- state ergo populo meo Romano mihi a Deo commisso in hac vita, fratribus vestris, Domino cooperante, praesidia totis vestris viribus; ut, ego Petrus vocatus Dei apostolus in hac vita et in die futuri examinis vobis alterna impendens patrocinia, in regno Dei lucidissima ac praeclara vobis praeparentur tabernacula. Atque praemia aeternae retribucionis et infinita paradisi gaudia vobis pollicens ad vicem tribuam; dummodo meam Romanam civitatem et populum meum peculiarem, fratres vestros Roma- nos, de manibus iniquorum Langobardorum nimis velociter de- fenderitis.
Currite, currite — per Deum vivum et verum vos adhortor et protestor — currite et subvenite, antequam fons vivus, unde saciati et renati estis, arescat; antequam ipsa modica stilla de flagrantissima flamma remanens, ex qua vestram lucem cogno- vistis, extinguatur; antequam mater vestra spiritalis sancta Dei ecclesia, in qua vitam speratis percipere aeternam, humilietur invadatur et ab impiis violetur atque contaminetur. Praetestor vos, dilectissimi filii mei adoptivi, per graciam Spiritus sancti; pretestor et nimis coram Deo terribili creatori omnium adhortor atque admoneo, ego apostolos Dei Petrus et una mecum sancta Dei cattholica et apostolica eclesia, quam mihi Dominus com- misit: ne paciamini' perire hanc civitatem Romanam, in qua
a
a. ollibus corr, in ouibus c, b. regi c. c. paciemini c.
CODEX CAROLTNUS. EP. 10
59
corpus meum constituit Dominus, quam et mihi commendavit et fundamentum fidei constituit. Liberate eam et eius Romanum populum, fratres vestros, et nequaquam invadi permittatis a gente Langobardorum; sic non sint invase provinciae et posses- siones vestrae a gentibus, quas ignoratis. Non separer a populo meo Romano; sic" non sitis alieni aut separati a regno Dei et vita aeterna. Quicquid enim poposcitis a me, subveniam vobis, videlicet et patrocinium'' inpendam. Subvenite populo meo Ro- mano, fratribus vestris, et perfeccius decertate atque finem im- ponite ad liberandum eos. Nullus enim accipit coronam, nisi qui legitime decertaverit Et vos decertate fortiter pro libera- cione sanctae Dei eclesiae, ne in aeternum pereatis.
Coniuro vos, coniuro, ut praelatum est, dilectissimi, per Deum vivum et omnino praetestor : minime permittatis hanc ci- vitatem meam Romanam et in ea habitantem populum amplius a gente Langobardorum laniari; sic" non lanientur et crucientur corpora et anime vestrae in aeterno atque inextinguibili Tartareo igne cum diabolo et eius pestiferis angelis. Et ne dispergantur amplius oves dominici gregis mihi a Deo commissi, videlicet po- pulum Romanum; sic" non vos dispergat et proitiat Dominus, sicut Israheliticus populus dispersus est.
Declaratum quippe est, quod super omnes gentes**, quae sub celo sunt, vestra Francorum gens prona mihi apostolo Dei Petro extitit; et ideo eccl^siam, quam mihi Dominus tradidit, vobis per manus vicarii mei commendavi ad liberandum de ma- nibus inimicorum. Firmissimae enim tenete : quod ego servus Dei, vocatus apostolus, in omnibus vestris necessitatibus, dum me deprecati estis, auxiliatus sum; et victoriam per Dei virtu- tem vobis de inimicis vestris tribui ; et in antea tribuam nihilo- minus, credite, si ad liberandum hanc meam civitatem Roma- nam nimis velociter occurreritis. Mementote et hoc : quomodo et inimicos sanctae Dei eclesiae, dum contra vos praelium in- gruerunt, a vobis, qui parvo numero contra eos fuistis, proster-
a. si c. b. patronium c. c. si c. d. p c. 1. 2 Timoth. 2, 5.
60
CODEX CAROLINUS. EP. 10
756 nere feci. Pro quo decertate hanc meam velociter adimplere
)r. Mart. ... i. r i* t • • ...
ammonitionem ; ut periectms meum adipisci mereammi auxi- lium per graciam, que data est mihi a Christo domino deo nostro.
Ecce, filii carissimi, praedicans ammonui vos. Si obedieritis velociter, erit vobis pertingens ad magnam mercedem; et meis suffragiis adiuvati, et in praesenti vita omnes vestros inimicos superantes et longaevi persistentes bona terre comedetis, et eter- nam procul dubio fruemini vitam. Sin autem, quod non cre- dimus, et aliquam posueritis moram aut adinvencionem minime velociter hanc nostram inplendam adortacionem ad liberandam hanc meam civitatem Romanam et populum in ea commorantem et sanctam Dei apostolicam ecclesiam mihi a Domino commissam simul et eius praesulem, sciatis: nos" ex auctoritate sancte et unice Trinitatis per graciam apostolatus, que data est mihi a Christo domino, vos alienare'' pro trangressione nostrae adhor- tacionis a regno Dei et vita aeterna.
Sed deus et dominus noster lesus Christus — qui nos suo precioso redimens sanguine ad lucem perduxit veritatis, nosque praedicatores et inluminatores tocius mundi constituit — det vo- bis ea sapere ea intellegere eaque dissponere nimis velociter, ut celerius hanc civitatem Romanam et eius populum seu sanc- tam Dei ecclesiam mihi a Domino commissam ad eruendum occurratis ; quatenus misericorditer sicut fidelibus sue potenciae, meis pro vobis intervenientibus suffragiis, et im praesenti vita longevos sosspites et victores couservare iubeat et venturo in seculo dona sue remuneracionis faciat multiplicius promereri cum sanctis et electis suis.
Bene valete.
a. uos c. b. alienar c.
CODEX CAROLINUS. EP. 11
61
1 1 . Stephanus III papa Pippino regi Francorum, quod eccle- siam Romanam servaverit, gratias agit. Nuntiat, post Hai- stulfi mortem Desiderium Langohardorum regem ordinatum iurasse, se residuas civitates b. Petro restituturum. Quae ut celeriter sibi reddantur, praecipi vult. Ducem Spoletinum et Reneventanos commendat. Rogat, ut catholicam fidem a Graecis tueatur. Legatos suos commendat. De monachis Casinensibus addit". (Cod. 8, Cen. 11)
Domino excellentissimo filio et nostro spiritali compatri 757 Pippino regi Francorum et patritio Romanorum Stephanus papa. ^'^^^•^
Explere lingua '', excellentissime fili, non valemus, quantum tuo opere, tua vita delectamur. Facta quippe diebus nostris vir- tute miraculi, vidimus: quod per excellentiam tuam sancta omnium ecclesiarum Dei mater et caput, fundamentum fidei christianae Romana ecclesia, quae valde ab hostium inpugna- tione periculorum inpugnationibus lamentabatur, magna nunc gaudii soliditate nimirum est translata atque confirmata; et moe- rentes christianorum animae tuo fortissimo praesidio maxime sunt relevatae " laeticia. Pro quo in vestro opere et nostra exul- tatione libet cum angelis exclamare: Gloria in eccelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis^. Et quia elapso anno'^, isto in tempore^, valde ab hostium depopulosa inpugna- tione sautiati et ultra citraque circumdati afligebamur, nunc autem tuo potentissimo auxilio erepti ab inminentibus periculis, inmenso exultamus gaudio et, benedicentes nomen Doraini, cum psalmigrapho consona dicimus'' voce: Haec est inmutatio dexte- rae Altissimi*; et rursum: Ad vesperum demorabitur fietus, et
a. ex cod. f. 16—18. Lemma: VIII. Item epistola eiusdem ad domnum Pippinum regem per Folradum cappellanum et Georgium episcopum atque lohannem sacellarium, post mortem Haistulfi directa; in qua continetur gratiarum» actiones et benedictiones uberrime pro yicto- ria et restitutione sanctae Dei ecclesiae, poscens in futurum ea quae deerant restituenda. b. linqua c. c. revelatae c. d. ditimus c.
ormtiarum e.
1. Luc. 2, 14. 2. 756. 3. spatio mensiuin lanuarii, Februarii, Martii. 4. Ps. 76, 11.
62
CODEX CAROLISfUS. EP. 11
757 ad matutinum laeticia\ Mart. Apr. , . a „
Cuius enim vel saxeum pectus, tatii
benigno opere a tua praeclara bonitate peracto cognitoque, non statim in omnipotentis Dei laudibus atquae in tuae excellentiae amorem mollescat?
Haec me fateor, excellentissimae fili et spiritalis compater, que per te mirabiliter facta sunt, sepe convenientibus ex uni- verso orbe terrarum nationibus dicere ; sepe cum eis pariter ad- mirari delectat et extensa voce melliflue tuae excellentie laudes persolvere indeficienter. Haec me plerumque etiam im momento horarum excitant, indeflexibili oculo pro inmensa bonitatis tuae et universe gentis" Francorum sospitate omnipotenti Deo fun- dere preces.
Denique, amantissime et a Deo inspirate victor felix et di- vina providentia fortissime rex, qualiter beatus Petrus aposto- lorum princeps tue devotionis aff"ectum, quem pro eius causa decertans adibuisti, susceperit, ipsa cunctis liquido vita vestra testatur; scriptum quippe est: Vota iu^torum placabilia^. Li- bet quippe omnino, excellentim^ fili, tuae bonitati magnas gra- tiarum persolvere laudes et, nomen Domini pro tam maxima benignitate glorificantes, exhilarata voce canere: Benedictus do- minus Deus Israel; quia visitans plebem suam et redemtionem facere^ cupiens populo suo, suscitavit te nobis, christianissime victor rex, nostris diebus fortissimum liberatorem. Quid enim aliud quam novum te dixerim Moysen et praefulgidum asseram David regem? Quoniam, quemadmodum illi ab oppressionibus allophylorum populum Dei liberaverunt, ita quoque tu, benedicte a Deo victor, fortissime rex, tuo certamine aeclesiam Dei et eius afflictum populum ab hostium inpuguatione aeruere studuisti.
Benedictus es, eximie fili, a Deo excelso, qui fecit caelum et terram; et benedictus Deus, quo protegente hostes in mani- bus tuis sunt. Benedicat tibi Dominus pulchritudo iustitiae*; et
1. Ps. 29, 6. 2. Prov. 15, 8. 3. Luc. 1, 68: „Benedictus dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae". 4. le- rem. 31, 23.
a. gentes corr. in gentis c.
CODEX CAROLINUS. EP. 11
63
tuos amantissimos natos meosque spiritales filios, domnum Ca- 757 rolum et Carolomannum a Deo institutos reges Francorum et ^^^^-^ patritios Romanorum, cum christianissima eorum matre excel- lentissima regina dulcissimaque coniuge, fidele Dei, spiritali no- stra commatre tueatur et in omnibus protegat. Dilatet Deus semen vestrum et benedicat in aeternum; atque solium regni fruendum perenniter concedat ; et universam gentem Francorum sub vestra ditione permanentem inlesam custodiat. Vale in Domino, rex benignissime ; quia per te sanctae Dei ecclesiae inimici humiliati sunt, et magna letitia ipsa sancta Dei ecclesia est relevata", et eius peculiaris populus iocundatur, et per te benedicitur Deus. Pro quo et eius benediccio super te plenius est efFusa; gaudium enim uberrimum in universum orbem ter- rarum intulisti. Magna sunt hec et omnipotentis Dei laudibus tribuenda; sed inter haec misericordissimi Dei nostri clemen- ciam indesinenter petimus, ut caelestis sui regni gaudio vobis tribuat vicissitudinem.
Quapropter cum magna fiducia, tamquam praesentialiter co- ram tuo mellifluo consistens aspectu, flexis genibus petens peto te et omnino coram Deo vivo deprecor: ut iubeas firmiter in hoc bono opere, sicut certe confidimus, usque iu finem perma- nere pro sanctae Dei ecclesiae perfecta exultatione et eius po- puli liberatione et integra securitate. Et plenariam iustitiam eidem Dei ecclaesiae tribuere digneris, atque optimum et velo- cem finem in causa fautoris tui beati Petri adhibere iubeas: ut civitates reliquas, quae sub unius dominii ditione erant connexe atque constitutae, fines, territoria, etiam loca et saltora^ in in- tegro matri tuae spiritali sanctae ecclesiae restituaere praecipia- tis; ut populus Dei, quaem a manibus inimicorum redemisti, in magna securitate et delectatione, tuo auxilio adiutus'*, vivere valeat. Quoniam et filius noster Deo amabilis Folradus^, fidelis vester, omnia conspitiens satisfactus est*: quod nequa-
a. revelata c. b. adinti corr. in adiatas c.
1. Bertrada. 2. saltus. 3. presbyter et abbas S. Dionysii. 4. intellexit.
64
CODEX CAROLINUS. EP. 11
757 quam ipse populus vivere possit extra eorum fines et territoria atque possessiones, absque civitatibus illis, que semper cum eis sub unius dominii ditione* erant connexae. Peto te, fili, peto te coram Deo vivo et fortiter coniuro, spiritalis compater: ut in hoc bono opere perfectius maneas; et non hominum blandi- mentis aut suasionibus vel promissionibus, quod absit, faveas et in aliam declines partem; sed magis, vere timens Deum, omnia, quae beato Petro sub iureiurando* promisisti, adimplere iubeas et, sicut cepisti, plenariam iustitiam illi inpertire,
Etenim tirannus ille sequax diaboli Haistulfus, devorator sanguinum christianorum, ecclesiarum Dei destructor, divino ictu percussus est et in infemi voraginem demersus. In ipsis quippe diebus, quibus hanc Romanam urbem devastandam profectus est\ post anni spatii circulum ita divino mucrone percussus est', ut profecto in eo tempore, quo, fidem suam temptans, di- versa piaculi scelera perpetratus est, in eo^^ suam impiam finiret vitam. Nunc autem Dei providentia per manus sui principis apostolorum beati Petri simul et per tuum fortissimum bra- chium, praecurrente industria Deo amabilis viri Folradi tui fide- lis, nostri dilecti filii, ordinatus est rex super gentem Lango- bardorum Desiderius, vir mitissimus'. Et in praesentia ipsius Folradi sub iureiurando** pollicitus est restituendum beato Petro civitates reliquas : Vaventia Imulas et Ferraria cum eorum fini- bus, simul etiam et saltora et omnia temtoria; nec non et Ausimum Ancona et Humana civitates cum eorum territoriis. Et postmodum per Garrinodum ducem et Grimoaldum nobis reddendum spopondit civitatem Bononiam cum finibus suis; et in pacis quiete cum eadem Dei ecclesia et nostro populo sem- per mansurum professus est. Atque fidelem erga a Deo pro- tectum regnum vestnim esse testatus est. Et petiit nos: qua- tinus* bonitatem tuam deprecaremur, ut cum eo et cuncta
a. dititione e. b. insiarando corr. in inreiorando cod. c. tequUur et. d. iusinrando corr. in iureiurando c. e. quatenus corr. in qnatinus cod.
1. m. Decembri a. 755, v. supra p. 11. 2. m. Decembri a. 756, v. supra p. 11. 3. m. Martio a. 757, v. snpra p. 11.
I
OODKX CABOLmUS. EP. 11
65
gente Langobardomm magnam pads eoneordiam eonfinnare inbeas.
Nam et Spolaetmi dncatiis graerafitas per manns beaii Pe- tii et tnnm fortissimnm brachinm constitnemnt sibi dnfiem*. £t tam* ipsi Spolitim qnamqne etiam Benerentani omnes se commendare per nos a Deo servatae exeellentiae tnae enpnmt, et inminent anhelantins in hoc deprecandnm bonitatem tnaoL
Unde petimns te, exeeUentissime fili et spiritalis eompater: nt, si praedictns Desideriiu, qnemadmodnm^ spopondit, institum sanetae Dei ecclaesiae rei pnplice Romanomm beato Petro pro- tectori tno plenins restitnere* et in pads qniete cnm eedesia Dei et nostro popnlo — sicnt in paddbns a tna bonitate' ean- firmatis continetnr — permanserit cnm unirasa sua gente, in- beas in id qnod petiit tnas a Deo inspiratas anres indinare. Hoc inter ea anhelantius: nt ninus Telociter eidem Desiderio r^ dbtestando admonendo etiam et praedpiendo dirigere inbeas, nt reliqnas dvitates loea fines et territoria atqne patrimonia et salr tora in int^ro sanctae ecdaesiae reddere debe^ £t tale fon- damentnm et obtimam finem in eansa eins inponere inbeas, nt anxiliante Domino ipsa sancta Dd eed^sia secnra maneat nsqne in finem secnU; nt plenaria institia a histo indiee domino Deo nostro et memoriale nomen tibi in secnla maneat, Td ^bun eunctae Christo proteete genti Testrae Francomm.
Inspiratus antem a Deo, nimis festinanter eansam sandae eedesiae perfides; qnia sunt aliae eanonieae eansae qnas per- ficere debeamus, pertinentes ad magnam regni tui laudem et magnam anime tuae Td cnnetae gentis Franeorum inmoisaBi mercedem.
£t hoc obnixe postnlamus praeedsam bonitatem tnam: nt, inqtiratns a Deo et eins prindpe apostolomm beato Petro, ita disponere inbeas de paite GreeiRnm, ut fides sancta cathdfiea et apostolica per te integra et inconcussa permaneat in etemnm;
a. tui €. b. faeamwdn cavr. ifMBadaodaH c. c lolilaaeR e.
L AIlNWunD.
66
CODEX CAROLINUS. EP. 11
757 et sancta Dei ecclesia, sicut ab aliis, et ab eorum pestifera ma- irt.Apr, ji^.^ liberetur et secura reddatur; atque omnia propriaetatis suae percipiat, unde pro anime vestrae salute* indefessa lumi- nariorum concinnatio Dei ecclaesiis permaneat et esuries paupe- rum egenorum vel peregiinorum nihilominus refectetur, et ad veram saturitatem perveuiant. Qualiter autem cum silentia- rio ' locuti fueritis vel quomodo eum tua bonitas absolverit, una cum exemplari'' litterarum, quas ei dederitis, nos certiores red- dite; ut sciamus, qualiter in commune concordia agamus, sicut inter nos et Folradum Deo amabilem constitit.
Ipse vero dilectus tilius noster'' Folradus in omnibus causis iuxta tuam praeceptionem peregit; et maximas gratias illi egi- mus pro suo certamine. Qui videlicet, ad vos revertens, omnia qualh;er acta sunt, bonitati vestrae intimabit.
Praesentes vero fidelissimos nostros, id est Georgium'^ re- verentissimum ac sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum atque lohannem, regionarium nostrumque sacellarium, petimus ut hilariori suscipiens vultu, in omnibus acceptare iubeas. Et quicquid nostra vice bonitati tue locuti fuerint, eis iu omuibus credere digneris; atque cum effectu causae et laetabundis nun- tiis*^ ad nos remeandos absolvere iubeas.
Nam et hoc obsecramus bonitatem tuam, ut nimis celeriter ad nos coniungendum absolvere praecipias reverentissimum fra- trem et coepiscopum nostrum Wicharium^
Omnipotens autem Dominus in cunctis actibus tuis, excel- lentissime victor rex, suae dextere extensione te protegat tibique et praesentis vitae prospera et post multorum annorum curri- cula gaudia aeterna concedat, faciatque cum tua dulcissima con- iuge excellentissima regina, spiritali nostra commatre, et vestris meisque dulcissimis filiis maximo gaudio iocundari, et regni vestri gubernacula a Deo vobis concessa perfrui et, qui in pre-
a. salue corr. in salute c. b. exemplare corr. in exemplari c. c. nfs c. d. nnstiis corr. in nuutiis c.
1. lohanne, silentiario Constantini IV imperatoria. 2. ep. Ostiensem. 3. ep. Nomentanum.
CODEX CAROLINUS. EP. 11. 12
67
senti vita regni potestatem tenetis, etiam fiituro in seculo cum 757 Christo in aeternum regnetis ; promerentes illam dominicam pro- ^ missionem audire: Venite, benedicti" patris mei^; pro eo, quod certanien bonum certati estis, cursum consummastis , fidem ser- vastis^, sumite^ positas vobis coronas^ et accipite regnum vobis ab origine mundi praeparatum*'.
Nam et ex hoc praecelse et a Deo custodite excellentiae vestrae innotescimus : quia petiit nobis Obtatus relig^iosus abba venerandi" monasterii sancti Benedicti" pro monachis suis, qui cum tuo germano^ profecti sunt", ut eos absolvere iubeas. Sed qualiter tua fuerit voluntas, ita de eis exponere iubeas.
Incolumem excellentiam tuam gratia supema custodiat.
12. Paulv^ I electtcs sedis apostolicae Pippino regi significaty se in Stephani III mortui locum substitutum esse. Immo- nem missum eius, donec ipse consecrationem percipiat, Ro- mae mansurum. In foedere cum eo icto se perseveraturum esse spondet^. (Cod. 13, Cen. 12)
Domino excellentissimo filio Pippino regi' Francorum et 757 patritio Romanorum Paulus diaconus et in Dei nomine electus ^p*^*^ sanctae sedis apostolicae.
Cum gravi gemitu et inmenso merore cordis innotescimus a Deo protecte excellentiae tuae, potentissime victor rex, Dei vocatione de hac' luce ad aeternam requiem esse subtractum sanctae recordationis domnum et germauum meum Stephanum papam^; in cuius etiam transitu® et ipsi lapides, si dici potest,
a. benediti c. b. summitte corr. in sumite c. c. Ueneni c. d. ex
cod. f. 22. Lemma: Eiemplar epistolae, ubi Paulus diaconus et electns sanctae Romanae ecclesiae significans de transsitu Stephani papae, per Imomonem missae, missum domni Pippini regis. e. fei corr. in
regi c. f. ac corr. in hac c. g. sequilur etiam in c.
1. Matth. 25, 34. 2. 2 Timoth. 4, 7. 3. Cf. 2 Timoth. 4, 8. 4. Cf. Matth. 25, 34. 5. Casinensis. 6. Carolomanno. 7. e mo- nasterio Casinensi in Galliam. 8. d. 26 Apr. 757.
5*
68
CODEX CAROLINUS. EP,
757 nobis conflentes lacrimaverunt \ In cuius apostolatus ordinem a ^^•^^^^ cuncta populorum caterva mea infelicitas electa est.
Et dum haec agerentar, coniunxit" Mc Romam'' Immo, christianissimae excellentiae tuae missus. Et cum eo loquentes, una cum nostris obtimatibus aptum prospeximus : eum hic deti- neri% donec Dei providentia sacra apostolica beuedictione inlu- strati fuissemus''^; et tunc plenius satisfactus de nostra vel cuncti populi puritate et dilectione, quam erga tuam benignissi- mam excellentiam et cunctam gentem Francorum gerimus, eum . ad vos repedandum cum nostris missis" apostolicis absolveremus'. Quoniam nos pro certo agnoscas, excellentissime et a Deo pro- tecte noster post Deum auxiliator^ et defensor rex: quod, firmi et robusti usque ad animam et sanguinis'' nostri effusionem in ea fide et dilectione et caritatis concordia atque pacis foedera, quae praelatus beatissimae memoriae dominus et germanus meus sanctissimus pontifex vobiscum confirmavit, permanentes, et cum' nostro populo permanebimus'' usque in finem.
Unde et indesinenter, extensis palmis ad caelum, pro vitae incolomitate excellentiae tuae atque dulcissimorum filiorum et exceUentissimae regine^ sospitate domini Dei nostri exoramus clementiam'; ut semper tuum auxilium et firmissima protectio extendatur super nos.
Incolomem excellentiam tuam gratia superna custodiat.
a. coniuxit hic corr. in cod. manus aniiqua in convenit. Scripsi coniunxit hic. b. Romana corr. in cod. in Roma. c. detinere corr. in detineri c. d. fuerimus corr. II» fuissemus c. e. sequitur et erasum. f. absolvimus corr. in absolvere- mus c. g. ausiliator corr. in anxiliator c. h. sanguuinis c. i. ut corr. in et cum c. k. permanemus corr. in permanebimus c. 1. sequiiur tuam in cod.
1. Hucusque est epistola haec eflfecta ex Libri diurni Romanorum pontificum cap. 2 titulo 1 (ed. Garnerius p. 9). 2. Paulus I consecratus est d. 29 Maii 757. 3. Bertradae.
CODEX CAROLINUS. EP. 13
69
13. Senatus populusque Romanus Pippinum regem ob ecclesiam
defensam laudibus ornant. De sua erga Paulum papam fide
a^severant, Petunt, ut Romanis studere pergat".
(Cod. 36, Cen. 15)
Domino excellentissimo atque precellentissimo et a Deo in- 757—758 stituto magno victori Pippino regi Francorum et patritio Ro- manorum omnis senatus atquae universa populi generalitas a Deo servatae Romanae urbis.
Si interius mente operum vestrorum studia humanus volue- rit sensus pensare, nihil, ut opinamur, ad horum vicissitudinem dignum potest existimari aut in hac temporali vita rependi. Sed tantummodo illa sunt vobis retribui consideranda a iusto iudicae domino Deo nostro, quae oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se Haec nempe vobis digna est retributio; dum nimirum vestro certamine sancta Dei ecclesia atque christianorum orthodoxa fides dinoscitur esse defensa, omniumque nostrum constant pro- curata salutis remedia. Et quia'' per te, praecellentissime domine rex, dignatus est Deus noster redemptionem sanctae suae ecclesiae nostrumque omnium operari, merito nos convenit ope- rum eius mirabilia decantare, consona cum propheta canentes voce: Quoniam magnificata sunt opera tua, Deus, omnia in sa- pientia fecisti; repleta est terra mirabilibu^ tuis"^; quis enim loquatur potentias Domini, auditas faciat omnes laudes eiusf^ Laetantur enim caeli et exultat terra* in eo, quod talem do- minus Deus noster sanctae suae ecclesiae contulit defensorem, per quem cum fiducia nomen Domini in sancta aula eius glo- rificatur.
a. ex cod. f. 44: — 4:5. Lemma: Item exemplar epistolae generalis po- puli senatusque Romaui ad domnum Pippinum regem directa, in qua continentur gratiarum actiones et de litteris, quas domnus Pippinas rex eidem popolo direxit pro fide servanda erga sanctam Dei Roma- namque ecclesiam et domnum Paulum apostolicum. b. q c. c. mi- rabilia tua corr. in mirabilibus tuis c.
1. 1 Corinth. 2, 9. 2. Cf. Ps. 103, 24. 3. Cf. Ps. 105, 2.
4. Ps. 95, 11.
70
CODEX CAROLINUS. EP. 13
757—758 Directas' itaqiie praecellentissimae ac christianissimae be- nignitatis vestrae litteras magno honoris affectu acceptantes susce- pimus — ec ita in earum susceptione laetati sumus, tamquam si vestram excellentiam praesentaliter conspiceremus — gemina festivitatis gaudia nobis inferentes, dum vestram laetitiam am- plissime conperimus. Quoniam nihil nobis dulcius, domine rex, in hac vita existit, quam de vestris prosperitatibus gratulari; dum vestra salus nostra post Deum est securitas.
At vero in ipsis vestris mellifluis apicibus nos salutari pro- videntia vestra et ammonere praecellentia vestra studuit, firmos nos ac fideles debere permanere erga beatum Petrum principem apostolorum et sanctam Dei ecclesiam et circa beatissimum et coangelicum spiritalem patrem vestrum a Deo decretum domnum nostrum Paulum summum pontificem et universalem papam. Pro quo omnino laetati sumus in tam vestra prudentissima am- moniticne. 0 quanta divina adspiratione interna viscerum no- stroram precordia in nobis, vestris fidelibus, redundant! Vere enini, domne rex, profecto spiritus Dei in vestro mellifluo in- habitat corde ; et ideo tam salutari consilio vestros bene cupien- tes aniaonere studuistis. Nos quidem, praecellentissime regum, firmi ac fideles servi sanctae Dei ecclesiae et praelati ter bea- tissimi et coangelici spiritalis patris vestri domni nostri Pauli summi pontificis et universalis papae consistimus. Quia ipse noster est pater et obtimus pastor; et pro nostra salute decer- tare cotidiae non cessat, sicut et eius germanus sanctae recor- dationis beatissimus domnus Stephanus papa \ fovens nos et sa- lubriter gubernans sicut re vera rationales sibi a Deo commissas'' oves ; dum nimirum et mitissimus et vere in omnibus misericors existit, imitator effectus beati Petri, cuius vices gerit et dum eius vicarius consistit.
Nos quidem, excellentissime ac christianissime domine rex, firmam fiduciam in huiuscemodi vestra habemus pollicitatione.
a. Directus c. b. commissos corr. in commissas c.
1. ex ista comparatione arbitrari licet, hanc epistolam primis Pauli papae temporibus scriptam esse.
CODEX CAROLINUS. EP. 13
71
Sed obnixae deprecamur et, tamquam praesentaliter vestris 751- regalibus provoluti vestigiis, petimus, etiam et per nos beatus Petrus vestram adgreditur exeellentiam : ut iubeas, benignissime regum nosterque post Deum defensor, ita solite decertare ac disponere, ut perfecta sanctae Dei ecclesiae exaltatio et fidei nostrae orthodoxae omniumque nostrum profligetur defensio ; pe- tentes et hoc coram Deo vivo, qui vos in regem per suum apo- stolum beatum Petrum ungui praecepit, ut dilatationem " huius provintiae, a vobis de manu gentium ereptae, perficere iubeatis. Et in eo, quod cepistis, bono permaneatis opere; quatinus'' in magna securitatis quiaete degere valeamus, et ex hoc aeternam vobis in caelo exoratam retributionis mercedem recipiatis. Quo- niam maximam post Deum et beatum Petrum in vestri fortis- simi regni brachio possidemus spem ; et credimus in omnipoten- tis' Dei nostri misericordiam, quod amplissime nobis ea nostra ipsa spes operum vestrorum inferat fructum. Exaudi, domine rex, subplicationem nostram omnium bene cupientium vobis, et libentissime aures tuas adcommoda in hoc ipsud quod postula- mus; sic te exaudiat Dominus in omnibus tuis petitionibus. Tu enim post Deum noster es defensor et auxiliator; et si omnes capitis nostri capilli linguae efi"ecti fuerint, non valebunt ob tanta vestra benificia dignas referre gratiarum actiones. Verumtamen, in quantum mens nostra valet, laudis vestrae praeconia in omni- bus gentibus divulgamus.
Unde, elevatis oculis extensisque palmis ad aethera'', domi- num Deum nostrum inmensis exoramus precibus : sua vos foveri gratia; mittens angelum potentiae suae propugnatorem ante fa- ciem vestram, qui omnes adversarios vestros expugnans vestris subiciat vestigiis. Regnique vestri dilatet terminos; et victoriam vobis e caelo concedat ad perpetuam atque perennem sanctae Dei ecclesiae et nostram inmensam securitatem; evisque ac fe- licissimis temporibus regale culmen vobis ac excellentissimae dominae reginae' atque praeclaris vestris natis excellentissimis
a. dilatatioonem c. b. quatenus c. c. omnipotentes c. d. aehera c. 1. Bertradae.
72-
CODEX CAROLINUS. EP. 13. 14
758 regibus concedat possidendum, et aeterna praemiorum cum sanc- tis et electis multipliciter tribuat gaudia.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
14. Paidus I papa Pippino regi de litteris per TJulfardum mis- sis gratias agit. Sabano, quod in Gisilae regis filiae baptis- mate adhibitum esset, accepto, se spiritualem regis compa- trem appellat. De Langobardorum perfidia, de Sergio archiepiscopo Ravennate. Wilcharium episcopum Nomenta- num commendat". (Cod. 27, Cen. 13)
758 Domino excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum Paulus papa.
Lator praesentium litterarum sollertissimus Uulfardus \ exi- miae sagacitatis ^ vestrae fidelis missus, plenas iocunditate nobis attulit litteras. Quas et cum ingenti laetitia mancipantes atque lectioni reserantes, magna exultatione ovantes relevati sumus; agnito scilicet per eas praefulgide excellentiae vesh-ae dilectionis aifectu, erga apostolicam sanctam Romanam ecclesiam atque fau- torem vestrum celorum regni ianitorera principem apostolorum beatum Petrum a vobis exibito. Qua de re iuges omnipotenti Deo efficatius persolvimus grates, profecto, dum tam praecipuum fortissimumque morum his in diebus sanctae suae contulit ec- clesiae tutorem.
Inter ea, christianissime Dei providentia victor rex, gemina festivitatis peregimus gaudia in eo, quod, optata cordis adepti desideria', in vinculo spiritalis foederis pariter sumus adnexi. Praelatus nempe sodalitatis vestrae inluster** missus preciosissi-
a. «X cod. f.S7v — S8v. Lemma: Item exemplar epistolae eiusdem pa- pae ad domnum Pippinnm regem per Uulfardum directa, in qua con- tinentur gratiarum actiones et uberrime laudes pro defensione sanc- tae Dei ecclesiae; poscens adiutorium contra Langobardos, eo quod ipsi Langobardi in magna arrogantia permanentes et iustitias sanc- tae Dei ecclaesiae minime reddentes. b. sagatitatis c. c. deside- rii c. d. inlostret c.
1. abbas S. Martini Tiironensis.
CODEX OAROLINUS. EP. 14
73
muta" nobis supernae gratiae munus adferuit'': sabanum vide- licet, in quo nostra dulcissima atque ama»tissima spiritalis filia \ sacratissimo fontis lavacro abluta, suscepta est. Quem et, cum magna iocunditate aggregata" populi cohors infra aulam sacrati corporis auxiliatricis vitae beatae Petronellae, quae pro laude aeterna memoria nominis vestri nunc dedicata^ dinoscitur, cae- lebrantes missarum solemnia, cum magno gaudio suscepimus. Et per allatum eundem sabanum eam tamquam praesentaliter nos suscepisse gaudemus. Unde, quia amor fidei vestrum be- nignum ignivit cor nobis per vinculum spiritalis foederis adhe- rendum, iuxta'' quod domino et germano meo beate recordatio- nis sanctissimo Stephano papae spopondistis, magnas gratiarum actiones a Deo protecte excellentiae vestrae persolvimus ; inplo- rantes crebro divinam misericordiam, ut aevis vos ac prosperis in solio regni conservans tueri temporibus et magno gaudio de ipsius spiritalis nostrae filiae perfecta aetate vos iocundari per- mittat ad exultationem sancte suae ecclesiae. Et quia co- piosa nobis ipsa Spiritus sancti — scilicet compaternitatis gi'a- tia, quae opitulante Deo inter nos rata consistit — auctoritas fiduciam contulit, peto et deprecor, benignissime spiritalis com- pater obtime rex: ut* coeptum redemptionis Dei ecclesiae et plenariae iustitiae beati Petri perficere iubeas bonum opus.
Direxit quippe nobis insignis bonitas vestra per suos aiFa- tos: sibi innotesci adversantium causarum eventus. Unde certam a Deo protectam eximietatem vestram reddimus, nihil nos usque hactenus recepisse de his, quae per nostros legatos excellentiae
a. preciosissima c. b. attulit scripsit manus antiqua super adferuit. c. ag- grata c d. iuxto e. e. et c
1. Gisila Pippini regis filia, a. 757 nata secundum annales Petavianos (Mon. SS. I 11). Eandem „suam spiritalem filiam" appellat Paulus infra in epp. 28 et 43. 2. De corpore S. Petronillae anno 758 translato ex fonte abscondito Sigebertus in Chronica (Mon. Germ. SS.VI 332) ad a. 758 retulit liaec: „Corpus sanctae Petronillae, Petri apostoli filiae, a Paulo papa transponitur; in cuius marmoreo sarcofago ipsius apostoli Petri manu sculp- tum legebatur: „„Aureae Petronillae, dilectissimae filiae"". De S. Petro- nilla V, Acta SS. Mai. T. VII 420 squ. ; de ecclesia S. Petronillae v. Ciam- pini De sacris aedificiia p. 88.
74
CODEX CAROLINUS. EP. 14. 15
758 vestrae petendo mandavimus. Solite namque perfidi et maligni illi ' in magna arrogantia cordis permanentes, nequaquam incli- nantur iustitiam beati Petri restituere. Tamen omnia qualiter acta sunt, referentibus vestris missis agnoscere potestis. Et sub- sequentem nostrum missum ad vos dirigimus", dignas vobis gra- tias de omnibus referentes; et cuncta per eum eximiaetati vesti-ae dirigimus in responsis de his, quae in antea provenerint.
Sergio vero archiepiscopo*'^, iuxta id quod vestrae inno- tuit excellentiae, indesinenter inminemus, ut suae restituatur ecclesie.
Petimus autem excellentem'' bonitatem vestram, ut reveren- tissimum et sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum Wil- charium^, sicut praefatus beate recordationis dominus et germa- nus meus sanctissimus Stephanus papa eum benignae eximiae- tati vestrae commendavit, in omnibus* comendatum habere iubeatis.
His praelibatis, trinus et unus Deus noster sua vos exten- sionis dextera protegat, cum dulcissima coniuge excellentissima regina spiritale nostra commatre atque amantissimis vestris meis- que filiis in solio regni sospites permanentes, et in praesenti vita et in aeterna beatitudine uberrime concedat valere.
Incolomem excellentiam vestram gi-atia superaa custodiat.
15. Paulus I papa a Pippino rege auxilium pi^tit contra De- siderium regem Langohardorum, qui cum Georgio legato imperiali pactionem fecerit hostiliaque exercere non cesset\
(Cod. 21a, Cen. p. 153 n. 2) 758—759 Item epistola eiusdem papae ad domnum Pippi- num regem directa.
Id qua continentur lamentationes et tribulationes, eo quod Desiderius rex consilium iniit cum Georgio imperiali misso, qui
a. dirimus c, b. Sergium — archiepiscopum corr. in Sergio — archiepiscopo c, C. sequitur rasura sex fere litterarum. d. SClSSimumum c. e. OunibuS c,
{. ex cod. f. 32 v; ubi inter cod. ep. 21 et 22 nihil habetur nisi argumentum epistO' lae deperditae,
1. Langobardi. 2. Ravennati. 3. ep. Nomentanum.
CODEX CAROLINUS. EP. 15. 16
75
hic Franciae adfuit : ut imperator ' suum exercitum in Italia con- 758—759 tra Ravennam vel Pentapolim ac Romanam urbem ad conpre- hendendum mittat, et ipse Desiderius cum nniverso regno' Lan- gobardorum in eius adiutorium vel solatium ea mala ad perpe- trandum decertet; et quia cotidiae scamaras et depraedationes in eorum finibus faciebant; cum nimiis adiurationibus postulans adiutorium obtinere contra ipsos Langobardos. Et ideo mi- nime in hoc volumine est scripta, quia prae nimia vetustate iam ^ex parte diruta. Tamen alia capitula in eadem non continentur inserta; sed sicut in superiore epistola legitur, sic et in ista scriptum reperitur.
16. Paulus I papa Pippino regi Francorum nuntiat, Deside- rium regem Langobardorum Romam venisse atque, si ohsi- des ex Francia recepisset, Imolam se restituturum promisisse. Rogat, ut obsides dimittat pacisque foedus cum eo confir- met\ (Cod. 29, Cen. 17)
Domino excellentissimo filio et nostro spiritali compatri 758—759 Pippino regi Francorum et patricio Romanorum Paulus papa.
Dum tam copiosam omnipotens Deus suae benignitatis hu- mano generi crebro irrogat misericordiam, valde admirandum est, quid retribui eius potentiae divinae aut quod carminum laudes longanimitatis ipsius humana fragilitas referre valeat. Quod quidem nos, tanto eius relevati beneficio — licet meritis nequaquam suflfragantibus nostri eius potentiae melodicas persol- vendum grates — tamen iuxta psalmigravi monita calicem salu- taris accipiam et nomen Domini incessanter invocabo'', inquiens: Magnus es, Domine^, et magna opera tua. Magnificat namque
a. uniuersifegno c. b. ex cod. f. 39 — 39v. Lemma: Item exemplar epi- stolae eiusdem papae ad domnum Pippinum regem' per Georgium episcopum et Stephanum presbiterum seu Radbertum missos direc- tae, in qua continentur gratiarum actiones pro defensione sanctae Dei ecclesiae, et praefatus papa poscens, ut domnus rex Pippinus De- siderio regi suos ospites restitueret et pacis foedera cumb eo con- firmaret.
«. regre c. b. com cerr. in oum c.
1. Constantinus IV. 2. Ps. 115, 13. 3. Tob. 13, 1.
76
CODEX CAROLINUS. EP. 16
758—759 anima mea Dominiim caro et lingua benedicit, quoniam respi- ciens respexit super humilitatem nostram et ad tam precipuum pontifieale culmen, non nostris prosequentibus meritis, provexit.
Quam ob rem, dum eo dignante mediator Dei et hominum, speculator animanim institutus sum, commissa me apostularis* cura provocat atque ortatur omnino et indesinenter conpellit, salutem populi Dei pio studio procurare et pacem in cunctis'' gentibus cum magna cordis constantia praedicare. Quoniam pro- fecto beatitudinis gratiam promerentur, qui intrepide illam prae- dicare maluerint. Scriptum quippe est: Beati pacifici, quoniam Jilii Dei vocabuntur^ ; et rursum: Quam speciosi pedes euange- Uzantium pacem, euangelizantium hona^. Etenim, excellen- tissime fili et spiritalis compater, quoniam Deus omnipotens ex utero matris tuae te predistinatum habens, ideo te benedicens et in regem ungens, defensorem te et liberatorem sanctae suae ecclesiae constituit. Pro quo ea, quae ad utilitatem ipsius sanc- tae Dei ecclesiae respiciunt, per hos nostros apostolicos apices benignae excellentiae tuae deprecandum maturavimus.
Agnoscat siquidem excellentissima bonitas tua, quia coniun- gens ad limina apostolorum excellentissimus filius noster Desi- derius rex pacifice atque cum magna humilitate; cum quo sa- lutaria utrarumque parcium locuti sumus. Et pollicitus est nobis restituere civitatem Imulas; ea videlicet ratione: ut nosti-os ad tuam excellentiam dirigere debeamus missos, et suos hospites* quos ibidem ad vos habere videtur recipere debeat, et pacem cum eo confirmare studeatis^ Unde petimus te, excellentis- sime fili et spiritalis compater: ut iubeas ipsos ospites* prae- dicto filio nostro Desiderio regi restituere, et pacis foedera cum
a. postolaris c b. cuntis c.
1. Liic. 1, 46. 2. Matth. 5, 9. 3. Kom. 10, 15. 4. obsides. 5. Ex his litteris „quasi obtemperantibus Desiderii regis vohnitati" (v. ep. 17) facile potest perspici, qua de re tum ageretur. Desiderius enim, cum Romae esset, nihil nisi Imolam reddere voluit, idque ea lege, ut Pip- pinus et obsides sibi restitueret et pacem secum servaret. Papam vero legimus in ep. 17, eodem tempore ad Pippinum clam Desiderio missa, po- stulavisse Imolam, Bononiam, Auximum, Anconam.
CODEX CAROLINUS. EP. 16. 17
77
eo confirmare, et in magna amicitia" cum eo conversari; ut, 758—759 favente Deo, tuis laetabundis temporibus populus Dei utrarum- que partium in magna securitate et pacis quiete dirigere valeat; quatenus longevum te omnipotens Deus in solio regni conser- vare dignetur.
Opere enim direximus praesentes nostros fidelissimos mis- sos, id est reverentissimum et sanctissimum fratrem et coepisco- pum nostrum Georgium * atque dilectum filium nostrum Stepha- num presbiterum', una cum Ruodberto'' vestro misso ad vestram a Deo servatam excellentissimam prudentiam, ut ea ipsa exi- mietati vestrae enarrare debeant^.
His praemissis, petimus divinam misericordiam , ut aevis ac laetabundis temporibus in solio regni, piis inherens operibus, conservare dignaetur, et vitam eternam concedat.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
17. Paulus I papa Pippino regi moram Rodberti missi excu- sat. Desiderium Langobardorum regem narrat Pentapolen- sium civitates et Spoletinum Beneventanumque ducatus va- stavisse, cum Georgio legato imperiali consensiones fecissCy deinde Romae morantem, civitatum restitutionem ea condi- tione pollicitum esse, ut obsides e Francia remitterentur. Superiores litteras pro non scriptis haberi vult. Hortatur, ut Desiderium armis constringat. Munera mittit".
(Cod. 15, Cen. 18)
Domino excellentissimo filio et nostro spiritali compatri 758—759 Pippino regi Francorum et patricio Romanorum Paulus papa.
a. amititia c. b. Rodberto c. c. ex cod. f. 23v —25v. Lemma: Item exemplar epistolae eiusdem papae ad domnum regem Pippiuum missa pro* defensione sanctae Dei ecclesiae", significans, quod Desiderius Pentapoli depredavit et omnia alimenta populi ferro et igne consum- sit, et quia Alboinum ducem Spoletinum in vinculis detrusit, et quia
a. pro — ecclesiae bis Irguntur ia cod.
1. ep. Ostiensem. 2. tit. S. Caeciliae (postea Stephanum IV papam). 3. Istam epistolam una cum ep. 17 datam esse, et utriusque res arguunt et maxime iidem legati apostolici Georgius et Stephanus cum eodem re- vertente legato regio Ruodberto hic illicque commendati.
78
CODEX CAROLINUS. EP. 17
•759 Quotiens perspicua eximiaetatis tuae merita mistica consi- deratione cernens cordis oculis confero, oppido me admirari con- venit intemeratam supei-fluamque excellentiae' tuae mentis con- stantiam et ferventissimum affectum, quod circa Dei amorem et eius principis apostolorum inhianter'' gestas; quoniam Deum magis quam hominibus favere niteris. Unde perspicuum est, vos prae omnibus regibus et potentibus piis pollere operationi- bus; quia, adsumpto caelesti triumpho, ultro te, excellentissime fili et spiidtalis compater, ad liberandum Dei eccl^siam adhi- buisti. Et ideo, ut ipsud piae operationis vestrae certamen effectui mancipetur, crebro nos congi'uit, sicut liberatori ipsius sanctae Dei aecclesiae et eius peculiaris populi, apostolicos di- rigere apices; primum omnium, ut nobis super omnia nectarea dulcia existunt et desiderabilia prosperitatis vestrae gaudia ad- discere; deinde vero, quae sanctae ecclesiae Dei et nobis con- sistunt necessaria, quantotius intimare,
At vero, excellentissime tili et noster spiritalis compater, agnoscas: nos pridem per apostolicas litteras eximiaetati' tuae innotuisse, quae in his partibus a Desiderio Langobardorum rege impie peracta sunt atque crudeliter perpetrata \ Igitur dum tam perniciosam eius operationem cerneremus, aptum prospeximus, praesentem fidelissimum vestrum missum Rodbertum hic apud nos detinere; quatenus, quid cepta iam fati Desiderii regis vel** Longobardorum populi malitia pareret, praesentialiter agnoscens atque conspiciens, vestram certiorem reddidisset eximiam prae- cellentiam \
Etenim sicut pridem ecce et nunc innotesciraus a Deo ser- vate excellentiae vestrae: quod praefatus Langobardorum rex,
dux Beneventanus in Otorontana civitate retrusus, alium ducem Ar- gisem in Be(ne)vento constituit, et quia locutus est cum misso impe- riali Georgio, et invitavit exercitum imperatoris in Italia cont(ra) Ravennam et exercitum de Sicilia contra Otorantanam civitatem, et professus est eam tradere partibus imperialibus ; vel aliis pluribus capitnlis.
a. exceltiae c. b. inhanter c. c. eximiaetatis c. d. sei/uilur et era- sum. e. pcellentia c.
1. V. ep. 15 supra p. 74.
CODEX CAROLINDS. EP. 17
79
Pentapolensium per civitates transiens quas beato Petro pro 758 magna anime vestrae mercede contulistis, ferro et igne omnia sata et universa, quae ad sumptus hominum pertinent, con- sumpsit. Sicque Spolaetinos et Beneventanos qui se sub vestra a Deo servata potestate contulerunt, ad magnum spretum regni vestri desolavit, atque ferro et igne eorundem ducatum loca et civitates devastavit. Et conprehensum Alboinum ducem Spoletinum cum eius satrapibus, qui in fide beati Petri et vestra sacramentum prebuerunt, infixis in eis pessimis vulneribus, in vinculis detinet. Adpropinquante autem eo Benevento, ilico dux Beneventanus ' fugam arripuit"' in Otorantinam civitatem^ Et dum diu immineret, ut ex ipsa sua civitate'' eundem ducem suaderet et nequaquam in eo suam adimplens voluntatem, con- stituit ducem alium in eodem Beneventano ducatu nomine Argis.
Et confestim dirigens Neapolim, isdem Desiderius rex ac- cersivit Georgium imperialem missum, qui ad vos Franciam di- rectus fuerat^. Cum quo nefariae clam locutus est, iniens cum** eo consilium; atque suas imperatori* dirigens litteras, adhortans eum: ut suos imperiales dirigat exercitus in hancMtaliam pro- vintiam. Et ipse Desiderius cum universo Langobardorum po- pulo professus est — Deo sibi contrario — auxilium' prelatis imperialibus exercitibus inpertire; quatenus — ex una parte ipse imperatoris^ exercitus et ex alia isdem Desiderius cum universo Langobardorum populo — utrique dimicantes Raven- nantium civitatem conprehendere queant, suamque imperator, quod Dominus non permittat, adimplere valeat in quodcumque voluerit voluntatem.
Nam et hoc cum eodem Georgio imperiali misso constituit, ut dromonorum Siciliae stolum'' in Otorantina' civitate diriga-
a. Spolaetinus et Beueventanus c. b. arpuit c. c. sccfuuntur haec: ut
exjsa civitate. d. cum cum c. e. hac c. f. ausilium c. g. ipse impe- ratoris sciipsi pro ipsamperatoris c. h. stolum scripsi pio istorum c i. Oto- nantina c.
1. Liudprandus. 2. Hydruntura. 3. V. ep, 15 supra p. 74.
4. Constantino IV.
80
CODEX CAROLINUS. EP. 17
759 tur, ut tam Greci quamque Langobardi ipsam opsidentes con- prehendere valeant civitatem; eamque concedat imperatori cum hominibus et facultatibus, quae in ea consistunt; et tautummodo ducem° illum' atque eius nutritorem lohannem praedicto regi restituant
Post vero dissolutionem eorundem ducatuum coniunxit hic ad nos Romae isdem Langobardorum rex. Et cum eo loquen- tes, nimis eum adortati sumus et per sacratissimum corpus beati Petri atque etiam per tuam a Deo protectam excellentiam for- titer illum coniuravimus : ut civitates illas, id est Immulas Bo- nonia Ausimum et Ancona — quia eas* nobis praeseutaliter^ simul et per** vestros missos, id est Folradum Deo amabilem abbatem ^ et presbiterum atque Rodbertum, excellentissime chri- stianitati tuae et per te etiam beato Petro apostolorum principi pollicitus est* redditurum — restituere deberet. Quod minime adquiescere inclinatus est. Sed simulans ut certe strofarius^ varias" occasiones adhibuit; inquiens: ut si suos, quos illic Fran- tia habere videtur, obsides reciperet, tunc in pacis concordia nobiscum conversaretur.
a. tantumoducem c. b. restuant c. c. quia eas scripsi pro quias c.
d. per (jm. c. e. arrias c.
1. Liudprantliim ducem Beneventanum. 2. in Tuscia intervallo mensium Decembris a. 756 (post Aistulfi regis mortem v. supra p. 11) et Martii a. 757, sub Stephano III papa. Nam in Vita Stephani III (Lib. pont. ed. Vignolius II 122 squ. ) leguntur haec : „ Ad haec praefatus Desiderius obnixe praedictum beatissimum pontificem (Stephanum) deprecabatur, ut sibi auxilium ferret, quatenus ipse regalem valeret assumere dignitatem; spondens iureiurando, omnem se ipsius beatissimi pontificis impleturum voluntatem; insuper et civitates rei publicae quae remanserant redditurum ... Tunc isdem praecipuus pater et bonus pastor, cum prae- fato Fulrado venerabili presbytero et .abb^ite . . inito cousilio, misit suum germanum, Paulum scilicet diaconem (post paulo papam factum) atque Christophorum consiliarium una fum eodem Fuh-ado in partes Tusciae ad praedictum Desiderium. Cum quo locuti, confestim per scriptam pagi- nam sub terribili iuramento isdem Desiderius cunctam se professus est superius adnexam adimpleturum sponsionem". 3. S. Dionysii. 4. Non tangit papa promissionem Desiderii paulo ante Aprilem a. 760 (v. ep. 19 infra) per Remedium et Aucharium, Pippini legatos, foctam. Qua de cansa epistolam hanc aute a. 760 datam esse liquet. 5. tergiversator.
CODEX CAROLINUS. EP. 17
81
Unde petimus te, excellentissime fili et spiritalis compater, 758- et obnixe deprecamur a Deo inspiratam eximietatem tuam : ut iubeas perfectam liberationem sanctae Dei ecclesiae et eius pe- culiaris populi exercere, et ita id, quod magna anime tuae mer- cede beato Petro poUicitus es, firmiter" permanere. Ipsumque Desiderium'' Langobardorum regem fortiter constringere digueris, ut prolatam ab eo" promissionem beato Petro protectori vestro restituere debeat atque in omnibus adinplere. Tuique studii sit, bone potentissime rex, sicut caepisti, perfectius hanc sanctam Dei aecclaesiam et eius peculiarem populum de hostium incur- sione eruere; ut annuente Deo certamen benigne operationis tuae uberrime fecundetur, quatenus in die adventus domini dei et salvatoris nostri lesu Christi luceas sicut radiantissimus sol inter universos reges et potentes, atquae merearis ipsam sanctam Dei eccl^siam et eius populum tuo adminiculo ereptum divinae'' maiestati absque uUa lesionis saevitia ofierre, et tunc centuplum remunerationis ab eodem domino Deo nostro iusto iudice per- cipere et vitam aeternam possidere merearis'.
Coniuro te, fili excellentissime, per omnipotentem Deum et eius principem apostolorum beatum Petrum, ut benigno intuitu ac " libentissimo animo nostras preces audire iubeas ; ut et Deus tibi^ omnipotens in his, quae eius potentiam deprecatus fueris, suae divinitatis aures inclinet, et victorem te super omnes bar- baras nationes faciat. Omnes enim omnino gentes, quae super faciem universae terrae consistunt, conpertum habent tuum cer- tamen, quod ad defensionem sanctae Dei ecclesiae adhibuisti; et magnum te ac praecipuum regem laudabiliter asserunt. Sed et nos bonam tuam famam longe lateque protelare atque dilatare non desistimus in eo, quod certe post Deum sicut murum inex- pugnabilem tuam firmissimam fidem in nostro pectore conferi- mus; magnam in te post Dei presidium possidentes spei fidu-
a. firmiteer c b. siderium c. c. ado cott. in abo c. d. divina c. e. at c. f. ibi c.
1. Cf. Matth. 19, 29.
Jaiye, Bibliotheca IV.
6
82
CODEX CAROLINUS. EP. 17
759 ciam, quod et plerumque obtatum' tuae inmaculatae promissio- nis fideique meritum consecuti sumus.
Etenim magnopere praesentes nostros missos, id est reve- rentissimum et sanctissimum fratrem et coepiscopum nostnim Georgium* atque dilectum filium nostrum Stephanum presbite- rum'*, ad yestram a Deo custoditam excellentiam misimus. Dum- que vestris Deo imitabilibus vestigiis fuerint una cum Rodberto fidelissimo vesti'0 misso praesentati, cuncta viva voce christia- nissimae excellentiae vestrae, quae acta sunt et rei exigit meri- , tum nobisque necessaria existentia, intimabunt.
Maximo namque desiderio noster" anhelabat animus, apo- stolicas excellentiae vestrae dirigere litteras salutationis"* ac vi- sitationis ob causam et rerum eventus significandum; et minime valuimus, inminentibus circumquaque Langobardorum regis insi- diis. Attamen ecce iam duas apostolicarum litterarum adsertio- nes excellentiae vestrae clam per maximam industriam misimus; et ignoramus, si ad vos ipse pervenerint littere; unde ambigi- mus, ne a Langabardis conprehendantur*.
Pro quo et nunc per praenominatos nostros missos alias vobis litteras^ misimus — quasi obtemperantes prefati Desiderii regis voluntati — suos hospites* absolvendum et pacem confir- mandum. Sed, bone excellentissime fili et spiritalis coupater, ideo ipsas' litteras tali modo exaravimus, ut ipsi nostri missi ad vos Franciam valerent transire; quoniam si hoc non egisse- mus, nulla penitus ratione per Langobardorum fines transire valuissent. Sed, susceptis ipsis litteris, earum seriem nuUo modo perficiatis; neque praefatos hospites* permittatis^ parti Lan- gobardorum restituere Potius autem coniuramus te, excellen- tissime fili et spiritalis compater, per Deum vivum et corpus beati Petri: ut fortiter ipsum Desiderium vel eius Langobardo- rum gentem constringere iubeas; quatenus praefatas, quas pol-
a. optatam scripsU Lamhecias pro obtam c. b. amitabilibns c.
c. nostro c. d. salatationes c. e. conplien...tar c. f. issas c. g. permitti- tas c. h. restituerae c.
1. ep. Ostieasem. 2. tit. S. Caeciliae. 3. ep. 16 supra p. 75. 4. obsides.
CODEX CAROLINUS. EP. 17
83
licitus est", civitates tuae mellifluae excellentiae et per te beato 758—759 Petro fautori** tuo restituat. Quoniam nullam, ut praelatum est, de his, quae primitus pollicitus est, cum eo firmam valuimus stabilire convenientiam.
Oramus autem omnipotentem Deum: ut pio intuitu de throno" maiestatis suae super vos vestrumque regnum respiciat, et sua dextera excellentiam'' vestram circumtegat atque in omni- bus muniat, et presentis vitae cursum salubriter exsequi et regni potentiam gubernare permittat per plures annorum metas una cum excellentissima et a Deo servata filia et spiritali nostra commatre ' atque amantissimis vestris meisque filiis ; et gaudeatis de eorum florigero germine; et mittat omnipotens Deus, ut se- men vestrum splendidissimum usque in finem mundi eundem regni fruatur culmen; etiam venturo in saeculo infinita gaudia cum sanctis et electis suis vobis concedat, quatenus sicut in praesenti vita et in futura beatitudine", adepti promissam vobis mercedis coronam, cum Christo regnare mereamini.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
E M B o L u M.
Pro vere^ benedictionis causa direximus vobis apallaream unam spatam ligatam in gemmis cum balteum suum; anulum unum, habentem iacinthum; storacin pallium unum, habentem paones. Quam parvam^ benedictionem petimus ut excepta in- iuria suscipere iubeatis. Domno Carolo et Carlomanno pro magna apostolica benedictione anulos singulos, habentes ya- cinthos.
a. est om. c. b. fanstori c. c thro c. d. ecellentia c. e. bea- titududine c. f. vero c. g. parva c.
1. Bertrada regina.
6»
u
CODEX CAROLINDS. EP. 18
18. Paulus I papa Pippino regi Francorum Georgium episco- pum Ostiensem, legatum suum, commendat. Filium eius nuper natum haptizare cupit'. (Cod. 23, Cen. 21)
759 ex. — Domino excellentissimo filio nostro spiritali compatri Pip- 760 in. p-j^Q j.gg- Fi-ancorum et patricio Romanorum Paulus papa.
Solet epistularis visitatio mentem semper reticere'' et ma- teria quodam modo caritas existere. Quia ergo spiritalium di- lectio sincera' filiorum paternos sustinet desideranter'' affectus, summa nos cum alacritate implere convenit, quod pure conscien- tiae deposcit afi^ectus; et licet ad reddenda patemae caritatis officia, prolixitate itineris imminente, raritas portitorum impe- diat. Quotiens autem necessitas inciderit occasio", excellentissi- mam christianitatem vestram non desistimus scriptis discurren- tibus visitare et honore solito amplectentes utilitate', quatenus hoc, quod oculis carnalibus praesentium videre non possumus, eos aliquatenus scriptis valeamus alternantibus intueri.
Itaque ita ubique Deo inlustrate excellentiae vestrae merita difi^asa divulgavit opinio, ut ex rebus ab ea gestis omnibus lau- dabiliter demonstretur. Unde, in quantum valet nostri oris as- sertio, protense laudationis adtestatione vestrae eximietati gra- tiarum reddentes actiones, aptum prospeximus : praesentem sanc- tissimum atque reverentissimum fratrem Georgium ' et coepiscopum nostrum illuc usque ad vestra praeclara Deo imitabilia^ trans- mittendum vestigia, cui singillatim'' omnium spiritalis matris vestrae sanctae Dei ecclesiae et istius a vobis redempte provin- tiae utilitatum necessitates a Deo protegeude sublimitati vestrae excellentiae referendas'. Sed petimus, a Deo servate fili et spiritalis compater benignissime rex nosterque post Deum libe-
a. corf. 33 — 34. Lemma: 1 1 em e X e mpl ar epistol ae eiasdem papae ad domnum Pippinum gloriosum regem, per Georgium episcopum di- recta, in qna continentur gratiarum actiones pro liberatione sanctae Dei ecclesiae; et in emboli postulat, ut filium eius, qui tunc natus fuit, nt ex sacro babtismatis fonte excipere mereretur. b. tic scripsi pro: Solet epistularis latio mcntem semper visita reficere c c. sincere c.
d. desidenanter corr. in desideranter c. e. occflsio c. f. sic. g. imitalia c. h. singiblatim c. i. sic.
1. ep. Ostiensem.
CODEX CAROLINUS. EP. 18
85
rator, et obnixae deprecamur : ut iubeas eundem nostrum missum 759 ex. — benigno solitoque gratulationis aspectu commendatum suscipere. '^' Nostrisque postulationibus, quae ad exaltationem sancte" Dei ecclesiae et maximae ad tuae anime mercedem et aeternam me- moriam respiciunt, a Deo inpulsas benignitatis tuae aures et congruum atque velotiorem de cunctis adhibere digneris effectum. Quoniam, sublimissime regum, amantissim^ fili et spiritalis com- pater, ad hoc te omnipotens Deus sanctae suae ecclesiae voluit per manus beati Petri liberatorem adesse, ut tuo solito praesi- dio plenissima salus et redemptio sanctae suae Dei ecclesiae et istius provintiae proficiat.
Orantes dominum Deum nostrum, qui actus vestros ita sua pietate disponat, quatinus excellentiae vestrae praesentis vitae spatia cum prosperitate disponat, victoria regni gubernacula per- fruens longeviter exequatur, et ad promissionis aeternae praemia cum dulcissima coniuge excellentissima regina spiritale nostra commatre et eximiis natis idem regibus cum securitate pertingat et in celestibus regnis cum sanctis et electis suis utrosque ve- strum isdem omnipotens Deus faciat perenniter gratulari.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
Inter ea, sublimissime regum, nostrae praelatum est notioni, quod Dei nutu novum regem' ex vestris visceribus ad exalta- tionem sanctae suae ecclesiae oranipotens Dominus contulit; de cuius nativitate maximo gaudio sumus relevati. Unde obnixe te petimus, ut a sacratissimo baptismatis lavacro eundem eximium'' vestrum filium suscipere mereamur; quatenus duplex Spiritus sancti gratia fiat in medio nostrum et gemine festivitatis nobis oriatur laetitia.
a. see c. b. eunde maximium c.
1. Pippinum, Pippini regis fiUum, a. 759 natum.
86
CODEX CAROLINUS. EP. 19
19. Paulus I papa Pippino regi Francorum significat, inter legatos eius et Desideinum regem Langohardoncm conve- nisse, ut omnes b. Petri possessiones sibi restituereyitur. Earum partem iam redditam esse, idque ut ei significare- tur, Desiderium rogasse. Petit, ut omnia Stephano III pro- missa solvi iubeat. Petrum presbyterum commendat'.
(Cod. 21, Cen. 20)
760 Domino excelleutissimo filio et nosti-o spiritali compatri
te Apr. pjpp^jjQ j,ggj Fi-ancorum et patricio Romanorum Paulus papa.
Quia excellentia vestra merito bonorum operum supemo examine fuerit comprobata, ipsis iam in manifesto rerum est exhibitarum eifectu demonstratum ; dum nimirum, adepta desu- per divinae sapientiae participatione, regalis fastigii sceptra cae- lesti benedictione constet effectius promeruisse. Unde — cum sibi hanc ab omnipotente Deo gratiam missam eximietatem ve- stram non ambigit profecto ei placere, qui eam contulit — totis intendit nisibus et pro eius, quam suo eruit divino nutu certa- minae, scilicet sanctae universalis ecclesiae et exaltationis vigore decertare non desistit cordis sui oculis a Deo protegenda exi- mietas vestra; adhibens illa, quae sibi pro huiuscemodi laboris fructu a beato apostolorum principe Petro caelorumque regni clavigero aetherea promissa sunt premia; ubi iam non humana inter homines'' gloria, sed inter angelos divina numquam amit- tenda felicitate gaudetur. Exultaque §t laetare, felicissime rex, quia, te annuente Deo certante% sancta spiritalis mater vestra universalis Dei ecclesia ab emulorum insidiis erepta atque exal- tata triunphat, fidesque orthodoxa tuo zelo et fortitudinis bra- chio inlibata ab ereticorum iaculis consistit. Pro quo beatus et iustus effectus es in omnibus operibus tuis, fili diilcissime et spiritalis compater, victoriosissime'' eximieque rex.
a. ex cod. /■. .31« — 32t'. Lemma: Item exemplar epistolae eiusdem pa- pae ad domnum Pippinum regem per Petrum presbiterum directa, in qua continentur abbasciatum Remedii episcopi et Audegarii comitis, qualiter iustitias beati Petri apostolorum principis apud Desiderium quondam regem ex parte receperunt, et reliquas iustitias faciendum pollicitns est. b. homine c. c. certamLne c. d. victorosissime c.
CODEX CAROLINUS. EP. 19
87
Indicamus siquidem praecelsae christianitati vestrae, quod 760 nuper, dum ad nos coniunxissent fidelissimi missi" vestri, sci- ^^^^ licet a Deo amabilis Remedius' germanus'* vester atque Aucha- rius gloriosissimus dux, constitit inter eos et Desiderium Longo- bardorum regem: ut per totum instantem Aprilem mensem"= istius tertiae decimae indictionis^ omnes iustitias fautoris vestri beati Petri apostolorum principis — omnia videlicet patrimonia, iura etiam et loca atque fines et territoria diversarum civitatum no- strarum rei puplicae Romanorum — nobis plenissime restituisset. Unde eccae ex parte quidem eisdem iustitiis nobis isdem Lan- gobardorum rex fecisse dinoscitur; et reliquas omnes iustitias se profitetur atque omnino spondet nobis esse facturus.
Quapropter inpensius nos prelatus Desiderius Langobardo- rum rex obsecratus est, ut vestrae a Deo protectae excellentiae nostris apostolicis relationibus intimare debuissemus. Et ecce, sicut nostro post Deum liberatori, hoc ipsud eximiae atque subli- missimae et a Deo protectae christianitati vestrae per has apo- stolicas nostras innotuimus syllabas; dirigentes magnopere ad vestram a Deo inspiratam praecelsam sublimitatem praesentem dilectum filium nostrum Petrum presbiterum. Quem petimus benigno solite aspectu a vobis suscipi, et cum eftectu atque pro- spero nuntio de perfecta plenariaque iustitia diversarum causa- rum fautoris vestri beati Petri apostolorum principis ad nos remeandum absolvere dignemini.
Si vero in ea, quam'' prelatus Desiderius rex vel eius Lan- gobardorum gens profitentes pollicentur, permanserint sponsione nobisque omnia', secundum ut constitit et pactuum foedera con- tinentur, restituta ab eis nobis fuerint, tunc a Deo conservandae excellentiae vestrae meritum intimantes innotescimus rei.
Unde obsecrantes petimus et obnixe deprecamur immo et coniuramus te, excellentissimae atque christianissimae rex aman- tissime fili et spiritalis compater, per omnipotentem Deum et
a. fidelissimissi c. b. genna c. c. mensis c. d. quae corr. in quam c. e. somnia c.
1. ep. Rotomagensis, filius Caroli Martelli. 2. Aprilem a. 760.
88
CODEX CAROLINUS. EP. 19. 20
760 beatum Petrum qui te in regem unxit: ut perfectius ea, quae ante Apr. pg^.^jjjgjj^ exaltationem et ad ampliatam liberationem sanctae Dei ecclesiae et istius a vobis redemptae provintiae, sicut beato Petro et nostro praedecessori pontifici sanctae recordationis do- mino et germano nostro beatissimo Stephano papae polliciti estis, cuncta perficere et adimplere iubeatis, quatenus promis- sam" et repositam vobis mercedis coronam de mano omnipoten- tis Dei recipiatis; orantes de reliquo omnipotentis Dei nostri misericordiam, ut sua vos circumtegat gratia una cum dulcissima coniuge excellentissima'' regina filia et spiritali nostra commatre atque amantissimis natis idem idem"' praecelsis regibus et pre- sentis regni culmen triumphum victoriae possidere ef eterna gaudia in celestibus regnis cum sanctis perfrui cedat.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
20. Paulus I papa Pippino regi litteras mittit Jidelium signifi- cantes, patricios sex a Constantinopoli cum classe Romam versus tenere, in Franciam inde navigaturos. Desiderium regem et promissi fidem fallere et in fines suos irruere mi- nacesque ad se litteras dedisse, queritur. Subsidium petit, legatosque cupit et Romam ef ad Desiderium mitti".
(Cod. 24, Cen. 38)
760 Domino excellentissimo^ filio et nostro spiritali compatri
post Apr. pjppjjjQ j.ggig Francorum et patricio Romanorum Paulus papa.
A Deo institute praecellentiae vestrae his nostris apostoli- cis sullabis, bone potentissime rex fili excellentissime et spiri- talis compater, sicut nostro post Deum liberatori ea, quae ad agnitionem nostram de diversis adveniunt partibus, summopere innotescere studemus.
a. promissa c. b. excellentissime c. c. sic c. d. et om. c. e. ex cod. f. S4c — Siv. Lemma: Item exemplar epistolae eias papae ad domnum Pippinum regem directa, in qua continetur, quod (s)ex pa(tri)tii cum trecentis navibus et stolum de Siciliae partibus Romae vel Frantiae properant, et de iustitiis sanctae Dei ecclesiae, qnas Desiderius co- ram missis suis facere promisit, quia nihil exinde, sicut pollicitus fuit, adimplevit. f. excellentissime c. g. regi om. c.
CODEX CAROLINUS. EP. 20
89
Agnoscat siquidem eximietas Testra: intimasse' nobis qui- 760 dem sincerissimi fideles spiritalis matris vestrae sanctae nostrae ecclesiae, quod sex patricii, deferentes secum trecenta navigia simulque et Siciliensi stolum, in hac Romana urbe absoluti a regia urbe ad nos properantur. Quid eos velle acturos aut pro qua diriguntur causa, rei veritatem ignoramus. Hoc tantum no- bis nuntiatum est : quod ad nos progredi et vestram summe lau- dabilem praecellentiam Franciam gradiendi'' sint'' dispositi. Easdemque nobis distinatas litteras infra hec nostra scripta ve- strae excellentiae direximus intuendas.
Itaque et hoc conservande eximi§tati vestrae innotescimus : quod — quemadmodum in praesentia missuum ' vestrorum con- stitit cum Desiderio Langobardorum rege: ut nostras Romanorum iostitias ex omnibus Langobardorum civitatibus plenius primitus recipissemus^, et ita postmodum ad vicem ex omnibus nostris civitatibus in integro'' Langobardis* fecissemus iustitias — freti in huiuscemodi eius pollicitatione, quam in praesentia praedicto- rum missuum vestrorum exibuit, nostros missos direximus ad easdem recipiendas faciendasque iustitias. Ipse vero, varias ad- hibens occasionum versutias, nequaquam nobis primitus, ut con- stitit, plenarias de omnibus suis civitatibus facere voluit quas exquirimus iustitias, et ita demum suas in integro ex omnibus nostris civitatibus recepisse. Sed singillatim tantummodo de una civitate facere, et de alia recipere maluit; volens pro hoc dila- tionem inferre, ne pars nostra^ Romanorum propriam consequa- tur iustitiam. Et ecce nostri missi^ nihil inpetrantes ad nos sine eiFectu reversi sunt^. Et plures depraedationes'' ex tunc
a. intimassae e. b. grudiendi c. c. snnt c. d. in integro scripti
pro in tergo c. Cf. infra. e. in tergo Langobar in litura. f. ura c. g. mis c. h. depcationes c.
1. Kemedii ep. Rotomagensis et Aucharii ducis. 2. V. ep. 19 supra p. 87: „dum ad nos coniunxissent fidelissimi missi vestri scilicet — Reme- dius — atque Aucharius — , constitit inter eos et Desiderium Longobar- dorum regem: ut per totum instantem Aprilem mensem istius tertiae de- cimae indictionis (Apr. 760) omnes iustitias fautoris vestri — omnia videlicet patriraonia, iura etiam ... diversarum civitatum nostrarum rei publicae Romanorum — nobis plenissime restituisset". 3. Itaque post m. Aprilem a. 760 scripta haec epistola est; cf. supra n. 2.
90
CODEX CAROLINUS. EP. 20
760 atque miilta et inaudita mala in nostris inmittit finibus. Unde ^^'^' ecee suas confestim direxit litteras, per quas, confidens in sua ferocitate, Deum prae oculis non" habens nec beatum principem apostolorum Petrum metuens, comminationes nobis direxit et inania detractionum verba protulit. Quas et de praesenti infra hanc nostram exarationis seriem vestro praefulgido et a Deo instituto culmini direximus, ut earum praecelsa eximietas vestra agnoscens textum, consideret, quanta sit eius malitia et elatio- nis cordis superbia, in id quod, contra beatum Petrum et ve- stram regalem potentiam se erigens, raalitias nobis comminatur" inferre.
Sed nos spem nostram post Deum sicut inexpugnabilem murum firmissimam in vestram a Deo conroboratam excellen- tiam habemus. Pro quo flexo poplite'' petimus et per nos etiam beatus Petrus apostolorum princeps vestram adgreditur eximiam praecellentiam: quatenus, inspiratus ab omnipotente Deo qui vos sanctae suae ecclesiae defensorem ac liberatorem constituit, sa- lutem nostram amplissime procurare et contra omnium nostro- rum Mnimicorum ferocitatem et arrogantiam solite' auxiliator et protector noster existere iubeas, christianissimae et spiritalis com- pater, quatenus lucratissimum ^ praemium a redemtore nostro do- mino Deo, intercedente beato Petro apostolorum principe, con- sequi mereamini, et sicut terrenum ita et celeste regnum cum sanctis et electis Dei per infinita secula consequi mereamini.
De omnibus vero subtili enarratione praesenti Coniberto, vestro fidelissimo vasso, iniunximus cuncta liquidius'' vestrae re- gali potentiae sucgerendum.
Sed et hoc obnix§' postulamus benignam excellentiam ve- stram: ut missos vestros aptos, quales vobis placuerint, ad nos dirigere debeatis, qui in nostro inveniantur esse ausilio. Unus tamen ex eis usque Ticino properare debeat, ut, dum cum De- siderio rege loquatus fuerit, quicquid eis in responsis reddiderit.
a. no c. e. nro c. i. bbnix§ c.
b. comnationes c. c. comminatas c.
f. solit c. g. lacritissimum c.
d. popplite c. b. aliqnidias c.
CODEX CAROLINUS. EP. 20. 21
91
vestrae excellentiae renuntiet. Reliqui vero duo cum vestro 7J disposito et ordinatione apud nos coniungere festinent, ut in nostro, ut dictum est, consistant auxilio.
Incolomem" excellentiam vestram gratia superna custodiat.
2 1 . Paulus I papa Pippino regi de praesidio promisso gratiaa agit. Desiderio, irruptiones superiore anno factas infitienti, ne tribuat fidem petit. Mensam, quani missi eius attulis- sent, in S. Petri ecclesia sollemniter collocatam nuntiat. Georgium et Petrum arbitrio eius permittit^.
(Cod. 14, Cen. 39) Domino excellentissimo filio et nostro spiritali" compatri 761 Pippino regi Francorum et patricio Romanorum Paulus papa.
Cum maximo honorificentiae conatu et dilectionis afiectu quas preclara excellentia vestra misit litteras, adferentibus An- drea et Gunderico sollertissimis viris christianitatis vestrae mis- sis, acceptantes suscepimus'' litteras. Quibus solita gratulatione' laetitia relegentes et mente et corde oppido sumus laetati, dum per eas optata nobis desiderio affectio et letitiae' cumulum de vestra amplissima prosperitate nobis confertum est; Deo omni- potenti inmensas referentes grates, qui nos, iuxta ut crebro opta- mus, de vestra inmensa sospitate laetos reddere annuit. Nihil enim nobis dulcius nihil suavius in hac vita extitit, quam ve- strae incolomitatis gaudia assiduae prosperis relationibus ad- discere; dum nimirum prosperitatis vestrae laetitia sanctae Dei ecclesiae exultatio et omnium orthodoxorum extitit uberrima defensio.
Et eis denique a vobis^ directis syllabis nos certos et in omnibus reddidistis : vos paratos adesse in adiutorium et defen- sionem sanctae Dei ecclesiae, in quibus necessitas ingruerit; at-
a. incolumem corr. in incolomem c. b. ex cod. f. 22 — 2Sv. Lemma: Item exemplar epistolae Pauli sanctae recordationis Romanae antestite per Andream et Gundricum missa, in qua continentur gratiarum acciones et postulationes, volendo adiutorium optinere contra Lan- gobardos. c. spirilitali c. d. soscepimus c e. an gratulationis?
f. letitia c. g. a nobis c.
92
CODEX CAROLINUS. EP. 21
761 que in ea vos fide et dilectione firmiter esse permansuros, quara" beato Petro apostolorum principe atque beatissime recordationis domno et germano meo Stephano sanctissimo papae polliciti'' estis; omnia adpleri et inviolabiliter" conservari adfirmantes, quae eidem Dei apostolo polliciti'' et ob veniam delictorum ve- strorum confessi" estis. Quod^ quidem nos, dum cor excellentiae vestrae in manu Dei est et divina benedictione sanctae unctio- nis gratia per apostolum eius et regni caelorum clavigerum bea- tum Petrum in regem, excellentissime atque praecellentissime rex, esse dinosceris ^ unctus, magna nobis id est confidenti spes : quod in ea ipsa caritate et dilectione atque promissione, quam caelestis regni ianitori spopondere studuistis, vos firmiter esse permansurum; dum et procul dubio et per litteras et vestros'' sedulae destinatos missos nobis confidendi materia conferitis.
Unde et nos firmiter in vestra caritate et dilectione cunctis diebus vitae nostrae erimus permansuri; et nullus nos poterit per quamlibet temporum interruptionem a vestro amore et ca- ritate atque dilectione', que'' medio nostrum adnexa est, sepa- rare. Pro quo obnixis deprecationibus queso et coram terri- bili futuro iuditio excellentiam vestram coniurans deprecor: ut, iuxta quod ex vestro mellifluo ore prolata et beato Petro pro- missa sunt, firma constantia permanere iubeatis ; respuentes ini- micorum sanctae Dei ecclesiae et fidei orthodoxe inpugnationum inpias suasiones et inanes promissiones, et Deo magis et beato Petro semper placere procurate, qui vobis presentis regni guber- nacula tribuit; quatenus, ut' temporalis regie potestatis vel cul- men largiri dignatus est, caelestia quoque vobis regna perenniter tribuat possidenda, et inmensas de ostibus apostolorum principis suifragiis largiri dignetur victorias.
De eo vero, quod innotuit excellentia vestra, vobis a De- siderio"" Langobardorum rege" esse insinuatum, nullam malitiam vel invasionem a Longabardis in nostris partibus fuisse infertas,
a. cum c, b. solliciti c c. et violabiliter c. d. pollititi c. e. con- sessi c. f. an quoad? g. dinoscetur corr. eadem manus in dinosceris. h. ufis c. i. lectione c. k. que c. I. et c. m. derio c. n. rege c.
CODEX CAROLINUS. EP. 21
93
omnino credat nobis benivola excellentia vestra, non veridice in 761 hoc vobis direxisse^ Etenim, benignissime fili et spiritalis noster compater christianissime rex, dum tantas sedulae ab eis- dem Longabardis devastationes in nostris finibus ac civitatibus facte fuissent et a nobis ex hoc ammonitus fuisset, comminatio- nis suae ad nos direxit litteras; quas, necessitate coacti, infra nostras apostolicas litteras^ hoc preterito anno' vestrae excellen- tiae direximus intuendas. Hostiliter quippe in civitate nostra 7( Synogaliense pergentes, ferro et igne, que extra eandem civita- tem consistebant, devastaverunt et, plurimam exinde abstollentes praedam, aliquantos ibidem interfecerunt homines. Similiter et in partes Campaniae**, id est castro nostro qui vocatur Valentis, hostiliter inruentes, talia sicut pagane gentes egerunt. De qui- bus usque hactenus nequaquam iustitiam ab eis recipere valui- 761 mus. Et ideo" excellentiae vestrae direximus: ut vestrum annuissetis dirigere missum, quatenus eius presentia inter par- tes iustitiae'' provenissent, ut non ex hoc aliqua a nostra vel Langobardorum parte ad easdem proveniendum iustitias dilatio proveniret. Unde pro vestra amplissima satisfactione adproba- tionem fecimus in praesentia praedictorum vestrorum fidelium missorum' cum iam dictis Langobardorum regis missis; et satis- facti sunt vestri missi de tantis iniquitatibus, et cognoverunt nostram' veritatem et eorum mendacium. Et ob hoc non possumus tantas ab eis nobis sedule infertas malitias tacere. Sed necesse nobis : vestro regali culmini, utpote post Deum huius provintiae liberatori, cuncta innotescere; quo per vos omnis istius provintiae a vobis redempte populus ad suam pertingere valet iustitiam.
Inter ea, praecellentissime ac' benignissime rex christianis- sime fili et spiritalis compater, suscepimus et mensam illam, quam olim sanctae recordationis domino et germano nostro bea-
a. direxiseus c. b. Cappaniae c. c. idoo c. d. iustiae c. e. ve- stram c. f. ae c.
1. V. ep. 20 supra p. 90. 2. 760 (post Apr.). Hinc palam fit, istam epistolam 21 scriptam esse anno 761. 3. Andreae et Gunderici.
94
CODEX CAROLINUS. EP. 21
761 tissimo Stephano papae et per eum beato Petro apostolo obtu- listis. Quam et cum ymnis et canticis spiritalibus , laetaniae laudes solemniter Deo referentes, infra aulam ipsius principis apostolorum introduximus; quamque vestri missi in sacram con- fessionem, super corpus scilicet eiusdem caelorum regni ianito- ris, ex vestri persona obtulerunt. Quam et chrismate unctionis sanctificantes et sacram oblationem super eam inponentes, sa- crificium laudis Deo omnipotenti, pro aeterna animae vestrae remuneratione " et regni vestri stabilitate offeruimus ; decernentes apostolica censura sub anathematis interpositione : nulli umquam licere, eam ab ecclesia beati Petri alienare. Et ecce memorale vestrum in eadem apostolica aula fulgens permanet in aeternum ; cuius remunerationem vos credite a iusto retribotore domino Deo et beato apostolorum principe Petro in caelestibus regnis adepturum.
De Georgio''' itaque et Petro^ quod innotuistis, omnino agnovimus. Sed hoc in vestrae voluntatis" arbitrio relaxamus, ut, qualiter vobis placuerit, ita ex eis agatis**, sive illic apud vos eos detinendo sive etiam ad nos absolvendo. Quoniam omnia, quae vobis placita sunt% et nobis omnino congrua et prospera esse videntur.
Prelati denique missi vestri omnia, quae a vobis illis in- iuncta extiterunt, liquidius nobis retulerunt. De quibus ad sin- gula responsum reddimus, eosque de cunctis informatos ad vos enarrandum absolvimus; perfitientes et causam predicti An- dreae^, ut eius fuit voluntas et vestra extitit preceptio.
Omnipotens autem Dominus, qui dives est in misericor- diis*, suae extensionis brachio vos continua defensione protegat et omnes adversarios ac rebelles vestris regalibus subiciat ve- stigiis ; tribuens longeviter ac salubriter, una cum excellentissima
a. renmneratione c. b. Regio c, c. voluntatis voluntatis c. d. agratis c. e. snntunt c.
1. ep. Ostiensis aut exeuate a. 759 aut ineunte a. 760 ad Pippinum misso. V. ep. 18 supra p. 84. 2. Petro presbytero, quem scimus ante Apr. a. 760 ad regem missum esse. V. ep. 19 supra p. 87. 3. missi regii. 4. Ephes. 2, 4.
CODEX CAROLINUS. EP. 21. 22
95
filia et spiritali nostra commatre benignissima regina et aman- 761 tissimis natis Carolo et Carlomanno excellentissimis regibus et patriciis Romanorum atque Gisila nobilissima, regni gubernacula possidenda et aeterna premiorum' gaudia cum sanctis et electis perfruenda.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
22. Paulus I papa Pippino regi respondet, iam iamque eccle-
siam eius indigere praesidio. De Langohardorum perfidia
legatos eius accuratius exposituros esse scrihit^.
(Cod. 19, Cen. 42)
Domino excellentissimo filio nostro et spiritali compatri c. 761-762 Pippino regi Francorum et patricio Romanorum Paulus papa.
Ad referendas gratiarum actiones praeclarae ac benignissime excellentiae vestrae ob tanta'' benificii praesidia^ sanctae Dei ecclesiae et populo Romano a vobis irrogata, nullus ut opinor humanus sermo sufficere valebit; neque praemiorum huius mundi ad horum remunerationem digna vobis possunt rependi. Yerum- tamen est unus solus et verus in tribus substantiis consistens Deus, qui iusta caelestis regni gaudia et victoriae triumphum inpertire ac retribuere excellentiae vestrae potest.
Interea properantibus ad nos Wilchario scilicet reverentis- simo fratre et coepiscopo* nostro, atque Dodone et Wichado fide- lissimis vestris missis, obtulerunt nobis mellifluos ac desideran- tissimos apices, a vestra destinatos christianissima excellentia. Quos intuentes, protinus agnita prosperitas vestrae laetitiae, so- lito exultationis gaudio interna pectoris nostri viscera redunda- verunt; creatorem nostrum ac redemptorem dominum Deum con- tinuis precibus inplorantes, ut diu nos ac sedule de vestra am-
a. premiarum c, b. ex cod. f. 29 — 29t>. Lemma: Item exemplar epi- stolae eiusdem papae ad domnum Pippinum regem, per Wilharium episcopum atque Dodonem et Wichadum directa; in qua continentur gratiarum actiones; eiusdem papae fidei constantia, ut nuUus favor aut terror ab eius amore aut caritate ullomodo posset separare. c. tanda c. d. psidii c. e. coeps c.
1. ep. Nomentano.
96 CODEX CAROLINUS. EP. 22
c. 761-762 pliori iocunditate et caelitus de hostibus concessis vobis victo- riis annuat gratulari.
At' vero, excellentissime fili et spiritalis compater, per eas- dem honorabiles vestras syllabas certissimam nobis solite poUi- citationis fiduciam contulistis: vos firma perseverantia decertatu- ros fore ad defensionem sanctae Dei ecclesiae et universi populi Romani atque totius provintiae, iuxta id quod polliciti estis beato Petro et eius vicario prodecessori nostro domino et germano meo sanctae recordationis Stephano pape, et in ea vos sponsionis fide permansuros. Et profecto, bone christianissime atque a Deo institute rex, magna nobis in hoc credendi materia conferitur. Nec enim aliter fidelium mentes estimare possunt, quam id, quod crebro a vobis pio intuitu operatum cernimus et rei experimen- tum didicimus.
Sed, bone'' potentissime regum, ecce nunc oportunitas ecce necessitatis dies cogunt et tempus ingruentis meriti exigit, ut sanctae Dei ecclesiae et huic a vobis liberate provintiae solite subvenire atque succurrere quantotius christianitas vestra sata- gat. Nos quippe post Deum et eius sanctam gloriosam ge- netricem atque sacratissimos ipsius apostolos fiduciam nostram alibi non habemus nisi in vestram praeclaram excellentiam. Tu enim post Deum nobis refugium, christianissime rex, tu cum Dei brachio firma existis opitulatio; et vestri a Deo confortati regni severitas nostra est inmensa laetitia. Quoniam tam nos quamque universus noster populus istius provintiae — divina vos satisfaciat maiestas — firmi atque inmobiles in vestra caritate ac dilectione et regni vestri a Deo protecti Francorum amoris constantia permanentes permanebimus; et nullus nos poterit hu- manus favor aut terror a vestri amoris dulcedine caritatisque aflfectu separare ; sed una nobis erit in vestro amore vita ac mors.
Quia vero innotuistis: ob hoc vos praesentes direxisse mis- sos, ut agnoscere per eos valuissetis, utrum nobis a parte Lan- gobardorum plenariae facte fuissent iustitiae an non ipsi omnino
a. Ad c. b. pone c.
1. V. epp. 20 et 21 supra p. 89 et 92.
CODEX CAROLINUS. EP. 22, 23
97
cause meritum comperti sunt et callidam versutiam atque solite c. 761-762 falsiloquam propositionem eorumdem vestrorum nostrorumque emulorum agnoverunt. Eisque ad vos revertentibus Deo propi- tio, vestris propalabunt in auribus. Eis denique de singulis quae a vobis iniuncta habuerunt nobis referentibus, singillatim de omni- bus responsum reddentes, in eorum posuimus ore, quae vestrae excellentiae suggerere debeant; effectum ex hoc a vestra adhi- pisci obtantes excellentia.
Deus autem omuipotens de throno suae maiestatis super vos regnumque vestrum atque amantissimam coniugem praecel- sam reginam spiritalem vero commatrem nostram atque dul- cissimos, vestros quidem carnales natos, nostros autem spiritales filios, nec non et super universum Francorum populum respi- cere dignetur; et sui brachii dexteram super vos extendat, atque victorias vobis de caelo concedat, omnesque adversarios ante faciem vestram prosternat; et praesentem vitaln longo senio et futuram beatitudinem vobis tribuat perenniter possidendam.
Deus te incolomem custodiat, excellentissime fili.
23. Paulus I papa Pippino regi Francorum monasterium So- ractense cum tribus ad id pertinentibus coenobiis concedit, abolita Zachariae tabula, qua idem monasterium Carlomanno Pippini fratri donaverat'. (Cod. 12, Cen. 32)
Paulus episcopus servus servorum Dei precellentissimo filio 761 Pippino regi Francorum et patritio Romanorum et per eum ve- ^^^g^ ~ nerabili monasterio beati Silvestri confessoris'' Christi atque Aug. 3i pontificis vel cuncte monachorum congregationi nunc et in po- sterum illic consistentium in perpetuum.
Salubri providentia, quicquid venerabilium locorum requirit j utilitas, illis nimirum committendum credimus esse personis, qui- j bus divinae inlustrationis gratia diffusa, ea, quae" pertinent ad i laudem redemptoris nostri et ad maximum redintegrationis sta-
i a. ex cod. f. 21 — 21v. Lemma: Exemplar praecepti, quod fuit factum
a Paulo, sanctae recordationis pontificae sanctae Romanae ecclae- siae et universali papae. b. confessores corr. in confessoris c. c. eu quae ex parle erasa in cod.
JAtti, Bibliotheca IV. 7
98
CODEX CAROLINUS. EP. 23
761 tum sanctorum locorum pertinere monstratur, totis conatibus ^^762 ~ P6i'ficere nituntur. Et quoniam constat precelsa eximietas vestra Aug. 31 a nobis petisse monasterium, scilicet beati Silvestri pontificis at- que confessoris, situm in monte Seraptim " \ nec non et alia illi tria subiacentia monasteria, sancti scilicet primi martyris Ste- phani^ et beati Andreae apostoli atque Victoris, universis rebus et possessionibus'', locis etiam et diversis presidiis vel omnibus eis generaliter pertinentibus in integrum; ecce, precelsae excel- lentiae vestrae voluntati annuentes, per huius precepti seriem nostrum monasterium beati Silvestri cum predictis aliis tribus ei subiacentibus monasteriis, id est beati Stephani atque beato- rum Andreae et Victoris, cum omnibus eis generaliter et in in- tegro pertinentibus a presenti quintadecima indictione^ et in perpetuum pro sustentatione peregrinorum et alimoniis fratrum nostrorum Christi pauperum atque monachorum, illic nunc et in posterum spiritalem vitam degentium, firma stabilitate vobis concaedimus. Et per vos in prelato venerabili monasterio hanc nostram apostolicam exarationis preceptionem perenniter perma- nendam concedimus atque largimur ; quatinus " vestro studio ea, quae ad laudem redemptoris nostri et meliorem statum predicto- rum venerabilium monasteriorum pertinere noscuntur, in omni- bus Deo'' auspice pro aeterna excellentiae vestrae memoria et maxima remunerationis mercaede nihilhominus proficiant. De- cernentes itaque, si quo tempore preceptum illud, quod a sanctae recordationis predecessore nostro beatissimo domno Zacharia papa, quod Carlomanno germano vestro de eodem monasterio emissum est, vel aliud quodlibet de ipsis prefatis monasteriis munimen ibi* repertum fuerit, causam inanem atque vacuam^ esse, nullam in se habentem firmitatem. Statuentes inter ea et hac^ aposto- lica censura divini iudicii obtestatione et anathematis interdictione,
a. quuseraptem corr. in seraptim c. b. possionibus c. c. quatenus corr. in quatinus c. d. Deo addidit manus anliqua. e. ubi corr. in ibi c. f. va- cuum corr. in vacuam c. g. hoc corr. in hac c.
1. Soracti. 2. Marianense (V. Benedicti S. Andreae monachi chron., Mon. Germ. SS. III 704). 3. a die 1 m. Sept. a. 761 ad diem 31 m. Aug. a. 762 pertinente.
CODEX CAROLINUS. EP. 23. 24 99
haec, quae ad laudem Dei dinoscimur constituisse , pro susten- 761 tatione peregrinorum, ut dictum est, et cuncte monachorum illic ^^^62 " consistentis congregationis stabilitate in perpetuo permaneri in- Aug. 3i libata.
24. Paulus I papa Pippino regi Francorum de binis litteris gratias agit. Rogat, quae Stephanus III ab eo petierit, im- pleat. Marino presbytero titulum S. Chrysogoni concedit. Mittit libros et horologium nocturnum". (Cod. 25, Cen. 16) Domino excellentissimo filio et nostro spiritali compatri 758—763 Pippino regi Francorum et patritio Romanorum Paulus papa.
Properans ad nos harum litterarum transvector, Langbard scilicet inluster vir, fidelis eximietatis vestrae missus, detulit nobis nectaream atque florigeram a Deo protecte excellentiae vestrae syllabarum relationem. Cuius adnexam paginam enuclea- tius perscrutantes '', quae textus eius loquebatur% ad singula comperimus. In ipsis quippe sublimitatis vestrae afi"atibus desi- derabilem nobis et super omnia huius mundi delectamenta am- plectabilem sospitatis vestrae laetitiam agnoscentes, uberior noster animus ovans, gaudio maxime sumus relati in id, quod obtata nostri promeruimus conperire cordis. Et postmodum nostris a vestris Deo'* imitabilibus vestigiis revertentibus missis et ea ipsa vestrae prosperitatis gaudia deferentes^ nobis in responsis, gemina exultationis iocunditas nostro inferta est cordi. Nam et dum in auribus omnium sacerdotum cleri etiam obtimatum et reliqui populi ampliata vestra insonuisset prosperitatis laetitia, et ex hoc nimio gaudio repleti gratulantes exultantes una no-
a. ex cod. f. 35 — 36. Lemma: Item exemplar epistolae eiusdem papae ad domnum Pippinum regem per Langbard directa, in qua continentur gratiarum actiones et uberrime benedictiones pro vita et incolomi- tate ipsius vel domni Karoli et Carlomanni, nobilissimis liberis eius; volens adiutorium obtinere cum multis adiurationibus contra Lango- bardos; et in emboli» continetur a praecepto, quod Marino presbitero direxit de titulo Cbrisogoni, et de libris, quos ei transmisit. b. per- crutantes c. c. loquabatur c. d. post deo sequitur ratura unius fere litterae.
e. sequitur a.
B. embol e.
7*
100
CODEX CAROLINCS. EP. 24
758—763 biscum in Domino, agnita nimirum proprii post Deum defenso- ris sospitate.
Porro, excellentissime et a Deo servate fili et spiritalis com- pater, vehementi dilectione vos erga amorem apostolorum prin- cipis beati Petri atque circa nostram caritatem vos flagrare ex- perimento didicimus; presertim dum ipsa excellentiae vestrae epistola caritatis calamo cernitur esse conscripta. Etenim ex corde lingua tinxerat, quid iu charte refundebat pagina. Quam ob rem magnas gi-atiarum actiones a Deo protecte excellentiae vestrae referimus. Quoniam, dum nimirum divina te clementia per interventum sui principis apostolorum defensorem atque opi- tulatorem, beniguissime rex, sanctae suae constituit ecclesiae, cura vestrae eximietati insistit, perfectam redemptionem istius provintiae atque exaltationem huius sacrosanctae ecclesie procu- rare. Unde domini Dei nostri una cum" universo populo no- bis commisso imploramus clementiam: ut sua vos protegat gra- tia; et victoriam vobis de celo ministrans, cunctas barbaras nationes vestris subiciat vestigiis ; et longeviter regni gubernacula faciat promereri una cum dulcissima vestra coniuge excellentis- sima regina, spiritale nostra commatre"*, et vestris nostrisque amantissimis natis domno Carolo et Carlomanno potentissimis regibus et domna Gisila item' excellentissima ; et vitae aeternae cum electis Dei concedat gaudia.
Peto itaque et deprecor te, excellentissime fili et spiritalis compater, atque per omnipotentem Deum et corpus beati' Pe- tri, cuius et obtimus fidelis existis, coniuro et maximis subpli- cationibus deposco: quatenus iubeas sedule in tuo sancto et a Deo inspirato mellifluo corde confertum retinere illud, quod vos sanctae recordationis dominus et germanus noster beatissimus Stephanus papa Dei nutu ammonuit atqne deprecatus est pera- gendum. Et in ea caritate atque amicitia^ permanere cuncta- que, qualiter vos terribili adortatione adiif", adimplere et effectui mancipare iubeatis; ut perfectam mercedem et repositam ple-
a. flaglare c. b. cellentiae c. c. cu cu c d. comatfe c. e. id est c. f. beatr c. g. amititia c. h. adiit scripsi pro ad id c.
CODEX CAROLINUS. EP. 24
101
nissime redemptionis nostrae coronam a iusto iudice omnium 758 conditore domino Deo nostro, qui vos in regem unxit, consequi mereamini et gaudia in aeterna beatitudine cum sanctis et electis Dei; dum plebem dominicam perfectius liberans atque sanctam Dei ecclesiam defendens, divinae maiestati illesam a sevientium malicia" praesentaveris Pro quo et magnam" post Deum, be- nignissime rex, in tuae pollicitationis sponsione, quam beato Petro contulisti, spei gerimus fiduciam una cum omni populo istius provinciae a vobis redempto.
Salutant itaque communem excellentiae vestrae christiani- tatem cuncti sacerdotes et clerus istius sacrosanctae catholicae et apostolicae Romanae ecclesiae; salutant vos et cunctus pro- cerum senatus atque diversi populi congregatio, optantes una nobiscum de vestra amplissima prosperitate et uberrima laetitia diu gaudere et in domino Deo salutari nostro exultare.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
E M B o L u M .
Per aliam quippe epistolam suam a Deo protecta'' eximie- tas vestra sicut certe suo bene cupienti patri direxit, quatenus titulum protectoris vestri beati Christi martyris Chrysogoni cum omnibus sibi pertinentibus dilectissimo atque fidelissimo nobis' Marino presbitero concedere deberemus; de quo et praeceptum nobis dirigi petistis. Quod nempe ob vestram dilectionem, et in eo quod fidelis vester nosterque isdem sanctissimus atque di- lectissimus Marinus presbiter existit, prefati tituli* praeceptum, cum omnibus locis et possessionibus sibi pertinentibus, urbanis vel rusticis, vobis exaratum' atque manu nostra roboratum, per arum^ latorem direximus eximietati vestrae deportandum.
Direximus itaque excellentissime praecellentiae vestrae et libros, quantos reperire potuimus: id est antiphonale et respon- sale, iusimul artem gramaticam, Aristolis, Dionisii Ariopagitis,
a. malicia c. b. psentiaveris c. c. magna c, ubi lineola super litieram a erasa est. d. protecta c. e. titolu c. f. esarata c.
1. Cf. infra epp. 25 et 29. 2. harum.
102
CODEX CAROLINCS. EP. 24. 25
758—763 geometricam, orthografiam, gi-ammaticam, omnes Greco eloquio scriptas, nec non et horologium^ nocturnum.
25. Paulus I papa Pippmum regem rogat, ut Marinum preshy- terutn suum, qui cum Georgio imperiali a secretis adversa sedi suae consilia inient, episcopum consecrari iuheat et alicui ex Francicis ecclesiis praeficiat^. (Cod. 39, Cen. 19) 758—763 Domino excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum Paulus papa.
Omnino conpertum habet vestra christianissima excellentia, qualiter Marinus presbiter ' noster ibidem ad vos moratur, iniqua operatione contra sanctam Dei ecclesiam fidemque orthodoxam — Deo sibi contrario — cum Georgio quodam imperiale a secretis consilia contra sedis nostrae contraria^ et vestrae simili modo ingeri cupiens. Quod quidem et isdem imperator' vestrae a Deo protecte excellentiae per suas innotuit litteras.
Unde, quia defensorem fidei orthodoxae atque propugnato- rem gregis sui vel populi christiani liberatorem christianissimam bonitatem vestram beatus apostolus et princeps apostolorum Pe- trus eligere et confirmare dignatus est, idcirco adoptamus atque deprecamur eximiam bonitatem tuam, optime rex et spiritalis compater: ut iubeas sanctissimo fratri nostro Wilchario episcopo* praecipere, quatenus ipse eundem Marinum presbiterum nostra vice episcopum consecrare debeat. Et in una civitatum vestra- rum, illis in partibus constituta' in qua praeviderit vestra sa- pientissima eximietas, eum ordinare disponite; quatenus perpe- trati sceleris sui'' recordans, se inique egisse peniteat; ne in eo, quod absit, antiquus humani generis hostis mentem illius vagan- tem inveniens, quasi in sublime extollat sevissimeque quoquo
a. horogium c. b. ex cod. 46— 46f. Lemma: Item exemplar episto- lae eiusdem papae ad domnum Pippinum regem directa de Marino presbitero et eins iniqno consilio et de (con)secratione ipsius. c. constitutis corr. in constituta c. d. scelerisui c.
1. Cf. ep. 24 supra p. 101. 2. Cf. ep. 29 infra, ex qua apparet, hanc epistolam ante annum 764 scriptam esse. 3. Constantinus IV. 4. No- mentano.
CODEX CAROLINUS. EP. 25. 26
103
modo valeat funditus disperdere. Sed magis, ut confidimus in 758 vestram benignissimam excellentiam atque a Deo praeclaram cordis vestri dilatationem, huic nostrae postulationi vestra prae- clara excellentia aurem adcommodare dignetur; quatenus et ille securus de huiuscemodi re persistat et nos pro vestra inmensa laetitia atque sospitatis gaudio indesinenter dominum Deum caeli exorare valeamus. Bene valete.
26. Paulm I 'papa Carolo et Carlomanno regibus Francorum,
de muneribus non oblatis se excusantibus, liberaliter respon-
det. Eos ecclesiam defensuros esse sperat"^.
(Cod. 41, Cen. 22)
Dominis excellentissimis filiis Carolum et Carlomannum re- 763 gibus Francorum et patriciis Romanorum Paulus papa.
Missam relationem excellentiae vestrae, deferentibus harum gerulis Droctegangum'^ scilicet et Uulfardum^ religiosis abbati- bus, suscipientes, votivo sumus incolomitatis vestrae nuntio re- levati; obtantes, ut vitam actusqne vestros sua misericordia Dominus et protegat et disponat atque ad perfectam perducat aetatem.
Per easdem siquidem syllabas innotuistis, maximam vos te- nere'' verecundiam in id, quod interim munerum commoda per harum latores nobis dirigere non" valuistis. Sed quid est, dul- cissimi atque amantissimi filii victoriosissimi'* reges, quod nos mnneribus vestris laetificare inhiatis? NuUa enim alia munera desideramus, quam vestrae incolomitatis prosperitatem sedule ad- discere et de vestris profectibus gratulari: haec est locupletatio nostra; — vestram% quam inhianter amplectimus, exultationis'
a. ex cod. f. 47t'. Lemma: Item exemplar epistolae eiusdem papae ad domnum Carolum et Carlomannum regibus directa, in qua conti- nentur gratiarum actiones et uberrimae benedictiones. b. tere c.
c. non om. c. d. victorissimi c. e. uram c. f. exultationib ; c.
1. Quo tempore haec epistola scripta sit, ex ep. 28 infra cognosci potest. 2. abbatem Gemeticensem. 3. abbatem S. Martini Turo- nensem.
104
CODEX CAROLINUS. EP. 26. 27
763 iocunditatem : haec' est exaltatio sanctae Dei ecclesiae; — et defensio fidei orthodoxae: vestrae protectionis integritas. Vos quippe Dominus elegit prae omnibus regibus, et liberatores sanc- tae suae catholicae et apostolicae constituit ecclesiae, et in reges per manus beati Petri ungui dignatus est.
Sed omnipotens Dominus, per quem reges regnant, ad per- fectam vos perducat aetatem, et solium regni vobis vestroque praeclaro semini aevis prosperisquae temporibus ad exaltationem sanctae suae ecclesiae et amplissimam christianorum orthodoxae fidei defensionem concedat possidendum; tribuens vobis e celo victorias, omnesque barbaras nationes vestris Deo imitabilibus subiciens vestigiis. Et aeternae vitae gaudia largiri dignetur; quatenus, sicut in praesenti vita regnatis, et venturo in seculo cum Christo regnare mereamini, dicatque omnis populus: Amen, fiat, fiat *.
Bene valete.
27. Paulus I papa Pippinum regem Francorum, ut sibi, sini- stra fama sollicitato, de rebus bello gestis significet, horta- tur"'. (Cod. 31, Cen. 24)
763 Domino excellentissimo et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum Paulus papa.
Quotiens fidelium Dei spiritalia referuntur studia, protinus audientium mentes ignite in Dei amore et mandatis divinis ef- ficiuntur atque ad supernae considerationis intuitum excitantur. Et ideo libet profecto, potentissime regum, vestrae pietatis con- siderationi merita amplissime ad laudem Dei proferre et peren- nibus temporibus permanenda scripture testimoniis tradere; dum
a. hae c b. ex cod. /■. 4.0«! — 41. Lemma: Item exemplar epistolae eiusdem papae ad domnum regem Pippinum, in qna continentur bene- dictiones; et prefatus papa poscens, ut domnus rex Pippinus snos missos partibns Rome dirigeret et ei de salute vel sospitate sua inno- tesceret, et qualiter in itinere egisset et qno modo Dominus inimicos eius in manus ipsius tradidisset et sub pedibus eius humiliasset. C. considerationis corr. in considerationi c Sed totum verbum videtur auferendum esse.
1. Cf. Ps. 105, 48. 2. Hanc epistolam a Droctegango et Uulfardo ad Pippinum perlatam esse, comperimus ex ep. 28.
CODEX CAROLINUS. EP. 27
105
vestro concursu et auxilio ecclesiae Dei exaltatio et fidei ortho- 763 doxe profligatur defensio. Pro quo benedictus et laudabilis in omnibus regibus coram Deo et hominibus esse dinosceris, chri- stianissime rex, et nomen benignitatis tuae exaratum fulget in conspectu divinitatis.
Etenim, dum huius evoluto temporis spatio, quod nos nec vestrae sospitatis relationem meruimus suscipere, nec penitus agnoscere, quid erga vos ageretur vel qualiter in itinere\ quo profecti estis, peregistis, nimis anxietatis fervore desiderii nostri aifectio in hoc ipsud addiscendum sedule provocatur; presertim dum et a nostris vestrisque inimicis adversa uobis de ipsis par- tibus adnuntiantur. Unde desiderium magnum nobis inheret: vestrae sospitatis gaudia addiscere et vestris salutaribus pro- fectibus gratulari; et contra inimicorum contritionem agnoscere. Pro quo quaesumus, ut certos nos, sicut desideramus, per ve- stros nuntios de vestra prosperitate et laetitia reddere iubeatis; quoniam vestra salus nostra est prosperitas, et vestra exaltatio nostrum procul dubio est gaudium et inmensa securitas. Dignam- que ex hoc Dei deprecamur potentiam, ut ipse protector noster et cum eius angelis dignetur praecellentissimam christianitatem vestram tueri et gubernare, ut° in celestibus regnis cum sanctis et electis, qui ab initio mundi placuerunt Deo, multipliciter con- sequaris mercedem; destinantes quidem: nos esse certiores ve- stra*" scire iubeat a Deo protectam excellentiam, quid erga vos aut christianam gentem vestram agere videmini et quomodo Deus noster vestros ac nostros humiliavit inimicos. Et ut fati sumus, certos nos, sicut desideramus, de vestra prosperitate et laetitia reddere iubeatis.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
a. ut om. cod. b. ara c.
1. bello Aquitanico quarto a. 763 gesto, v. ep. 28 infra.
106
CODEX CAROLINUS. EP. 28
28. Paidus I papa Pippinum regem Francorum de hello sus- cepto non scripsisse queritur. Gaudet prospero reditu eiu^, ab advenis nuntiato. De nuntiis suis, Constantinopoli pro- fectis, nihildum allatum esse'. (Cod. 38, Cen. 23)
763 ex. — Domino excellentissimo filio et nostro spiritali conpatri Pip- 764 in. p.^^ ^pg- pj.ancorum et patricio Romanornm Paulus papa.
Praemissis nostris apicibus affatibus* per Droctegandum' et Uulfardum^, Deo amabiles fidelissimos vestros missos, visi sumus inpensius deprecamur'' eximiam excellentiam vestram: ut nos certiores atque laetiores reddere annueretis de vestra am- plissima sospitate et de eo, quo profecti estis, itinere* qualiter erga vos Dominus esset operatus. Et dum, tanto evoluto tem- pore, nuUam a vobis responsionis seriem de huiuscemodi re agno- vimus*, vehementer noster adtritus est animus^ At vero per diversos ex ipsis regionibus, liminibus apostolorum advenientes peregrinos, didicimus, sospitem te ad propria, praecellentissime fili et spiritalis compater, esse annuente Deo reversum^. Unde magno gaudio noster animus relevatus est.
Quapropter, destinatis praesentibus nostris apostolicis sylla- bis, visitationis causa obnixae petimus: ut dignetur sublimis ve- stra excellentia quantotius nos de araplissima incolomitatis ve- strae sospitate laetos reddere; significans, christianissime fili et spiritalis conpater, qualiter erga vos et excellentissimam filiam et spiritalem nostram commatrem'' et eximios'' filios agatur; ut
a. ex cod. f. 46. Lemma: Item exemplar epistolae einsdem papae ad domnnm Pippinum regem directa de sanitate yel incolomitate eins percunctandum, simulque et de missis suis, qui ad regeam fuerunt directi urbem. b. an deprecari? c. agnovimus alia manus antiqua supcr- scripsii. d. eximiorn corr. in eximios c.
1. ep. 27 supra p. 104. 2. abbatem Gemeticensem. 3. abbatem S. Martini Turonensem. 4. bello Aquitanico quarto a. 763 gesto, v. p. 107 n. 1. 5. V. supra ep. 27 p. 105: „Etenim, dum buius evoluto tem- poris spatio, quod nos nec vestrae sospitatis relationem meruimus susci- pere, nec penitus agnoscere, quid erga vos ageretur vel qualiter in itinere, quo profecti estis, peregistis" cet. 6. itaque exeunte anno 763 vel ineunte 764 scripta haec epistola est. Cf. p. 107 n. 1. 7. Bertradam reginam.
CODEX CAROLINUS. EP. 28
107
noster animus maxima iocunditatis exultet laetitia. Quoniam 763 ex. — nimio desiderio fervescimus, vestram sedule addiscere sospitatem "^^^ et de vestro gaudio exultare; quoniam vestra salus exaltatio est sanctae matris vestrae ecclesiae, et prosperitas vestra nostra esse probatur laetitia.
Itaque, praecellentissime fili et spiritalis compater, bone et optime rex, ecce usque hactenus nihil rei veritatem de nostris missis, qui a regia profecti sunt urbe, addiscere valuimus, quid erga eos ageretur; et ideo nequaquam vobis quippiam de eis significare valuimus. Dum vero rei agnoscere potuerimus ve- ritatem, confestim eximiae praecellentiae vestrae dirigemus in responsis
His praemissis, Deum caeli petimus, ut vobis et praesen- tis vitae longevitate regni gubernacula cum excellentissima filia et spiritali nostra commatre christianissima regina vestraque dulcissima coniuge atque amantissimis vestris natis nostrisque filiis, hisdem eximiis regibus et patriciis Romanorum, perfruen- dum concedat, et celestis regni participes faciat; nosque per- mittat de vestra amplissima sospitate semper gi-atulari.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna" custodiat.
a. perna c.
1. Paulus papa igitur de Pippini et reginae filiorumque valetudine „quantocius" certior fieri vult et de nuntiis Constantinopolim missis nihil- dum allatum esse scribit. Quapropter, cum in ep. 29 infra, spatio men- sium lanuarii et Martii a, 764 data, et se gaudere referat de valetudine illorum omnium ex regis litteris cognita et simili ratione de legatis Con- stantinopolim missis se quidquam audivisse neget, ambarum epistolarum necessitudinem manu tenemus. Hinc nimirum ep. haec 28, aut exeunte anno 763 aut inito a. 764 scripta, de bello Aquitanico quarto agit.
108
CODEX CAROLINUS. EP. 29
29. Paulus I papa Pippinum regem bene valere gaudet. Bo- num suarum rerum statum nuntiat. De regis facultate ad- iuvandae ecclesiae se ambigere negat. De legatis Constan- tinopolim missis ob hibei^um tempus allatum nihil esse. Addit de Marino presbytero. Fidelium Ravennatum de ini- micorum insidiis litteras mittit^. (Cod. 32, Cen. 36)
764 Domino excellentissimo filio et nostro spiritali compatri
.-Mart. pjppjjjQ j.ggj Fi-ancorura et patricio Romanorum Paulus papa.
Eximiae et a Deo protecte excellentiae vestrae, harum de- ferente portitore, destinatos apices omni plenos'' dulcedine ac amore, quos" cum magno venerationis affectu acceptantes, li- quidius cuncta in eis inserta agnovimus. Inter hec quippe, excellentissime bone fili, vestra nobis praecelsa innotuit benigni- tas : qualiter, divina Dei nostri fatiente misericordia, sani atque sospites et inlaesi existentes sitis simul cum excellentissimis na- tis vestris spiritalibus nostris filiis Carolo et Carromanno magnis regibus, atque domnam Bertradam reginam dulcissimam'' et spi- ritali commatre nostra nec non et Gisilam nobilissimam nostram filiam^ Quibus agnitis, magnas ac innumerabiles polorum arbi- tro ac regi regum domino Deo nostro referuimus laudes; quo- niam, iuxta id quod anhelantius obtantes desideramus, vestram addiscere meruimus sospitatem. Pro quo dominum Deum nostrum sedulis deprecationibus imploramus, qui nos per multorum cur- ricula annorum de vestra integra sospitate faciat exultare; eo quod vestra salus nostra est exultatio, et vestra prosperitas no- strum procul dubio existit gaudium.
Et hoc in vestris regalibus apicibus' continebatur adscrip- tum : quatenus vobis innotescentes significaremus, si circa sanctam Dei ecclaesiam atque nostram mediocritatem vel populi nobis
a. ex cod. ^ 41 — 42. Lemma: Item exemplar epistolae eiusdem papae ad domnum Pippinum regem, in qua continentur gratiarum actiones, et de sanitate ipsius seu Caroli, et de Marinum presbiterum atque de Ravennam", qualiter contra eandem mala machinantur consilia. b. plenas c. c. quas c. d. alia manus correxil in bertrada ei in dulcissima. e. alia manus correxit filiam in filia. f. regalcs apices corr. in regalibus api-
cibus c.
a. aiia manv» correxit in Marino presbttero — Ravenna.
CODEX CAROLINUS. EP. 29
109
commissi salus aut integritas profligaretur. Nam et de hoc ma- 764 gnas et innumerabiles gratias Deo omnipotenti et vestrae ex- cellentiae referimus, quia, sicut re vera christianissime et vere Dei cultor, eclesiam Dei et populum vestra excellentia visitare non piget. Sed hoc non nostris meritis sed divina proveniente misericordia agitur, dum omnia prospera erga sanctam Dei ec- claesiam atque nostram mediocritatem vel nobis commisso po- pulo existunt. Pro quo Deum caeli, penitus omnium bonorum largitorem, qui vobis pro hoc praecipuo ac pio opere sit retri- butor, ob tantam benignitatem et soUicitudinem, quam circa* sanctam Dei catholicam et apostolicam ecclaesiam vel eius fa- miliarem populum habere dinoscimini.
Sed et hoc in ipsis vestris relationum apicibus contineba- tur: per vestros vobis fuisse'' nuntiatum legatos, quod a quibus- dam malignis et mendatium proferentibus in istis partibus de- vulgatum esset, quia, si aliqua nobis necessitas eveniret, nullum nobis ausilium prebere valuissetis De quo nefario dicto" nequa- quam nobis fuit aut est hesitatio. Quia, divina faciente miseri- cordia, magnam in vobis post Deum spem et fiduciam habemus ; agnoscentes, quod Deo propitio nullum de quacumque parte sit inpedimentum vobis defensionem atque auxilium sanctae Dei ecclesiae vel eius peculiaris populi inpertiendi, iuxta id quod beato Petro apostolo per beatae memoriae praedecessorem do- mino ac germano nostro ob remedium animae vestrae et ve- niam delictorum vestrorum pollicentes spopoudistis. Quod in perpetuis temporibus Domino annuente firmum ac robustum cre- dimus permanere.
At vero, unde nobis christianissima vestra direxit excellen- tia: quod, si quisquam e vestris adversariis aut contemptoribus ad nos evenerit, nullo modo cum eis nos*^ aut in eorum socie- tate misceri, absit a nobis, ut hanc rem faciemus ; dum profecto
a. circa c. b. fusse c. c. dicta corr. in dicto c, d. sequitur in cod, cnm eis.
1. V. ep. 27 supra p. 105 : „ presertim dum et a nostris vestrisque
inimicis adversa nobis de ipsis partibus adnuntiantur".
110
CODEX CAROLINUS. EP. 29
764 vestri inimici " sanctae Dei ecclesiae et nostri existunt. Quapropter, .-Mart. ^gg|.^^^^. Yeritas, quia, ubi vestros amicos agnoverimus, tamquam amicos et fideles sanctae Dei ecclesiae oblectare et amplectere cupimus; et ubi vestros inimicos invenerimus, veraciter tam- quam inimicos sanctae Dei ecclesiae et nostros proprios ita eos respuimus atque persequimur. Quia vestri amici sanctae Dei eclesiae et nostri existunt; et hi, qui inimicitias ** contra vos machinantur, profecto inimici sanctae Dei ecclesiae et nostri esse conprobantur.
De missis vero vestris ac nostris, qui ad regiam urbem simul properaverunt, de quibus petiit nos vestra praeclara ex- cellentia sibimet a nobis significari, si quid ex eis addiscere po- tuimus, cognoscat vestra a Deo protecta eximietas, eo quod in his diebus nihil ipsis cognoscere potuimus; dum profecto vobis incognitum non est, quod pro tam saeva huius hiemalis temporis asperitate^ nullus de illis partibus adveniens nobis adnuntiavit, qualiter circa eis agatur. Et ideo ad praesens ignoramus, quid vobis de eis veraciter significemus.
At vero de Marino presbitero scripsit nobis christianissima excellentia vestra, quod demum in pristino esset constitutus ho- nore, secundum qualiter vobis postulantes direximus. Nos quidem testem Deum proferimus, quod pro nulla alia re pro eo vobis direximus, nisi propter lacrimas et cotidianas lamentationes, quas eius genetrix effundere non cessat; quae et orbata luminae exi- stit. Et ideo vobis direximus, ut apud nos eum absolvere de- buissetis, quia nihil de eo " vobis fuit aut est sed nec nobis nisi tantummodo de eius iniqua malicia, quam contra sanctam Dei ecclesiam, maligna atque perversa motus audatia, agere prae- sumpsit'^. Sed de hoc, sicut per anteriores nostras litteras
a. inimiti c. b. inimititias c. c. deo c
1. De magnitudine frigorum hiemis, ab exeunte a. 763 ad Martium mensem a. 764 procurrentis , referunt annales multi; ex his cf. praecipue Annales S. Amandi et Sangallenses (Mon. Germ. SS. I 10 et 63): „Tunc fuit ille gelus pessimus, et coepit 19 Cal. lan. et permansit uaque in 17 Cal. Apr." 2. V. ep. 25 supra p. 102.
CODEX CAROLINUS. EP. 29
111
excellentiae vestrae direximus, in vestro sit arbitrio vel pote- 764 state, quid de eodem disponere volueritis. Nulla nobis de eo cura est, nisi ut praediximus. Qualiter vestra fuerit voluntas, ita de eo disponere debeatis. At vero nobis direxit excellen- tia, ut vobis intimare debeamus, si nobis isdem Marinus suas direxit litteras, de quo, teste veritate, dicimus : numquam nobis suas direxit litteras, a quando illuc apud vestram excellentiam properatus est. Nam nullo modo vobis vetare habuimus, si factum fuisset.
Interea nempe ea, quae a fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris, id est de partibus Ravenuae, ad nos pervenerunt, aptum prospeximus vestrae excellentiae intimanda: eo quod emuli sanc- tae Dei ecclesiae et nostri atque vestrae excellentiae die noctuque non desinant pertractandum, qualiter nos — sibi Deo contrario — praevalere ac superare possint. Tamen et ea ipsa scripta, quae exinde suscepimus, infi-a has nostras litteras excellentiae vestrae direximus; quatenus, rei meritum addiscentes, agnoscatis, quod illi a suo maligno proposito et solita nequitia nequaquam desi- stunt. Pro quo, christianissime bone fili et spiritalis compater, enixius elaborare atque decertare iubeas, quatenus bonum opus quod coepisti per te compleatur, et ut sancta Dei ecclaesia et eius peculiaris